Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ESAIAS, filius Amos, uir nobilis a regibus Iuda originem trahens,
prophetauit in diebus Ozię, Ioathan, Achaz et Ezechię regum Iuda. Hic
Ezechiam regem, cum Syrorum exercitus urbem obsedisset et ciuitatem magis
fames quam arma pręmerent, tum cibi copiam tum obsidionis
liberationem propediem futuram sperare iussit. Et tunc quidem Assyrii
(sicut dictum est supra) ab angelo cęsi sunt. Idem 67 regi mortem imminere nunciauit. Et tamen Domino miserante
propagata sunt ei uitę spacia longiora, cum ipsum peccasse poenituisset.
Prędixit Iudeorum ad Babylonem translationem et inde postliminio reditum.
Mala quoque futura denunciauit Caldeis, Moabitis, Syris, Aegyptiis, Tyriis,
Aethipibus ob illorum superbiam. Deinde angelus calculo
tangit os eius ostendens purioribus labiis eum loqui oportere de ueritate
Euangelii quam de umbra Legis antiquę. Atque hinc uaticinari coepit de
Virginis partu dicens: Ecce uirgo concipiet et pariet filium. Egredietur
uirga de radice Iesse et flos (Christus) de radice eius ascendet.
Dumque celerem tantę rei optat euentum, clamat: Rorate,
cęli desuper et nubes pluant Iustum! Aperiatur terra et germinet
Saluatorem! Huius autem generationis arcanum admirans: Quis,
inquit, audiuit unquam tale? Et quis uidit huic simile? Christum
quoque humanatum in spiritu aspiciens lętatur et ait: Paruulus natus est
nobis et filius datus est nobis. Surge, illuminare, Hierusalem, quia
uenit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. Vidit et magos
ab oriente dona Domino ferentes et 67v
prophetat dicens: Omnes de Saba uenient aurum et thus deferentes et
laudem Domino annunciantes. Vidit idem Herodis persecutionem et
pueri Iesu cum matre fugam in Aegyptum cum ait: Ascendet super nubem
leuem (hoc est Mariam nullo prorsus delicti onere grauatam) et
ingredietur Aegyptum. Et mouebuntur simulachra Aegypti a facie eius.
Aiunt enim ipso Aegyptum ingresso simulachra deorum, quos Aegyptus
colebat, corruisse. Vaticinatur etiam de Ioanne, Domini pręcursore, dicens:
Vox clamantis in deserto: Parate uiam Domino, rectas facite in
solitudine semitas Dei nostri! Quin etiam, cum ipse Dominus a
Ioanne baptizaretur, Patris uocem ad eum de cęlo lapsam, sicut in Euangelio
legimus, ita in hoc propheta audimus: Ecce, inquit, seruus meus,
suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea.
Seruum uocat eum, qui formam accepit serui, ut nos a diaboli seruitute
errueret. Nam quare quoque mittendus esset, declarat propheta, dum illum
sic loquentem profert: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad
annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et
prędicarem captiuis indulgentiam et clausis apertionem. Manifestat,
quę etiam miracula facturus erat: 68
Tunc, inquit, aperientur oculi cęcorum et aures surdorum patebunt.
Tunc saliet sicut ceruus claudus et aperta erit lingua mutorum.
Prophetauit pręterea de eucharistię mysterio, in quo sub panis uinique
specie Christum sumimus. Faciet, inquit, dominus exercituum
omnibus populis in monte hoc (id est in ecclesia) conuiuium
pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medulatorum, uindemię defecatę.
Et alibi: Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem et non
faciet auolare a te ultra doctorem tuum. Quippe qui in Euangelio
ait: Et ego uobiscum sum usque ad consumationem sęculi. Passionem
quoque pro nobis susceptam ita explicat propheta iste, ut pręteritam
uideatur rememorare, non futuram prędicere. Non est, inquit,
species ei neque decor; langores nostros ipse tulit et dolores
nostros ipse portauit. Vulneratus est propter iniquitates nostras;
disciplina pacis nostrę super eum et liuore eius sanati sumus: oblatus
est, quia ipse uoluit. Postremo ait: Tradidit in mortem animam
suam et cum sceleratis reputatus est et pro transgressoribus rogauit.
Audimus enim in Euangelio deprecantem: Pater, ignosce eis, quia
nesciunt, quid faciunt. In eodem propheta de Domini 68v ad inferos descensu, de resurrectione a mortuis,
de ascensione ad cęlos prędictum apparet, quod nos euenisse confitemur. Ad
descensum spectat, quod scribere ipse iubetur, cui dicitur: Scribe,
uelociter spolia detrahe, cito prędare! Spoliauit quippe Saluator
noster infernum patres inde educendo secum ad paradisum transferendos.
Iccirco ipse ait: Gloriosos terrę humiliabo, portas ęreas conteram et
uectes ferreos confringam. Ad resurrectionem refertur illud, quod
ait propheta: Et erit sepulchrum eius gloriosum. Ascensum autem
designat id, quod idem propheta admiratur dicens: Quis est iste, qui
uenit de Edom, tinctis uestibus de Bosra, iste formosus in stola sua,
gradiens in multitudine fortitudinis suę? Edom rubeus
interprętatur, Bosra angustia siue tribulatio. Veniebat autem Dominus de
rubedine sanguinis, quem in cruce fudit, tinctis uestibus non colore coccini
uel purpurę, sed patientia angustiarum et tribulationum, quas pro nostra
sustinuit salute. Formosus uero erat in stola corporis, immortalitatis et
incorruptionis luce induti. Gradiebatur autem in multitudine fortitudinis
suę, quia propria 69 uirtute ferebatur in cęlum
angelorum lętantium turba comitatus. Ad hęc idem propheta prędixit de
Spiritu Sancto super credentes mittendo, de apostolis ad prędicandum et
baptizandum destinandis. De primo dicitur: Effundam spiritum meum super
semen tuum; de secundo: Super muros tuos, Hierusalem, constitui
custodes; tota die et nocte non tacebunt. De tertio: Effundam
aquam super sitientem et fluenta super aridam. Et iterum:
Sitientes, uenite ad aquas! Idemprophetauit de gentium
conuersione ab idolis ad Christum: In die illa, inquit, radix
Iesse (id est Christus) stat in signum populorum, ipsum gentes
depręcabuntur. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum. In die
illa audient surdi uerba Libri et de tenebris et caligine oculi cęcorum
uidebunt. Et erit, inquit, desertum in Chermel et Chermel in
saltum reputabitur. Item: Lętabitur deserta (id est
gentilitas destituta a ueritatis cognitione) et exultabit solitudo et
florebit quasi lilium. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant
(quando uidelicet demonia pro diis habebant) orietur uiror calami et
iunci (hoc est Scripturę in credendo et compunctionis in poenitendo.
Calamus enim usui 69v est scribentibus et
iuncus aculeum, quo pungat, habet). Ad idem pertinet, quod Dominus ait:
Educam cęcos in uiam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignorant,
ambulare eos faciam. Ponam tenebras coram eis in lucem et praua in
recta. Ac nequis adhuc putet ad solos Iudeos missum Christum,
Patrem audiat ei loquentem: Parum est, inquit, ut sis mihi seruus
ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel conuertendas. Dedi te in
lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrę. Hinc sane
de Ecclesia Christi sublimanda ac dilatanda dicitur: Erit in nouissimis
diebus pręparatus mons Domini in uertice montium, eleuabitur super
colles. Quid enim altius, quid erectius Ecclesia, ex his, qui in
diis errauerunt, congregata et super petram – Christum - fundata et
apostolorum prędicatione constructa et ędificata? De qua idem propheta ait:
Aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum
ministrabunt tibi. Etenim ipsi principes, qui destruere Ecclesiam
nitebantur aduersus fideles sęuiendo, ad Christum tandem conuersi Ecclesiam
eius oblatis donariis ditauere. Et hoc est, quod eidem Ecclesię propheta
ait: Suges lac gentium et mamilla regum lactaberis. Alia pręterea
multa de Ecclesia 70 uaticinatus Esaias nec de
ipsa Iudeorum tacuit perfidia, qui Christum sibi promissum, cum uenisset,
non recęperunt. Dominus, inquit, locutus est: Filios enutriui et
exaltaui, ipsi uero spreuerunt me. Et iterum ait: Dixit Dominus:
Vade et dices populo huic: Audite audientes et nolite intellegere.
Et rursum quęritur Dominus dicens: Quis cęcus nisi seruus meus et
surdus nisi ad quem nuncios misi? Vnde nuncii isti ad ipsos Iudeos
in Euangelio aiunt: Vobis oportuit primum prędicari uerbum Dei, sed quia
repellitis illud, ecce conuertimur ad gentes. Post hęc poenam
quoque obstinatis denunciat propheta: Terra, inquit, uestra
deserta desolabitur et derelinquetur filia Syon. Et iterum: Ruit
Hierusalem, quia lingua eorum et adinuentiones eorum contra Dominum.
Et rursum: Auferam sepem eius et erit in direptionem. Demum ait:
Hęc dicit Dominus: Ecce in iniquitatibus uestris uenditi
estis et in sceleribus uestris dimisi matrem uestram. A Romanis
talia passi sunt et adhuc per orbem dispersi in peruicacia impietatis suę
perseuerant. [ERROR: no reftable :]Christus Deus Negant Messiam, id est Christum,
Deum esse et ab hoc ipso propheta erroris conuincuntur. Quod enim Christus
70v Deus sit et non tantum homo purus, ipse
idem qui in Apocalypsi ait: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis,
hic dicit: Ego primus et ego nouissimus et absque me non est Deus.
Quis similis mei?
[ERROR: no reftable :]Trinitas
page Negant quoque in Deo
trinitatem, et tamen idipsum apud hunc prophetam habent: Manus mea
fundauit terram et dextera mea mensa est cęlos. Ex tempore antequam
fierent, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius. Hęc
dicit Dominis Deus, redemptor tuus, sanctus Israhel. Qui
mittitur Filius est, qui mittit Pater est et spiritus eius Spiritus Sanctus
est. Quis autem ista loquitur, nisi qui mittitur, Filius? Ergo sicut Pater
Deus est, ita et Filius Deus est, cum propheta dicat: Hęc dicit Dominus
Deus. Spiritus quoque Patris nihil aliud est nisi Deus, cum in Deo
nihil accidens sit. Nec tamen tres Deos esse dicimus, sed tres personas in
uno Deo, tres proprietates in una diuinitatis substantia. Confundantur
igitur Iudei increduli, et prophetę sui uerissimo testimonio superati
nobiscum sentiant. Aut si adeo peruersi sunt, Esaiam ipsum, cui plurimum
autoritatis tribuunt, rursum mendacem fuisse asserant. Cum enim cuncta hic
relata in nullo prorsus ab euangelistarum nostrorum narrationibus
discrepent, necesse est illos aut utraque admittere ut uera aut 71 utraque ut falsa refutare. Sentio me parumper a
proposito digressum, dum docere studeo euangelistas nostros non esse a
prophetis diuersos, sed quod illi futurum prędixerant, hoc istos impletum
testari. Iam reliqua prophetę huius uaticinia prosequamur. In his legimus
Domini nostri aduersus diabolum uictoriam et idolorum cultum in eius aduentu
periturum. De Diabolo ait: Hęc dicit Dominus: Captiuitas a forti tolletur
et, quod ablatum fuerit a robusto, saluabitur. De idolorum
interitu: Contaminabis, inquit, laminas sculptilium argenti tui et
uestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut immunditiam
menstruatę.Deinde ait: Confractus est Bel, contritus est Nabo,
facta sunt simulachra earum bestiis et iumentis. Prophetauit
pręterea de iudicio in fine sęculorum futuro, de mortuorum resurrectione, de
damnatorum supplicio, de beatorum gloria. Dominus, inquit, ad
iudicandum ueniet cum senibus populi sui et principibus eius. Ecce
Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadriga eius, reddere in
indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis, quia in
igne Dominus diiudicabit et in gladio suo ad omnem carnem. Percutiet
terram uirga oris sui et spiritu labiorum suarum interficiet impium,
71v hoc est Antichristum. Stellę,
inquit, cęli et splendor earum non expandent lumen suum. Obtenebratus
est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine sua. Porro de
mortuis resurrecturis: Ossa uestra, inquit, quasi herba germinabunt.
De damnandis dicit: Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum
et claudentur ibi in carcere. Vermis earum non morietur et ignis earum
non extinguetur.De beatificandis autem et in cęlesti regno
collocandis ait: Non esurient neque sitient et non percutiet eos ęstus et
sol. Et erit opus iustitię pax et cultus iustitię silentium et securitas
usque in sempiternum. Erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato.
Nullus quippe finis est in cęlo felicitatis,sicut nec miserię in
inferno. Omnium horum, quę breuiter attigimus, licet in Euangelio aliis
uerbis expręssa sint; idem tamen sensus est, eadem intelligentia. Nihil ergo
in Veteri Nouaque Scriptura discrepans, nihil diuersum; et nostram adiuuat
religionem et Iudeorum arguit perfidiam. Atque hanc quidem ob rem
longiusculus fui in recensendis huius prophetę testimoniis. In reliquis
autem dicenda summatim perstringendo erimus breuiores. De page uitę eius exitu
aiunt: sub Manasse rege sectum fuisse in duas partes, cum ei ob scelera
diuinam denunciasset uindictam. Sepultus fuit sub quercu Rogel iuxta
torrentem aquarum, quem olim Ezechias rex terra iniecta obstruxerat. Nunc
reliqua, sicut proposuimus, prosequamur.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|