Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
OSEE, filius Hela, interfecto Phacee rege suscepit regnum Israhel. Impius in
Deum fuit, et factus est tributarius Salmanasar, Assyriorum regis. Qui
rebellare uolentem obsedit, captum atque uinctum misit in carcerem. Regno
igitur potitus omnes transtulit in Assyrios. page Peccauerat enim Israhel
lapsus in cunctis gentium immundiciis. Seruiebant idolo Baal, consecrabant
filios et filias per ignem, diuinationi operam dabant et auguriis nec audire
curarunt Dominum per prophetas dicentem: Reuertimini a
uiis uestris pessimis! Repulitergo illos Dominus a conspectu suo, et
non remansit nisi tribus Iuda. Rex autem adduxit uiros de populis suis
eosque in ciuitatibus SamariÄ™ pro filiis Israhel collocauit. In istos, quia
Dei uultum contempserant, leones de siluis irruebant ac plurimos laniabant.
Id illi sibi accidere rati, quod morem colendi Deum Israhel nescirent,
adducto sacerdote didicerunt quidem nitum religionis, sed tamen deos patrios
non deserebant. Nonnulli etiam, qui erant de Sepharuaim, filios suos igni
comburebant diis Sepharuaim Adramelech et Anamelech simulque Deum Israhel
colebant. Regnauit Osee annis IX.
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
|