Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
MATHATIAS
MATHATIAS sacerdos, Ioannis, filii Symeonis, sacerdotis, filius fuit. Huic
fuere quinque filii: Ioannes, Symon, Iudas, Eleazarus et Ionathas. Consedit
in monte Modin. Quo cum uenissent Antiochi regis legati (sub illo enim erat
tunc Iudea), compellere populum coeperunt, ut idola adorarent. Multis ergo
subuersis Mathatias cum liberis constanter magnoque animo restitit nec
promissis nec minis ullis motus, ut Antiocho obtemperaret. Quin etiam eo
processit audacię, ut Iudeum quendam, idolo palam sacrificantem, inuadens
super aram trucidaret simulque illum, qui ab Antiocho missus fuerat,
occideret aramque idoli demoliretur ac destrueret. Cum iis, qui in fide
permanserant, fugit in montes. Antiochi milites, qui Hierosolymis erant,
illos persecuti inuadunt die sabbati; nolentes repugnare occidunt. Putabant
enim illi non licere sibi die sabbati arma tractare, et
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.