Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
MALACHIAS, XII prophetarum postremus, ipse quoque diuinitus inspiratus
prophetauit Iudeos in Esau primogenito reprobandos, Christianos uero in
Iacob benedicendos: Iacob, inquit Dominus, dilexi, Esau autem odio habui.
Hinc arguere coepit propheta sacerdotum uitia: 80v in cogitanda cordis immunditiam, in operando
quęstus cupiditatem, in sacrificando erga diuina irreuerentiam. Docet autem,
qualem oporteat esse sacerdotem: pacis cupidum, pietatis cultorem, ueri
studiosum, iustitię incumbentem, alios ab iniquitate auertentem legisque
diuinę non ignarum: Labia, inquit, sacerdotis custodiunt scientiam
et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
Deinde repręhendit impietatem earum, qui, dum improbis rem prospere
cędere uident, Deum uel iniustum uel humana non curare dicere audent. Porro,
ut errorem hunc refellat, uaticinatur de aduentu Christi iudicioque futuro.
Prędicit Ioannem Baptistam in primo Domini aduentu uiam pręparaturum atque
ita uenturum illum ad templum suum - Virginis Intactę uterum - ut, qui ante
tempora natus est Deus ex Deo, hic idem in tempore homo nascatur ex homine.
Hunc ipsum fare asseuerat, qui purgabit poenitentes, damnabit obstinatos,
igni inextinguibili torquebit maleficos, adulteros, periuros atque illos qui
operarium sua fraudant mercede, uexant uiduam et pupillum, opprimunt
aduenam, Deum non timent nec uerentur. Omnes autem ad poenitentiam prouocat
et emendatis atque correctis bona 81 pollicetur
ęterna. Heliam uenturum prędicit, antequam ueniat dies Domini magnus et
horribilis. Prophetauit Babylone, quando Aggeus et Zacharias.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|