Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

12. Dicerem, Pater beatissime, si placeret, dicam tamen tua uenia – sed Sanctitatem tuam uosque, patres amplissimi, rogatos esse uelim ut bonam in partem quae dixero accipiatis: nouit enim Deus quod non mentior – tanto esse in periculo constitutum [ERROR: no reftable :] Correxi ex constitum reliquum illud parum Coruatiae et Dalmatiae quod restat ut, si breui non subueneritis, Maumethanae seruitutis iugum certo certius sit subiturum. Sed auerte tu, Deus optime,[ERROR: no reftable :] Ex optimus correxit Glavičić tam mali ominis successum! Praemori enim mallem quam [ERROR: no reftable :] Ex qua correxit Glavičić ut meo id factum esse tempore minores accipiant. Ad te itaque spectat, ut diximus, prouidere nequid Christiana respublica detrimenti capiat. Itaque age, Pater beatissime, ut tua nos ope seruatos esse caeteri Christiani intelligant. Pauca a uobis miseri poscimus et micis quae cadunt de mensis uestris saturari expetimus.

Vade retro

Vade porro


Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.