Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ISAAC, Abrahe filius, duxit uxorem Rebecham, Bathuelis filiam,
filii Melchę, uxoris Nachor, fratris Abrahę. Abiit enim seruus senior
Abrahę in Messopotamiam ad urbem Nachor quęsitum uxorem Isaac. Rebecha
autem hauriens aquam ad puteum extra ciuitatem dedit ei camellisque eius
potum, et ipse non ingratus donauit eam inauribus aureis et armillis.
Frater Rebechę Laban suscepit eum hospitio cum camellis. Is uero non ante
quicquam ibi gustaturum se dixit quam Rebecham pro Isaac impetrasset.
Accepta uxore Isaac consolatus est de obitu matris Sarrę. Prędicitur
Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus
esset. Gemellos peperit, Esau et Iacob. Esau tamen prior egressus est.
Iacob matri, Esau patri charior erat. Esau cognominatus est Edom. Iacob
ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame
compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in Gerrara. Et cum in
Aegyptum proficisci uellet, angeli promissis inhibetur. De Rebecha dixit:
Soror mea est. Arguitur simulationis. Fecit sementem, et
centuplum 29v collegit. Fit diues. Palestini
inuidentes puteos obstruxerunt. Ille alios fodit ad torrentem Gerrarę.
Pastoribus iurgia inter se conserentibus puteum alterum uocauit
Calumniam, alterum Inimicicias.
Tertium fodiens, quia nemo obstitit, appellauit
Latitudo. Ascendit in Bersabee. A Domino
benedicitur. Serui eius puteum foderunt, cui nomen indiderunt
Abundantia. Urbem uero uocauerunt Bersaben.
Senuit Isaac, et Rebechę dolis decęptus benedixit filio suo Iacob.
Conquestus Esau pręreptam sibi benedictionem in animo habuit post obitum
patris fratrem interficere. Hanc ob rem Rebecha misit eum ad Laban, fratrem
suum, in Aram. Mox ad uirum Isaac conuersa uereri se ait, ne Iacob uxorem
accipiat de filiabus Heth. Pater ergo reuocatum misit in Messopotamiam.
Ipse uita defunctus est in ciuitate Mambre, hęc est Ebron. Isaac cum
uixisset annos CLXXX, Esau et Iacob, filii, eum sepulturę mandarunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|