Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ESDRAS
ESDRAS, Saraię filius, de genere Aaron, cum filiis Israhel et
filiis sacerdotum et Leuitarum anno Artaxerxis regis VII ascenderunt de
Babylone et mense quinto Hierosolymam peruenere. Porro Esdras ipse animum
intendit, ut inuestigaret legem Domini et populum in ea erudiret. Artaxerxes
pręterea dedit ei diploma, in quo scriptum erat: Cuicunque libuerit in
regno meo de populo Israhel et sacerdotibus et Leuitis ire Hierosolymam,
uadat tecum. Aurum et argentum Deo Israhel oblatum tale et fac de illo
iuxta uoluntatem Dei tui. Vasa quoque, quę dicata sunt ei, trade in
conspectu eius. Quicquid insuper opus fuerit ut impendas, dabis de
thesauro et fisco regum et a me usque argenti talenta C, 55v ad frumenti page choros C, ad uini bathos C, ad
olei totidem, ad salis uero absque mensura. Ego Artaxerxes rex statui
atque decreui. Sacerdotibus et earum ministris non imponatur uectigal
nec tributum. Esdras autem constituat iudices et pręsides populo.
Tunc Esdras: Benedictus, inquit, Dominus deus patrum
nostrarum, qui dedit hoc in corde regis. Congregatis igitur qui
redire cupiebant de Babylone, prędicauit ieiunium, ut Dominus dirigat uiam
eorum. Auxilium autem a rege poscere supersedit, ne Dei sui potentię minus
confidere uideretur apud regem. Delectis XII sacerdotibus appendit argentum,
talenta DCL, uasa argentea C, auri talenta C, crateras aureas XX, uasa
quoque ęris et auri. Congregati ad flumen Ahaua manserunt tribus
diebus. Atque ubi peruentum est Hierosolymam, die quarto appenderunt
argentum et aurum et uasa. Obtulerunt holocausta: uitulos XII, arietes XCVI,
agnos LXXVII, hircos pro peccato XII. Esdras, cum audisset, quod populus
Israhel miscuerit semen cum gentibus connubia cum illis contrahendo, ingenti
affectus dolore scidit palium et tunicam, capillos uellicauit et barbam,
sedit moerens usque ad sacrificium uespertinum. Surgens page flexit genua,
manus ad Dominum expandit et orauit pro populo. Populus ad orantem conuenit
et fleuit. Esdras uero die illo neque comedit neque bibit lugens
transgressionem eorum, qui uenerant de captiuitate. Vi Iuda et Beniamin,
consensere, ut cum uxoribus, quas de gentibus acceperant, faciant diuortium
et ab iis genitos abdicent. Eiecere igitur uxores suas cum filiis earum, ut
legi Dei obedirent.
------------------------
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|