Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Abram

Abram, Thare filius, benedicitur a Domino et eius iussu egressus de terra sua cum Loth nepote familiaque sua uenit usque in Sichem et Conuallem illustrem. Ibi posuit altare domino, alterum errexit in monte inter Bethel et Hai. Ingressus Aegyptum de Sarai uxore sororem suam esse dixit. Quę ob pulchritudinem sublata est in domum regis Aegypti. Rex diuinitus afflictus inuiolatam restituit Abrahę, uiro eius. Abram de Aegypto cum suis ascendit ad plagam australem. Auri argentique diues erat. Reuersus est ad montem, ubi posuerat altare. Illic rebus auctis rixaque inter Abraę et Loth pastores orta diuisi sunt. Loth circa Iordanem sibi regionem elegit habitauitque Sodomis, Abram autem consedit in terra Chanaan. Pollicitus est ei Dominus daturum se terram omnem 27r multiplicaturumque semen eius. [ERROR: no reftable :] III.Abram deinde uenit secus uallem Mambre, quę est in Hebron. Bello inter reges orto Senair, Ponthi Elamitarumque gentium et reges Sodomorum, Gomorę, Adamę, Seboim, Segor concursum est in Valle siluestri, quę nunc dicitur Mare salis. Fusis Sodomitis nuncioque accepto Abram cum CCCXVIII uernaculis egressus de ualle Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur, Loth captum et substantiam eius recuperat. Accepta benedictione a sacerdote Melchisedech, decimas omnium, quę acquisierat, offert. Regi deinde Sodomorum captiuos tantum petenti largitus est et substantiam, nihil sibi reseruans pręter uictorię laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a Domino promittitur semen stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum seruitus. Per uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem. Pollicetur ei Dominus terrę possesionem a Nilo usque ad Euphratem. Ipsa autem Sarai, cum sterilis esset, persuadet uiro, ut ex ancilla Aegyptia Agar sobolem suscipiat. Ea uero grauida facta exprobrauit Sarai, dominę suę, ignominiam sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta fugit. Ab angelo admonita reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo.

Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur,[ERROR: no reftable :]Abraham uictor. Loth captum et substantiam eius recuperat. Accepta benedictione a sacerdote Melchisedech, decimas omnium, quę acquisierat[ERROR: no reftable :]Decima., offert. Regi deinde Sodomorum captiuos tantum petenti largitus est et substantiam, nihil sibi reseruans pręter uictorię laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a Domino promittitur semen stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum seruitus. Per uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem. Pollicetur ei Dominus terre possessionem a Nilo usque ad Euphratem.

Ipsa autem Sarai, cum sterilis esset, persuadet uiro, ut ex 3v ancilla Aegyptia Agar sobolem 27v suscipiat. Ea vero grauida facta exprobrauit Sarai, dominę sue, ignominiam sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta fugit. Ab angelo admonita reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo. Porro, cum Abram Deo loquente pronus cecidisset in faciem, ait ei Dominus: Deinceps uocaberis Abraham, quia pater multarum gentium. In signum promissi huius accipit Abraham circumcisionem. Sarai quoque, post hęc dicta Sara, peperit filium Isaac. Benedicitur Hismaheli et ipsi Isaac dieque illo Abraham cum suis est circumcisus. Haud multo post apparuit ei Dominus in ualle Mambre.[ERROR: no reftable :]Deus trinus et unus. Tres uidit et unum adorauit. Sarra, cum audiret, quod filium esset paritura, risit post ostium tabernaculi quasi incredula. Iam enim et uir et ipsa senuerant. A Domino repręhensa risisse se negauit. Abraham per angelum admonitus de futura Sodomorum euersione et Gomorreorum: Ne perdas, inquit, Domine, justum simul cum impio! Respondit Dominus, si decem ibi inuenirentur justi, quod parceret ciuitati. Abraham abiit et peregrinatus est Gerraris. Dixit Saram sibi esse sororem, et rex Gerrarę Abimelech eam sibi uendicauit. Mox ab angelo monitus intactam 28r restituit uiro. Orante Abraha[ERROR: no reftable :]IIII. uxor regis et ancillę pepererunt ei, cum sterilitate damnatę fuissent ob Sarram ablatam. Isaac octauo, quo natus erat, die circumcisus est. Abraham in gratiam Sarrę Agar ancillam cum filio eius eiecit. Abraham cum Abimelech et Phicol foedus percussit pacis. Locus uocatus Bersabe, et ibidem puteus iuramenti, quibus in locis diu habitauit Abraham. Vt Deo obediret, immolare uoluit filium suum unigenitum Isaac. Inhibitus a Domino mactat arietem. Locum appellat Dominus uidet. Benedicitur a Domino, et in Bersabe reuertitur. Sarra, cum uixisset annos CXXVII, uita decessit in ciuitate Arbee. Veniens Abraham luxit illam. Filii Heth rogati sepulturę ius ei cęssere. Ille uero, cum emere uellet Speluncam duplicem ab Ephron, filio Seor, gratis oblatam noluit accipere nisi solutis CCCC siclis argenti. Ibi sepelit Sarram idque filii Heth ratum habuere. Amissa Sarra Ceturam accepit uxorem, de qua genuit filios, quos a filio Isaac separauit. Vixit annos CLXXV et ipse in spelunca, quam emerat, sepultus quieuit.

28v
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.