Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
SEDECHIAS
SEDECHIAS, qui ante Matthanias, patruus Ioachin, rex Iuda, in Deum impius, Hieremiam aduersa prophetantem contempsit, a rege Babylonis desciuit. Anno IX regni eius Nabuchodonosor rex obsedit Hierosolymam et ad XI Sedechię annum inualuit fames in ciuitate. Fugerunt ab ea propugnatores nocte, fugit et Sedechias. Sed Caldei compręhensum adducunt ad regem in Reblata. Rex iratus ipso spectante liberos eius interfici iussit, deinde illi oculos errui mandauit atque ita uinctum abduxit in Babylonem. Deinde uenit Nabuzardan, Babylonii exercitus ductor, et ingressus urbem incendit domum Domini et quęque principum uirorum habitacula igni consumpsit, muros urbis demolitus est et eos, qui reliqui erant, transtulit. Fecit tamen agricolis atque page operariis terrę potestatem manendi, qui uellent. Vasa templi ęnea, argentea, aurea et columnas ęneas tulit secum in Babylonem. Sacerdotes autem et ędituos et omnes optimates, quos reperit, destinauit ad regem in Reblata. Regis iussu interfecti sunt. Itaque translatus est Iuda de terra sua ad alienos, quibus seruierunt. Sedechias regnauit annos XI. Successit Godolias.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.