Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

10. Magna est certe, ut uideo, ira Dei in principes Christianos, qui unius freti obiectu aut breuissimi tractus intercapedine tutos se diu esse posse ab hostibus arbitrantur! An non eadem haec olim mens Graecis erat et Thracibus, Macedonibus quoque et maiori iam Illyriae parti, quorum gloria et imperium tanquam aqua praeteriit? Sed quo ritu uiuant nunc, aut quibus sacris initientur, o Paule apostole, Corinthii tui, Ephesii, Philippenses et Galatae si uideres, maximo certe dolore afficereris! Tu enim infirmantibus coinfirmabaris, patientibus uero remedium solamenque afferre consueueras. Et ut de laeta Maesia, de Epyro, de docta Graecia, de copiosa auri atque argenti Bosina deque Asia et Aphrica uno uerbo concludam: maximam iam Christiani orbis partem, nostra ignauia, priuatis odiis et commoditatibus [ERROR: no reftable :] Correxi ex commoditantibus inhiantes omnique recuperationis spe destituti, turpiter amisimus. Et quod ad fidem nostram per longum tempus conseruandam sufficeret, in unius oppiduli expugnatione aut priuati commodi assequutione una hora profundimus. Quod si caeteri principes Christiani mala nostra obaudiunt, futuram expeditionem simulant, intestina odia dissimulantes, tuum est, Pater beatissime, apprehendere arma et scutum, et exurgere in adiutorium nostrum! Tu es pastor ouium, te super regna et principes constituit Deus, et de manu tua pauperum Christianorum sanguis exquiretur!

Vade retro

Vade porro


Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.