Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
REGES IVDA
ABIA
ABIA, filius Roboam, rex Iuda, patri successit in regno. Bellum cum
Hieroboam, rege Israhel, assidue gessit. Circumdatus ab exercitu eius
clamauit ad Dominum, et 46v uictoria potitus
est. Oppida in deditionem accepit. page Vxores habuit XIIII, filios XXII,
filias XVI. Regnauit annis
ASA
ASA, Abię filius, rex Iuda, iustus fuit. Abstulit effoeminatos, idola
exclusit, matrem a sacris Priapi auertit, simulachra confregit. Intulit in
templum argentum, aurum, uasa, quę pater Abia dedicauerat. Habebat secum
scutatorum hastatorumque de Iuda trecenta milia, de Beniamin scutatorum et
IOSAPHAT
IOSAPHAT, Asę filius, rex Iuda, urbes muniuit, pręsidia disposuit. Dominus
fuit cum eo, quia in uiis Dauidis ambulauit. Munera sibi ultro oblata a
populo accepit; diuitiis pręstitit et gloria. Misit Leuitas et sacerdotes,
ut peragrando urbes Iuda docerent populum leges Domini: Nemo eum bello
lacessiuit. Palestini uectigal argenti deferebant, Arabes arietum
septemmilia et septingentos ac totidem hircos. Cum Achab, rege Israhel,
ascendit aduersus Syros. Circumdatus ab inimicis clamauit ad Dominum, et
Dominus uim hostium ab eo auertit. Hinc reuertenti occurrit Iehu propheta et
increpans illum ait: Impia prębes auxilium; iram Domini merebaris, sed
intercesserunt opera tua bona, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et
pręparaueris cor tuum, ut requireres Dominum, Deum patrum tuorum.
47v Porro ipse Iosaphat iudices
constituit, Amariam sacerdotem rebus, quę ad Dei cultum pertinent, pręfecit,
Zabadiam pręesse iussit iis, quę ad regem spectarent. Cum hoste congressurus
indixit ieiunium, ad Dominum orauit. Coram Domino ceciderunt proni et
adorauerunt eum. Ipse statuit cantores, qui exercitum pręcedendo Deum
laudarent. Contigit ergo Domino pro Iuda stante, ut inimici inter se
digladiantes mutuis uulneribus conciderent. Iosaphat et Iuda uix per triduum
colligere ualuerunt spolia. Die quarto in ualle benedixerunt Dominum (inde
dicta est
IORAM
IORAM, filius Iosaphat, rex Iuda, fratres suos interemit, ut bona eorum usurparet. Athaliam, regis Achab filiam, duxit uxorem. In Deum impietate lapsus est. Rebellarunt ab eo Edom et Lobna. Dereliquerat enim Deum patrum suorum, excelsa fabricauerat, Iudam fornicari fecerat. Quamobrem denunciauit page ei per litteras Helias propheta, quod eum populumque eius percussurus esset Dominus plaga magna, liberos insuper et uxores et substantiam eius, ipsum uero uteri langore affectum emissis uitalibus periturum. Palestini igitur et Arabes afflixerunt Iudam, domum regis desolauerunt, liberos quoque et uxores diripuerunt. Vnus ex liberis, qui minimus natu fuerat, reliquus ei fuit, nomine Ioachaz. Ipse autem alui profluuio consumptus extabuit. Non fecit ei populus, sicut aliis consueuerat, exequias nec in sepulchro regum sepeliuit. Regnauit annis VIII. Successit in regno filius eius Ochozias.
OCHOZIAS
OCHOZIAS, filius Ioram, rex Iuda, impius in Deum fuit et id quidem impulsu Athalię, suę matris, Achabi filię. Perrexit cum Ioram, filio Achab, rege Israhel, aduersum Azahel, Syrię regem, in Ramoth Galad. Ioram uulneratus rediit in Iezrahel. Ochozias inuisit eum. Ambo egressi obuiam Iehu, filio Namsi, a quo insidias passi, cum fugerent, Ioram configitur sagitta, Ochozias periculum elapsus intrat Iezrahel. Deinde eum Iehu compręhendit in Samaria latitantem atque interfecit. Sepelierunt illum, eo quod esset de domo Iosaphat. Athalia autem, mater eius, page perdidit omnem stirpem Ioram, pręter Ioam, Ochozię filium, quem internicioni subtractum absconderat Iosabeth, regis Ioram filia, Ioadę sacerdotis uxor et ipsius Ochozię soror. Ioas itaque latuit in domo Domini annis VIII, quibus regnauit Athalia. Ochozias regnauit anno uno. Athalię ergo successit Ioas.
IOAS
IOAS, Ochozię, regis Iuda, filius, ab amita Iosabeth et Ioiada pontifice
occultatus, ne ab auia sua Athalia interficeretur, cum reliquos fratres eius
ipsa regnandi causa occidisset. Deinde anno regni Athalię VII Ioiada
pontifex cum in illam coniurasset, produxit e latebris Ioam diademaque
imposuit ei et palam inunctum regem salutauit. Omes, qui aderant, manibus
plaudentes dixerunt: Viuat rex! Hoc clamore consternata Athalia uenit
in templum. Tunc Ioadę pontificis iussu centuriones iniecerunt ei manus et
extra templum tractam iuxta pallatium occiderunt. Ioada autem inter Deum et
regem et populum pepigit, quod ab eius cultura non recederent. Itaque aras
Baal destruxerunt, simulachra contriuerunt, sacerdotem Baal Mathan
interfecerunt. Posuit Ioiada custodes in domo Domini. Ioas uero in regiam
translatus page super throno regum sedit, et lętatus est populus et ciuitas
quieuit. Septem annorum erat Ioas, quando regnare coepit. Rectus fuit coram
Domino, quandiu erudiuit eum Ioiada. Excelsa tamen non abstulit. Iussit, ut
pecuniam pro pręcio animę uel sponte oblatam accipiant sacerdotes et ex ea
sarta tecta templi reficiant. Hoc illi neglexere usque ad tertium et
uigesimum regis annum. Quare uetuit quidem rex eos ultra pecuniam accipere,
sed in gazophilatium inferri. Inde dabatur pręfectis cementanorum per manum
scribę regii et Ioiadę pontificis. Pecunia uero pro peccatis oblata
sacerdotum erat. Porro defuncto Ioiada pontifice adorauerunt regem ipso
renuente, dereliquerunt Dominum, idolis seruierunt. Zachariam, Ioiadę
filium, [ERROR: no reftable :]Zacharias lapidatus prophetantem lapidauerunt in a trio
templi Ioa rege iubente, tametsi patris eius beneficio tum uitam tum regnum
fuerit assecutus. Deo autem tot impietates ulciscente Syri numero pauci
ingentes Iuda copias superant atque prosternunt. Rex etiam Syrię Azahel
expugnata Geth obsedit Hierosolymam, sed a Ioa omni argento, quod in templo
et in pallatio erat, accepto recessit. Non multo post
AMASIAS
AMASIAS, Ioę, regis Iuda, filius, iustus fuit coram Domino. Interemit interfectores patris, filiis autem eorum pepercit, ne derogaret legi. Decemmilia Idumeorum strauit in Valle salinarum. Expugnauit Petram et appellauit eam Iezechel. Ioam, regem Israhel, ad certamen prouocauit. Illis ducibus acies concurrerunt ad Bethsames, oppidum Iudę. Copię Iudę fugientes in castra se recęperunt. Ioas uictor Amasiam captum duxit Hierosolymam, interrupit murum, spoliauit urbem, obsides accepit et rediit in Samariam. Amasias post mortem Ioę, regis Israhel, uixit annos XXV. Coniurauerunt in eum, et fugit in Lachis. Illo ibi interfecto Azariam, eius filium, constituerunt regem Iuda. Amasias autem regnauit annis XXIX.
AZARIAS
AZARIAS, qui et Ozias, Amasię filius, rex Iuda, ędificauit Ahilath, dimicauit
aduersum Palestinos. Deiecit murum Geth, construxit oppida in Azoto et in
Palestina, domuit Palestinos et Arabes in Gorbaal habitantes. Ammonitę eius
tributarii erant. Turres Hierosolymis ędificauit, cisternas page in solitudine
fodit, pecudum greges aluit. Operam dabat agriculturę. Exercitum habuit
duorum milium et sexcentorum principum, sub quibus erant trecenta et septem
hominum milia cum quingentis, omnes ad bellum apti. Sed idem elatione mentis
Deum neglexit; incensum super altare Azaria sacerdote reclamante adolere
uoluit, quod sacerdotum officium erat, et lepra in
IOATHAN
IOATHAN, Azarię filius, rex Iuda, pietate in Deum ac bene gestis rebus clarus, portam domus Domini sublimissimam ędificauit, urbes et castella construxit. Regem Ammonitarum in pręęlio uicit. Pendebant ei Ammonitę talenta argenti C, chororum tritici decemmilia et totidem hordei. Huic uita defuncto successit filius Achaz. Ipse regnauit annis XVI.
ACHAZ
ACHAZ, Ioathani filius, rex Iuda, impie in Deum se gessit. Filium suum iuxta
ritum gentium consecrauit. In lucis et excelsis uictimas immolauit
incensumque adoleuit. Deo scelus hoc ulciscente Razin, Syrię rex, et Phacee,
rex Israhel, obsederunt eum in urbe Hierosolyma, 50v
page quam quidem expugnare nequiuerunt. Sed inde decędens rex
Syrię Hailam cępit eiectisque Iudeis posuit in ea Medos et Syros. Achaz uero
ad aliena auxilia conuersus magnam auri argentique uim misit
Theglatphalasar, Assyriorum regi. Hinc ille contra Syros insurgens uastauit
Damascum et Rasin regem interfecit. Achaz autem, ut gratias referret regi,
perrexit in occursum eius usque Damascum muneraque multa obtulit. Deinde
uiso
EZECHIAS
EZECHIAS, filius Achaz, pietate in Deum magis page quam regno nobilis, excelsa
dissipauit, statuas contriuit, lucos succidit, serpentem Moysi ęneum
MANASSES
MANASSES, Ezechię filius, rex Iuda, impiissimus in Deum fuit: ędificauit excelsa, errexit aras Baal, plantauit lucos, cęli sydera adorauit et coluit, filium traduxit per ignem, auguria obseruauit, idolum luci posuit in templo Domini. Propterea quidem Dominus minatus est inducturum se mala super Hierusalem eamque deleturum. Cęterum ille multum sanguinis innoxii effudit in Hierusalem. Post hęc captus ab Assyriis poenitentiam egit coram deo patrum suorum, et restituit eum Dominus in regnum. Correctus igitur omnem impietatem abiecit, fit ex pessimo optimus. Altare Domini, quod olim destruxerat, instaurauit immolauitque super illud, simulque populo Iudę pręcepit, ut seruiant Domino, 52v page Deo suo Israhel. Duodecim annos natus regnare coepit, regnauit autem annis LV. Eo defuncto regnauit filius eius Ammon.
AMMON
AMMON, Manassę filius, male operatus est, idola coluit et domi sedens a seruis fuit interfectus. At uero populus uicem eius dolens in coniuratos, qui em interfecerant, insurrexit et ad unum trucidauit. Ammon ipse annis duobus regnauit et loco eius Iosiam filium crearunt regem.
IOSIAS
IOSIAS, filius Ammon, rex Iuda, patrię religionis studiosissimus fuit. Anno regni sui XVIII misit Saphan scribam ad Helchiam, sacerdotem magnum, iubens, ut pecunia a populo in templum illata daretur fabris per prępositos domus Domini ad instaurandum sarta tecta templi. Tunc repertus est Liber legis in domo Domini. Quo perlecto rex Iosias uestimenta sua scidit dicens: Magna ira Domini in nos est accensa, quia non audierunt patres nostri pręcepta libri huius. Et continuo misit consultum Oldam propheten, quę respondit: Hęc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum et habitatores eius, quia dereliquerunt me et litauerunt diis alienis. Te autem, quoniam audisti uerba Voluminis et perterritum est cor tuum page et fleuisti coram me, colligam ad patres tuos in pace, ne uideant oculi tui mala, quę inducturus sum super locum istum.Rex ascendens in templum uerba Libri foederis legit cunctis audientibus et pepigit pro eis, quod ambulabunt post Dominum ac pręcepta eius custodient. Cunctis pacto huic acqueiscentibus omnes immunditias, omnes sustulit abominationes. Celsorum sacerdotes interfecit et reuersus Hierosolymam fecit Phase Domino, quale non fuit factum a diebus iudicum. Non fuit rex, qui huic esset pręferendus. Veruntamen non est auersus furor Domini contra Iudam propter impietates Manassę regis. Ascendit ergo pharao, rex Aegypti, aduersus Assyriorum regem. Iosias autem profectus ei obuiam inito certamine uulneratur, ex uulnere in Magedo moritur. Hierosolymis sepelitur. Octo annorum erat, quando regnum adiit. Regnauit annis XXX. Successit filius eius Ioachaz.
IOACHAZ
IOACHAZ, Iosię filius, rex Iuda, Deo Israhel contempto gentium idola coluit
atque Deo ulciscente impietatis suę poenas dedit. Vinxit eum pharao Nechao
in Reblata; inde transtulit in Aegyptum, ne Hierosolymis regnet. Ciuitati
53v mulctam imposuit centum talentorum page
argenti, unius auri. Loco illius regem creauit Heliachin, fratrem eius, quem
mutato nomine appellauit Ioakim. Ioachaz autem regnauit mensibus
IOAKIM
IOAKIM, Iosię filius, rex Iuda, ipse quoque fratris Ioachaz impietatem
secutus Deum offenderat. Vriam prophetam interfecerat. Inde compulsus est
pendere tributum Nechao pharaoni, Aegypti domino, deinde annis
IOACHIN
IOACHIN, qui et Iechonias, filius Ioakim, rex Iuda, etiam ipse gentillium
errore pollutus diuinam in se prouocauit iram. Ob hoc quidem Caldeorum
exercitus Hierosolymam uallauit obsidione. Et cum ipse rex Nabuchodonosor
urbem oppugnaturus superuenisset, egressus Ioachin se suaque eius tradidit
potestati. Nabuchodonosor igitur anno regni sui VIII uinctum illum abduxit
in Caldeam transtulitque omnia ab Hierosolymis ad Babylonem pręter pauperes
plebis. Constituit autem
SEDECHIAS
SEDECHIAS, qui ante Matthanias, patruus Ioachin, rex Iuda, in Deum impius, Hieremiam aduersa prophetantem contempsit, a rege Babylonis desciuit. Anno IX regni eius Nabuchodonosor rex obsedit Hierosolymam et ad XI Sedechię annum inualuit fames in ciuitate. Fugerunt ab ea propugnatores nocte, fugit et Sedechias. Sed Caldei compręhensum adducunt ad regem in Reblata. Rex iratus ipso spectante liberos eius interfici iussit, deinde illi oculos errui mandauit atque ita uinctum abduxit in Babylonem. Deinde uenit Nabuzardan, Babylonii exercitus ductor, et ingressus urbem incendit domum Domini et quęque principum uirorum habitacula igni consumpsit, muros urbis demolitus est et eos, qui reliqui erant, transtulit. Fecit tamen agricolis atque page operariis terrę potestatem manendi, qui uellent. Vasa templi ęnea, argentea, aurea et columnas ęneas tulit secum in Babylonem. Sacerdotes autem et ędituos et omnes optimates, quos reperit, destinauit ad regem in Reblata. Regis iussu interfecti sunt. Itaque translatus est Iuda de terra sua ad alienos, quibus seruierunt. Sedechias regnauit annos XI. Successit Godolias.
GODOLIAS
GODOLIAM, filium Ahicam, filii Saphan, pręfecit rex Nabuchodonosor iis, qui relicti erant in terra Iuda. Et qui dispersi fuerant conuenerunt ad eum in Maspha. Venit Ismahel, Nathanię filius, uir stirpis regię, cum decem aliis et interfecerunt Godoliam atque illos, qui circa eum erant in Maspha. Populus repentino tumultu consternatus transtulit se in Aegyptum. Hactenus de regibus, nunc dicendum de transmigratis.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.