Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

14. Quis igitur te accingente gladium super femur tuum, potentissime,[ERROR: no reftable :] potentissime commatibus interclusi (cf. Ps 44,4); post potentissime commate interpunxit Gortan; nullam distinctionem habet Glavičić manus conserere ultro non appetet? Quis te duce, te spectatore pro Christiana fide libens non obierit? Reges consurgent, principes mouebuntur, mare classibus consternetur, campi milite replebuntur, timebunt gentes, aduersarii formidabunt. Et fugiet serpens a facie leonis rugientis et persequentis. O terque quaterque beati, quibus auita regna uidere et patrias terras colere dabitur! Beatissimi uero quis sub crucis signo et te imperatore oppetere continget! Quod si generalis huius expeditionis tempus – ut dici fortasse posset – nondum aduenit et si saluos nos esse uultis, ut uobiscum tunc arma sumamus, respicite in nos et misereamini nostri,[ERROR: no reftable :] Post nostri commate interpunxi; exclamationis signum habent Gortan, Glavičić itaque agite ut tempus illud expectare possimus, cum certe robustissimum hominum genus et ad bella cum Turcis gerenda doctissimum seruasse uos non penitebit. Sic ciues Romanos et de republica quidem nostra optime semper meritos seruaueris, Pater sancte, sic neminem ex his qui tibi dati sunt perdidisse diceris.

Vade retro

Vade porro


Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.