Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
ACHAB, Amri filius, regnauit in Samaria super Israhel. Duxit uxorem Iezabel,
filiam Ethbaal, regis Sydoniorum. Posuit aram Baal, plantauit
lucum. Omnium pessimus fuit. Helias Thesbites prędixit ei siccitatem
famemque futuram. Abdias dispensator agnoscens Heliam indicauit
regi. At rex: Tune es, inquit, ille Helias, qui conturbas Israhel?
Respondit: Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus tua sequendo
Baalim. Tunc Helias idoli sacerdotes falsitatis conuictos interfecit
ascenditque uerticem Carmeli, et terra irrigata est imbribus. Achab abiit in
Iezrahel. Benadab, rex Syrię, obsedit Samariam. Propheta consolatus est
Achab regem promittens ei uictoriam. Meridie igitur egressus Achab fudit
fugauitque Syros. Anno pagesequenti commissum est pręlium in Aphec et de Syris
desyderata sunt peditum centummilia die uno. Reliqua XXVII milia, quę
confugerant in oppidum Aphec, oppręssit murus. Regi autem Benadab
supplicanti pepercit Achab. Sed quidam prophetę filius arguit eum dicens:
Quia dimisisti uirum morte dignum, erit anima tua pro anima eius et
populus tuus pro populo eius. Contempsit illum Achab et ingressus
est Samariam. Concupiuit uineam Naboth Iezrahelitę. Iezabel ergo nomine
regis scripsit ad Iezrahelitas, ut insimulantes illum, quod maledixerit Deo
et regi, lapidibus interficerent. Quo extincto uineam possedit
Achab. Helias autem Samariam ueniens ait ad eum: Hęc dicit Dominus:
Occidisti, insuper possedisti. In loco hoc, in quo linxerunt canes
sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum, et delebo domum tuam
sicut Hieroboami et Baasę. Canes quoque comedent Iezabel in agro
Iezrahel. Achab scidit uestimenta sua, operuit se cilicio,
ieiunauit, dormiuit in sacco. Et quia humiliauit se, distulit Dominus malum
domus eius in diebus filii eius. Iosaphat, rege Iuda, et Achab, rege
Israhel, parantibus recuperare Ramoth Galad de manu regis Syrię page prophetę
Baal illis prospera concinebant, quando Iosaphat suadente uocatus est
propheta Domini Micheas, filius Iemla. Tunc Sedechias, filius Chanaan,
cornua sibi fecit ferrea et ad Achab conuersus ait: His uentilabis
Syriam, donec deleas eam. Micheas econtra fugam prędixit Israhel et
mortem Achab. Ob hoc commotus Sedechias percussit Micheam in
maxiliam dicens: Mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus
est tibi? Achab etiam iussit Micheam trudi in carcerem, donec ipse
reuertetur. Inito certamine Achab sagittę ictu interficitur. Cadauer relatum
Samarię sepelitur et, sicut prędictum fuerat, canes sanguinem eius
linxerunt. Regnauit annis XXIII suscepitque regnum filius eius Ochozias.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|