Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ipsa autem Sarai, cum sterilis esset, persuadet uiro, ut ex 3v ancilla Aegyptia Agar sobolem 27v suscipiat. Ea vero grauida facta exprobrauit
Sarai, dominę sue, ignominiam sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta
fugit. Ab angelo admonita reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo.
Porro, cum Abram Deo loquente pronus cecidisset in faciem, ait ei Dominus:
Deinceps uocaberis Abraham, quia pater multarum gentium. In
signum promissi huius accipit Abraham circumcisionem. Sarai quoque, post hęc
dicta Sara, peperit filium Isaac. Benedicitur Hismaheli et ipsi Isaac dieque
illo Abraham cum suis est circumcisus. Haud multo post apparuit ei Dominus
in ualle Mambre.[ERROR: no reftable :]Deus trinus et unus. Tres
uidit et unum adorauit. Sarra, cum audiret, quod filium esset paritura,
risit post ostium tabernaculi quasi incredula. Iam enim et uir et ipsa
senuerant. A Domino repręhensa risisse se negauit. Abraham per angelum
admonitus de futura Sodomorum euersione et Gomorreorum: Ne perdas,
inquit, Domine, justum simul cum impio! Respondit Dominus, si decem
ibi inuenirentur justi, quod parceret ciuitati. Abraham abiit et
peregrinatus est Gerraris. Dixit Saram sibi esse sororem, et rex Gerrarę
Abimelech eam sibi uendicauit. Mox ab angelo monitus intactam 28r restituit uiro. Orante Abraha[ERROR: no reftable :]IIII. uxor regis et ancillę pepererunt ei,
cum sterilitate damnatę fuissent ob Sarram ablatam. Isaac octauo, quo natus
erat, die circumcisus est. Abraham in gratiam Sarrę Agar ancillam cum filio
eius eiecit. Abraham cum Abimelech et Phicol foedus percussit pacis. Locus
uocatus Bersabe, et ibidem puteus iuramenti, quibus in locis diu habitauit
Abraham. Vt Deo obediret, immolare uoluit filium suum unigenitum Isaac.
Inhibitus a Domino mactat arietem. Locum appellat Dominus
uidet. Benedicitur a Domino, et in Bersabe reuertitur. Sarra,
cum uixisset annos CXXVII, uita decessit in ciuitate Arbee. Veniens Abraham
luxit illam. Filii Heth rogati sepulturę ius ei cęssere. Ille uero, cum
emere uellet Speluncam duplicem ab Ephron, filio Seor, gratis oblatam noluit
accipere nisi solutis CCCC siclis argenti. Ibi sepelit Sarram idque filii
Heth ratum habuere. Amissa Sarra Ceturam accepit uxorem, de qua genuit
filios, quos a filio Isaac separauit. Vixit annos CLXXV et ipse in spelunca,
quam emerat, sepultus quieuit.
28v
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|