Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Adam

Adam post quinque dierum opera die sexto de limo terrę et spiraculo uitę ad similitudinem Dei factus ponitur in paradiso uoluptatis, bonis gratuitis donatur, nomina rebus imponit. Eua de costa eius dormientis fuit formata. Serpentis fallacia decepti legem Dei pręuaricati sunt. Maledicitur primum serpenti, deinde mulieri, postremo Adę. Eiecti de paradiso, ne de ligno uitę comedant, passionibus subditi mortique addicti. Cherub ad paradisi custodiam constitutum. Et illi quidem genuerunt primo Cayn agricolam, deinde Abel, ouium pastorem. Qui, eo quod sacrificia sua gratiora essent, a fratre Cayn per inuidiam interficitur. Cayn vero tanti parricidii conscius de misericordia Dei desperauit hintrauitque in terra Edom. Ibi genuit Enoch, hic Iared, hic Mauiahel, hic Mathusahel, hic Lamech, qui primus duas accepit uxores, Adam et Sellam. Fit septuplum ultio de Cayn, de Lamech septuagies septies. Adam genuit tertium Seth. Seth autem genuit Enos. Adam uixit annos DCCCCXXX, Seth DCCCCXII, Enos DCCCCV, Caynan DCCCCX, 26r Malahelel DCCCXCV, Iared DCCCCLXII, Enoch CCCLXV, et non apparuit, quia tulit eum Deus, Mathusalem DCCCCLXIX, Lamech DCCLXXVII et genuit Noe.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.