Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
8. Longa uero esset hystoriarum connexio si quis a sexaginta annis ex quo Constantinopolim amisimus recensere uellet quot cruentissimis praeliis nostri nominis robur attritum sit, quot oppida direpta et incensa, quae uillae funditus euersae sint. Sed quid oppida aut uillas commemoro? Quae et quot prouinciae usque ad internitionem deletae, quotue Ecclesiae suppressae ab eo tempore et extinctae sint, si quis scire desyderat, Pontificii phisci libros inspiciat! An non et Tininiensis, quae in Tariotarum regione consistit, intra hoc triennium deleta est? An non mea, quae Corbauiensis antea nuncupabatur, uastata ea sede a Turcis, per Pium II. Pontificem Modrusiam translata est? Serpit hoc malum in uiciniores, et sicut Christiani principes (magno nostro malo) miseris nobis fidem non habent, ita et qui ante nos periere prioribus illis fortasse non crediderunt. Feruet bello Italia, et quando finis bellorum esse deberet, tunc aliud ex alio renascitur, ita ut nulla rei bene gerendae spes nostra aetate esse posse uideatur.
Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
|