Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Accipit librum intus et fons scriptum, quia, quę in Lege abdita erant, ea
manifestari oportebat in Euangelio. Comedit uolumen, et factum est dulce
sicut mel in ore eius. Scriptura enim diuina, quanuis horreat 73v in cortice, dulcescit in nucleo; omnis gloria eius
abintus. Idem propheta per alias rerum uisiones aduersa denunciat Iudeis,
maxime quia lege Dei derelicta post gentium ritus conuertebantur. Prophetas
quoque, qui se uidere, quod non uident, simulant, Dei iudicio damnandos
asserit. Per sorores Oolam et Oolibam, quę fornicatę sunt, Samariam et
Hierusalem perfidię arguit. Ob hoc sane alteram datam Assyriis, alteram
Caldeis. Malum prędicit futurum Aegypto et Idumeę. Prophetat de iudicio, de
Antichristo, de diabolo. In fine describit ciuitatem cum templo in monte
positam, hoc est Ecclesiam super montem, qui Christus est, fundatam. Per
singulas ędificii partes singula Ecclesię sacramenta designat pręceptaque
uirtutum et institutiones ad Dei cultum pertinentes. Quomodo autem uita
defunctus sit, uel ubi sepultus, nusquam memini me legere. Reor tamen illic
eum obisse, ubi et prophetant, atque illic etiam sepulturę mandatum
fuisse.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|