Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

OSEE

OSEE, filius Hela, interfecto Phacee rege suscepit regnum Israhel. Impius in Deum fuit, et factus est tributarius Salmanasar, Assyriorum regis. Qui rebellare uolentem obsedit, captum atque uinctum misit in carcerem. Regno igitur potitus omnes transtulit in Assyrios. page Peccauerat enim Israhel lapsus in cunctis gentium immundiciis. Seruiebant idolo Baal, consecrabant filios et filias per ignem, diuinationi operam dabant et auguriis nec audire curarunt Dominum per prophetas dicentem: Reuertimini a uiis uestris pessimis! Repulitergo illos Dominus a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda. Rex autem adduxit uiros de populis suis eosque in ciuitatibus SamariÄ™ pro filiis Israhel collocauit. In istos, quia Dei uultum contempserant, leones de siluis irruebant ac plurimos laniabant. Id illi sibi accidere rati, quod morem colendi Deum Israhel nescirent, adducto sacerdote didicerunt quidem nitum religionis, sed tamen deos patrios non deserebant. Nonnulli etiam, qui erant de Sepharuaim, filios suos igni comburebant diis Sepharuaim Adramelech et Anamelech simulque Deum Israhel colebant. Regnauit Osee annis IX.

Nunc de regibus IudÄ™ restat dicendum.

Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1517]: De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica, Verborum 29840, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vir-ill.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.