Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Abram, Thare filius, benedicitur a Domino et eius iussu egressus de terra
sua cum Loth nepote familiaque sua uenit usque in Sichem et Conuallem
illustrem. Ibi posuit altare domino, alterum errexit in monte inter Bethel
et Hai. Ingressus Aegyptum de Sarai uxore sororem suam esse dixit. Quę ob
pulchritudinem sublata est in domum regis Aegypti. Rex diuinitus afflictus
inuiolatam restituit Abrahę, uiro eius. Abram de Aegypto cum suis ascendit
ad plagam australem. Auri argentique diues erat. Reuersus est ad montem,
ubi posuerat altare. Illic rebus auctis rixaque inter Abraę et Loth
pastores orta diuisi sunt. Loth circa Iordanem sibi regionem elegit
habitauitque Sodomis, Abram autem consedit in terra Chanaan. Pollicitus est
ei Dominus daturum se terram omnem 27r
multiplicaturumque semen eius. [ERROR: no reftable :]
III.Abram
deinde uenit secus uallem Mambre, quę est in Hebron. Bello inter reges orto
Senair, Ponthi Elamitarumque gentium et reges Sodomorum, Gomorę, Adamę,
Seboim, Segor concursum est in Valle siluestri, quę nunc dicitur Mare salis.
Fusis Sodomitis nuncioque accepto Abram cum CCCXVIII uernaculis egressus de
ualle Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur, Loth captum et substantiam
eius recuperat. Accepta benedictione a sacerdote Melchisedech, decimas
omnium, quę acquisierat, offert. Regi deinde Sodomorum captiuos tantum
petenti largitus est et substantiam, nihil sibi reseruans pręter uictorię
laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a Domino promittitur semen
stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et reputatum est ei ad
iustitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum seruitus. Per
uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem. Pollicetur ei
Dominus terrę possesionem a Nilo usque ad Euphratem. Ipsa autem Sarai, cum
sterilis esset, persuadet uiro, ut ex ancilla Aegyptia Agar sobolem
suscipiat. Ea uero grauida facta exprobrauit Sarai, dominę suę, ignominiam
sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta fugit. Ab angelo admonita
reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|