Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Genesis
Adam

Adam post quinque dierum opera die sexto de limo terrę et spiraculo uitę ad similitudinem Dei factus ponitur in paradiso uoluptatis, bonis gratuitis donatur, nomina rebus imponit. Eua de costa eius dormientis fuit formata. Serpentis fallacia decepti legem Dei pręuaricati sunt. Maledicitur primum serpenti, deinde mulieri, postremo Adę. Eiecti de paradiso, ne de ligno uitę comedant, passionibus subditi mortique addicti. Cherub ad paradisi custodiam constitutum. Et illi quidem genuerunt primo Cayn agricolam, deinde Abel, ouium pastorem. Qui, eo quod sacrificia sua gratiora essent, a fratre Cayn per inuidiam interficitur. Cayn vero tanti parricidii conscius de misericordia Dei desperauit hintrauitque in terra Edom. Ibi genuit Enoch, hic Iared, hic Mauiahel, hic Mathusahel, hic Lamech, qui primus duas accepit uxores, Adam et Sellam. Fit septuplum ultio de Cayn, de Lamech septuagies septies. Adam genuit tertium Seth. Seth autem genuit Enos. Adam uixit annos DCCCCXXX, Seth DCCCCXII, Enos DCCCCV, Caynan DCCCCX, 26r Malahelel DCCCXCV, Iared DCCCCLXII, Enoch CCCLXV, et non apparuit, quia tulit eum Deus, Mathusalem DCCCCLXIX, Lamech DCCLXXVII et genuit Noe.

Noe

Noe, uir iustus, genuit Sem, Cham, et Iapheth. Iussu Dei diluuium parantis fabricauit arcam, cuius longitudo CCC cubitorum fuit, XL latitudo. Illo ingresso arcam cum uxore et liberis et nuribus et omnis generis animantibus inundantes aquę operuerunt terram, reliqua animalia suffocata sunt. Noe cum his, qui in arca erant, superfuit et ab eo instauratum est hominum pecudumque genus super terram. Aquę, quę montium iuga cubitis XV superauerant, centesima quinquagesima die resederunt. Hisque cędentibus arca ipsa tam diu incerta nauigatione uagata super montes Armenię sedit. Noe cum omni comitatu de arca egressus obtulit holocaustum. Pepigit autem cum illo Deus promisitque ei diluuium se ultra non inducturum. Post hęc Noe plantauit uineam. Inebriatus detectis iacuit uirilibus. Cham ridens retulit fratribus, et ipsi suis indumentis operuerunt pudenda patris. Qui cum euigilasset, maledixit Chanaan, filio Cham, benedixit autem Sem et Iapheth. Vixit annos DCCCCL.

Sem

Sem, Noe filius, genuit Arphaxat, hic Sale, hic Heber, hic Phalech, hic Rheu, hic Saruch, hic Nachor, hic Thare, hic Abram et Nachor et Aram. Aram genuit Loth. Vxor Abrahę fuit Sarai, uxor Nachor Melcha. Thare autem eduxit eos de Hur Caldeorum, et habitarunt in Aran. Thare uixit annos CCV.

Abram

Abram, Thare filius, benedicitur a Domino et eius iussu egressus de terra sua cum Loth nepote familiaque sua uenit usque in Sichem et Conuallem illustrem. Ibi posuit altare domino, alterum errexit in monte inter Bethel et Hai. Ingressus Aegyptum de Sarai uxore sororem suam esse dixit. Quę ob pulchritudinem sublata est in domum regis Aegypti. Rex diuinitus afflictus inuiolatam restituit Abrahę, uiro eius. Abram de Aegypto cum suis ascendit ad plagam australem. Auri argentique diues erat. Reuersus est ad montem, ubi posuerat altare. Illic rebus auctis rixaque inter Abraę et Loth pastores orta diuisi sunt. Loth circa Iordanem sibi regionem elegit habitauitque Sodomis, Abram autem consedit in terra Chanaan. Pollicitus est ei Dominus daturum se terram omnem 27r multiplicaturumque semen eius. [ERROR: no reftable :] III.Abram deinde uenit secus uallem Mambre, quę est in Hebron. Bello inter reges orto Senair, Ponthi Elamitarumque gentium et reges Sodomorum, Gomorę, Adamę, Seboim, Segor concursum est in Valle siluestri, quę nunc dicitur Mare salis. Fusis Sodomitis nuncioque accepto Abram cum CCCXVIII uernaculis egressus de ualle Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur, Loth captum et substantiam eius recuperat. Accepta benedictione a sacerdote Melchisedech, decimas omnium, quę acquisierat, offert. Regi deinde Sodomorum captiuos tantum petenti largitus est et substantiam, nihil sibi reseruans pręter uictorię laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a Domino promittitur semen stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum seruitus. Per uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem. Pollicetur ei Dominus terrę possesionem a Nilo usque ad Euphratem. Ipsa autem Sarai, cum sterilis esset, persuadet uiro, ut ex ancilla Aegyptia Agar sobolem suscipiat. Ea uero grauida facta exprobrauit Sarai, dominę suę, ignominiam sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta fugit. Ab angelo admonita reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo.

Mambrę hostes inuadit, uictoria potitur,[ERROR: no reftable :]Abraham uictor. Loth captum et substantiam eius recuperat. Accepta benedictione a sacerdote Melchisedech, decimas omnium, quę acquisierat[ERROR: no reftable :]Decima., offert. Regi deinde Sodomorum captiuos tantum petenti largitus est et substantiam, nihil sibi reseruans pręter uictorię laudem, Deo propicio partam. Rursum eidem a Domino promittitur semen stellarum numero exęquandum. Credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Victimas mactat, dormienti prędicitur suorum seruitus. Per uisum uidit clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem. Pollicetur ei Dominus terre possessionem a Nilo usque ad Euphratem.

Ipsa autem Sarai, cum sterilis esset, persuadet uiro, ut ex 3v ancilla Aegyptia Agar sobolem 27v suscipiat. Ea vero grauida facta exprobrauit Sarai, dominę sue, ignominiam sterilitatis. Hanc ob rem uerberibus affecta fugit. Ab angelo admonita reuertitur paritque Hismahelem; gratias egit Deo. Porro, cum Abram Deo loquente pronus cecidisset in faciem, ait ei Dominus: Deinceps uocaberis Abraham, quia pater multarum gentium. In signum promissi huius accipit Abraham circumcisionem. Sarai quoque, post hęc dicta Sara, peperit filium Isaac. Benedicitur Hismaheli et ipsi Isaac dieque illo Abraham cum suis est circumcisus. Haud multo post apparuit ei Dominus in ualle Mambre.[ERROR: no reftable :]Deus trinus et unus. Tres uidit et unum adorauit. Sarra, cum audiret, quod filium esset paritura, risit post ostium tabernaculi quasi incredula. Iam enim et uir et ipsa senuerant. A Domino repręhensa risisse se negauit. Abraham per angelum admonitus de futura Sodomorum euersione et Gomorreorum: Ne perdas, inquit, Domine, justum simul cum impio! Respondit Dominus, si decem ibi inuenirentur justi, quod parceret ciuitati. Abraham abiit et peregrinatus est Gerraris. Dixit Saram sibi esse sororem, et rex Gerrarę Abimelech eam sibi uendicauit. Mox ab angelo monitus intactam 28r restituit uiro. Orante Abraha[ERROR: no reftable :]IIII. uxor regis et ancillę pepererunt ei, cum sterilitate damnatę fuissent ob Sarram ablatam. Isaac octauo, quo natus erat, die circumcisus est. Abraham in gratiam Sarrę Agar ancillam cum filio eius eiecit. Abraham cum Abimelech et Phicol foedus percussit pacis. Locus uocatus Bersabe, et ibidem puteus iuramenti, quibus in locis diu habitauit Abraham. Vt Deo obediret, immolare uoluit filium suum unigenitum Isaac. Inhibitus a Domino mactat arietem. Locum appellat Dominus uidet. Benedicitur a Domino, et in Bersabe reuertitur. Sarra, cum uixisset annos CXXVII, uita decessit in ciuitate Arbee. Veniens Abraham luxit illam. Filii Heth rogati sepulturę ius ei cęssere. Ille uero, cum emere uellet Speluncam duplicem ab Ephron, filio Seor, gratis oblatam noluit accipere nisi solutis CCCC siclis argenti. Ibi sepelit Sarram idque filii Heth ratum habuere. Amissa Sarra Ceturam accepit uxorem, de qua genuit filios, quos a filio Isaac separauit. Vixit annos CLXXV et ipse in spelunca, quam emerat, sepultus quieuit.

28v
LOTH

LOTH, filius Aram, nepos Abrahę, Sodomę duos angelos suscepit hospitio. A quibus uiolentiam Sodomitarum auertere uolens duas filias uirgines stuprandas offerebat. Illi uero, dum magis hospites expeterent, a Deo puniti sunt cęcitate. Loth inde cum uxore eductus monetur, ut in monte se saluet, sed ipse exorauit, ut maneret in Segor. Cui ciuitati propter eum Deus pepercit. Super Sodomam autem et Gomorram sulphurem et ignem pluit easque funditus euertit. Vxor Loth contra angelicum mandatum post tergum respiciens uersa est in statuam salis. Loth cum filiabus suis de Segor ascendit montem mansitque in spelunca. Filię cum illo ebrio concubuerunt. Maior peperit ei Moab, a qua Moabitę, minor Ammon, a quo Ammonitę. Nihil ultra relatum comperio de Loth.

HISMAHEL

HISMAHEL, Abrahę de Agar ancilla filius, ab ipso Abraham Sarra uxore suadente eiectus est una cum matre. Agar ergo cum filio exturbata sitiens atque esuriens per solitudinem errabat. Posito puero sub arbore recessit, ne expirantem uideret. Mox angeli indicio intuita puteum repleuit utrem aqua et reuersa filium, quem reliquerat, refocillauit potu. Qui cum adoleuisset, factus est sagittarius. 29r Patrem Abraham sepeliuit fratre Isaac[ERROR: no reftable :]V. adiuuante. Vixit annos CXXXVII.

ISAAC

ISAAC, Abrahe filius, duxit uxorem Rebecham, Bathuelis filiam, filii Melchę, uxoris Nachor, fratris Abrahę. Abiit enim seruus senior Abrahę in Messopotamiam ad urbem Nachor quęsitum uxorem Isaac. Rebecha autem hauriens aquam ad puteum extra ciuitatem dedit ei camellisque eius potum, et ipse non ingratus donauit eam inauribus aureis et armillis. Frater Rebechę Laban suscepit eum hospitio cum camellis. Is uero non ante quicquam ibi gustaturum se dixit quam Rebecham pro Isaac impetrasset. Accepta uxore Isaac consolatus est de obitu matris Sarrę. Prędicitur Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus esset. Gemellos peperit, Esau et Iacob. Esau tamen prior egressus est. Iacob matri, Esau patri charior erat. Esau cognominatus est Edom. Iacob ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in Gerrara. Et cum in Aegyptum proficisci uellet, angeli promissis inhibetur. De Rebecha dixit: Soror mea est. Arguitur simulationis. Fecit sementem, et centuplum 29v collegit. Fit diues. Palestini inuidentes puteos obstruxerunt. Ille alios fodit ad torrentem Gerrarę. Pastoribus iurgia inter se conserentibus puteum alterum uocauit Calumniam, alterum Inimicicias. Tertium fodiens, quia nemo obstitit, appellauit Latitudo. Ascendit in Bersabee. A Domino benedicitur. Serui eius puteum foderunt, cui nomen indiderunt Abundantia. Urbem uero uocauerunt Bersaben. Senuit Isaac, et Rebechę dolis decęptus benedixit filio suo Iacob. Conquestus Esau pręreptam sibi benedictionem in animo habuit post obitum patris fratrem interficere. Hanc ob rem Rebecha misit eum ad Laban, fratrem suum, in Aram. Mox ad uirum Isaac conuersa uereri se ait, ne Iacob uxorem accipiat de filiabus Heth. Pater ergo reuocatum misit in Messopotamiam. Ipse uita defunctus est in ciuitate Mambre, hęc est Ebron. Isaac cum uixisset annos CLXXX, Esau et Iacob, filii, eum sepulturę mandarunt.

IACOB

IACOB ab Isaac patre benedictus et a Deo dilectus mittitur in Messopotamiam ad Bathuelem, Rebechę patrem, ut de filiabus Laban, auunculi, ducat uxorem. Pergens Aram, cum in uia obdormisset, uidit scalam usque in cęlum 30 extensam, angelos quoque[ERROR: no reftable :]VI. ascendentes et descendentes. Cui scale Dominus innixus promittit ei se daturum terram illam, in qua dormiebat, regnumque eius per orbem propagandum prędixit. Iacob a somno excitus locique religione commotus: Quam terribilis, inquit, locus iste! Tulit lapidem, quem capiti supposuerat, oleoque superfuso errexit in titulum. Vocauit urbem Bethel, quę prius Luza. Cunctorum, quę sibi Deus daturus esset, decimas[ERROR: no reftable :]Decimę. uouit. Profectus ad plagam orientalem Rachelem obuiam cum patris ouibus uenientem osculo excępit. Laban, Rachelis pater, eum amplexatus domum perduxit. Factis sponsionibus Iacob pro Rachele sibi promissa seruiuit annos septem, et data est ei Lya lippa, Rachelis soror. Alios ergo septem annos, ut Rachelem acciperet, seruiuit. Dominus conclusit Rachelis uentrem. Lya uero peperit ei Ruben, Symeon, Leui et Iudam desiitque parere. Rachel autem loco sui supposuit uiro Balam, famulam suam, quę peperit ei Dan et Neptalim. Lya quoque, cum generare cessasset, tradidit pro se Zelpham ancillam, de qua ille genuit Gad et Asser. Ruben repertas in agro mandragoras obtulit Lyę matri. Has illa prębuit 6vRacheli pro concubitu cum Iacob, et enixa est quintum filium Isachar, sextum Zabulon et filiam Dinam. Rachel deinde a Domino exaudita peperit Ioseph. Post hęc Iacob, cum in patriam redire pararet, a Laban accepit partem gregis uelleris uarii, ne discederet, seruiuitque ei annis sex. Hinc quidem ualde ditatus est pecudum foetu, camellis, asinis, seruis, ancillis. Porro, ut inuidiam uitaret filiorum Laban, a Domino monitus inde recessit. Amne transmisso pergebat ad montem Galaad, quando Laban inimico animo eum persecutus affuit, sed somnio territus ab iniuria temperauit. Idola tamen requisiuit a Rachele clam ablata. Quibus illa insidens uoti expertem dimisit. Tunc ille et Iacob amicicię foedus inierunt errexitque Iacob lapidem in titulum. Super congestos lapides conuiuati sunt. Eos appellarunt Aceruum testimonii, quod est Galaad. Et Laban quidem reuersus est de nocte consurgens, Iacob autem ibidem mansit. Inde proficiscens occurrit angelis Dei uocauitque locum Manaim, hoc est Castra. Ad placandum fratrem suum Esau premittit nuncios, offert munera, subiicit se dicens: Hęc dat Esau domino seruus eius Jacob. Surgens transit uadum Iaboch. Vir cum eo 31r luctatus est usque mane et benedicens ei: Non Jacob, inquit,[ERROR: no reftable :]VII. sed Israhel uocaberis. Iacob locum uocauit Phanuel dicens: Vidi Dominum facie ad faciem. Claudicauit, quia luctator neruum femoris eius contigerat. Atque ideo non edunt neruum filii Israhel usque in pręsentem diem. Obuium sibi Esau septies adorauit usque ad terram pronus, et ille tanta hominis mansuetudine superatus amice amplexus est illum. Esau reuertitur in Seyr, Iacob autem uenit in Sochot. Ibi fixis tentoriis appellauit locum Sochot, id est Tabernacula. Inde transit in Salem, Sichimorum oppidum in terra Chanaan. Hanc proxime habitauit. Empto agro errexit altare inuocauitque fortissimum Deum Israhel. [ERROR: no reftable :]Dina rapta Ibi Dina, Lyę filia, rapta est a Sichem, filio Emor Euei, principe terrę illius. Mox cum patre uenit ad Iacob et petiit eam sibi uxorem. Acceperunt circumcisionem et mutuis coniuncti sunt connubiis. Die uero tertio filii Iacob Symeon et Leui, Dinę fratres, cum armis in urbem irruerunt occisisque uiris et pręda facta, mulieribus uero ac pueris in captiuitatem abactis Dinaque errepta abiere. Iacob diuinitus monitus abiecit deos alienos. Inaures eorum infodit post Sichem 7v sub terebinto. Deinde ascendit Luzam in terra Chanaan, cognomento Bethel. Aedificat altare, locum appellat Domum Dei. Deus enim ibi fratrem fugienti apparuit. Illic Debbora, Rebechę nutrix, mortua sepelitur sub quercu. Arbor dicta Quercus fletus. Iterum apparens Dominus benedixit ei. Cum uenissent in terra Effrata, Rachel extincta est pariendo. Nomen filio inditum Benoni, id est Fiius doloris mei. Pater ipsum uocauit Beniamin, id est Filium dexterę. Illam autem sepeliuit in uia, quę ducit Bethlem. Fixit tabernaculum trans Turrem gregis. Ruben filius rem habuit cum concubina eius Bala neque id latuit illum. Venit ad patrem Isaac in Mambre, hęc est Ebron. Ibi eum ipse et Esau sepelierunt. Fame plebem affligente misit decem ex filiis in Aegyptum ad comparanda frumenta. Deinde ipse quoque cum reliqua familia profectus in Aegyptum consedit in Gessen. Cęssit ei pharao rex possessionem optimo in loco Ramesses. Ibi generatione multiplicatus permansit annos XVII. Inuisit eum filius Ioseph egrotantem. Ille duobus eius filiis benedixit, Effraim et Manasse, minoremque primogenito maiorem fore dixit. Tunc ad Ioseph conuersus: Do tibi, inquit, partem unam extra sortem, quam armis uendicaui 31r de ditione Amorrei. [ERROR: no reftable :]VIII. Post hęc morte imminente de filiis suis prophetauit: Ruben, ait, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui. Symeon et Leui, uasa iniquitatis. Juda, adorabunt te filii patris tui. Non auferetur sceptrum de Juda nec dux de femore eius, donec ueniat qui mittendus est, et reliqua de Christo tunc futuro. Zabulon, inquit, habitabit in littore maris. Isachar, asinus fortis. Dan iudicabit populum suum. Fiat Dan coluber in uia. Gad accinctus pręliabitur. Asser, pinguis panis eius. Neptalin, ceruus emissus. Joseph accrescens et decorus, benedixitque ei. Benjamin, lupus rapax, mane comedet prędam et uespere diuidet spolia. Hi duodecim capita duodecim tribuum. Idem mandauit, ut in Spelunca duplici sepeliatur. Sepeliuit eum Ioseph. Locus uocatus Planctus Aegypti. Vixit annos CXLVII.

ESAV

ESAV, Abrahę filius primogenitus, sua primogenita uendidit (ut diximus) fratri Iacob, a quo benedictionem patris Isaac sibi subreptam egerrime tulit, ita ut de illo interficiendo cogitaret. Fecissetque indignationi suę satis, nisi eius benignitate ac blanditiis placatus animi egritudinem 8v remisisset. Idem accepit uxores de filiabus Chanaan. Ex Ada natus est ei Eliphaz, e Basemath Rahuel, ex Olibama Iehus, Iehedon et Chore. Discedens a fratre Iacob habitauit in monte Seyr. Ipse est Edom. Hinc Idumei. Nihil pręterea de illo memorat Scriptura.

IOSEPH

IOSEPH, de Rachel filius Iacob, fratres suos criminis pessimi apud patrem accusauit. Fratribus odio erat, quod magis a patre diligeretur. Somnium uidit, manipulos fratrum adorantes manipulum suum; iterum solem et lunam et stellas XI adorantes se. Missus a patre de ualle Ebron uenit in Sichem. Fratres adiit pascentes in Dothaim. Dum deliberant eum interficere, ne id agerent, Ruben intercessit. In cisternam ueterem illum deturbarunt, ut saltem fame periret. Mox Iuda hortante extractum Madianitis negociatoribus inde transeuntibus uendidere XX argenteis. Tunicam autem eius in sanguine hedi intinctam obtulerunt patri a fera deuoratum mentientes. Madianitę secum abductum uendunt Phutifaro eunucho, militię pharaonis magistro. Ioseph igitur, cum domini sui domum gubernaret, ab uxore eius adamatus manuque pręhensus relicto effugit palio. Ab eadem tentati adulterii insimulatus mittitur in carcerem. 33r Prępositus carceris uinctis illum pręesse iussit.[ERROR: no reftable :]VIIII. Contigit autem, ut duo, qui illic erant, pincerna et pistor regis, dormiendo somniassent. Pincerna uitem uidit cum trina uuas ferente propagine seque expressum inde in calice uinum regi obtulisse. Id Ioseph interprętatus post triduum liberandum dixit obsecrans, ut tunc meminisset sui apud regem. Pistori uero uisum fuit, quod tria canistra farinę in capite gestaret, quam aues aduolantes certatim consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et in patibulo suspensum ab auibus lacerandum. Pincerna liberatur, sed prę lętitia oblitus est interpretis sui. Veruntamen cum pharao uidisset per quietem boues de fluuio ascendentes, septem crassas et septem macras atque ab his illas deuorari, alias etiam conspicatus esset in culmo uno septem spicas plenas et septem tenues moxque illarum pulchritudinem in harum transisse exilitatem, suggessit ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit, ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum 9v saluatorem mundi appellauit. Despondit ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc Ioseph erat annorum XXX. Nati sunt ei liberi Manasses et Ephraim. Transactis ubertatis annis fameque succedente distribuebat Aegyptiis frumenta pro pecunia. Per illud tempus Iacob decem filios suos frumentatum misit in Aegyptum. Beniamin apud se manere iussit. Cum uenissent, cognouit eos Ioseph ipse ab illis incognitus. Dissimulans, qui esset, objicit eis, quod loca exploratum aduenerint et captos mittit in carcerem non inde exituros, donec fratrem, quem reliquum esse dixerant, uenire facerent. Deinde, ut hoc pręstarent, abire dimissi Symeone obside relicto. Oneratis ergo iumentis frumento recessere. Pecuniam, quam pro eo soluerant, in saccis comperiunt. Rem patri indicant et Beniamin secum ad regem deducendum postulant. Flebat Iacob et nolebat eum a se dimittere. Cęterum fame inualescente compulsus est iterum eos mittere una cum Beniamin et muneribus resinę, mellis, storacis, stactes, terebinti 34r et amigdalarum ac pro comparando frumento[ERROR: no reftable :]X. duplam pecuniam, ratus errore factum, ut illa superior in saccis relicta esset. Ioseph omnes domi exceptos perquam laute aluit. De pecunia reperta fecit gratiam. De epulis, quę ante singulos ponebantur, quincuplum positum est ante Beniamin. Erat enim frater Ioseph uterinus. Bibentes inebriati sunt. Ille interim impleri saccos frumento iubet et in his ęs pro eo solutum includi, insuper in sacco Beniamin cyphum suum argenteum. Cum abiissent, misit post illos dispensatorem, qui cypho in sacco Beniamin inuento furti coargutum reduxit ad Ioseph pro seruo. Tunc et reliqui reuersi sunt. Quorum Iudas ad genua Ioseph prouolutus rogauit, ut uicaria seruitute fratrem sibi redemptum iri concederet, ne forte pater ipse, cui saluum Beniamin reducturum se promiserat, nimio dolore deficeret. Ioseph tandem fratribus se manifestum fecit. Iniuriam ab his olim acceptam remisit. Iussit, ut simul cum patre sese in Aegyptum transferant quam primum, quod adhuc quinque anni famis restarent. Dimisit eos cum plaustris, asinis et stolis. Exinde Iacob 10vmoerorem in lętitiam conuertit. Vadaminquit, et uidebo filium meum Ioseph, antequam moriar. Aduentanti patri occurrit Ioseph in Iessen amplexatusque est eum. Eidem concessit rex pharao terram Iessen et possessionem Ramesses. Ioseph Aegyptiis iam pecunia uacuis pro pecore commutabat frumentum. Deficiente pecore accepit possessiones, ita ut cuncta subiiceret regi pręter terram sacerdotum. Distribuit fundos ad sementem faciendam quinta parte prouentus debita regi. Ea possessionum conditio deinceps seruata. Joseph patrem defunctum fleuit, aromatibus conditum sepeliuit. Ipse autem uixit annos CX. Sepultus in Aegypto et postea, sicut mandauerat, ad Terram promissionis a Moyse translatus.

IVDAS

IVDAS, filius Jacob, Sue Chananei filiam duxit uxorem. Quę peperit ei Her et Onan et Sela. Her coniugem accepit Tamar. Peccauit Domino, et occisus est. Onan patris iussu, ut sobolem fratri suo mortuo suscitaret, iungitur cum Thamar, ueruntamen ne illa conciperet, proiiciebat semen in terram. Ob hoc flagitium et ipse de cęlo ictus periit. Thamar autem in patris reuersa est domum. 35v Porro Iudas mortua Sue coniuge[ERROR: no reftable :]XI. abiit ad ouium tonsores. Thamar autem sub meretricio latens habitu pacta est cum illo concubitum pro hedo. Arabonem accepit. Discessit grauida, fornicationis accusatur coram Iuda. Iubetur comburi, sed prolatis in medium, quę ab eo acceperat, donis liberatur dicente Juda: Iustior me est, quia non tradiderim eam filio meo Selę. [ERROR: no reftable :]Gemelli Illa igitur gemellos peperit: Phares, qui prior est natus, et Zaram, qui prior uisus est manum protulisse. A Juda ultra non fuit cognita. De illo pater prophetauit: Iuda, inquit, adorabunt te filii patris tui... et reliqua, ut supra est dictum.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.