Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

16. Accepisti igitur, Pater beatissime, calamitatum nostrarum et angustiae statum; accipe item supremae necessitatis excusationem. Tu uero, Deus omnipotens, indiuidua Trinitas, sancta relligio, cui illibatam incontaminatamque fidem in maximis persequutionibus [ERROR: no reftable :] Ex persecuquutionibus correxit Glavičić et angustiis hucusque seruauimus, causam nostram intende, preces admitte! Tibi enim omne cor patet et nullius Te latent latibula uoluntatis. Vidisti, Domine, afflictionem populi Tui et, quod subsistere ante faciem inimicorum non possumus, Tu nosti. Illud denique nullo piaculo praetermittam et plusquam dici possit uereor, Pater sancte, ne pauperes illi nostri aegestate, inopia et desperatione ducti una cum Turcis bellare et caeteros Christianos depopulari cogantur. Cuius rei qui causam dederit, Deo omnipotenti rationem reddat! Dixi tamen id propterea uobis ut, cum factum fuerit – si credere nunc non uultis – reminiscamini quia ego dixi uobis.

Vade retro


Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.