Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme. AMOS, cum esset pastor, a Domino iussus est prophetare. Fuit de pastoribus
Thecuę, quod oppidum sex milibus passuum distare dicitur a Bethlem. Fuit
ille magis pręditus scientia quam politus sermone. Prophetauit iisdem
temporibus quibus Iohel, Naum, Ionas, Osee, Esaias. Prędixit aduersa decem
tribubus in Samaria. Illis quoque aduersa cecinit, qui crudeliter se habuere
in filios Israhel, hoc est Gazę, Palestinę, Tyro, Idumeę. Christi aduentum
prędicauit dicens: Dominus de Syon rugiet et de Hierusalem dedit uocem
suam. Christum pro argento uenditum quęritur. Vaccas pingues Samarię
carpens futuras in Ecclesia hereses designat. Peccantes ad poenitentiam
prouocat et pręcibus Dominum populo placare nititur. Infestum sibi habuit
Amasiam, sacerdotem Bethel. Hic eum a rege Hieroboam desciuisse detulit
atque eidem, pro ista in prophetam inuidia, decreta 75v est poena dicente Amos: Hęc dicit Dominus: Vxor tua
fornicabitur, filii cadent in gladio, domus diuidetur, in terra polluta
morieris. Timeant igitur Dei uindictam, qui seruis eius inferunt
iniuriam. Hoc, quod de Amasia dicimus, in uolumine, quod Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.