Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
SIMONIS BEGNII, EPISCOPI MODRVSIENSIS, DE CORVATIAE DESOLATIONE ORATIO AD LEONEM X, PONTIFICEM MAXIMVM,
1. Si animis uestris excidisse crederem quod longa satis et miserabili oratione praedixisse me recolo, uberiori nunc lachrymarum torrente 2. Fregepanum[ERROR: no reftable :] Fregepanum : Frangepanum Glavičić
familia, si generis antiquitatem inspicimus, nobilissima, si res domi militiaeque gestas percurrimus, clarissima semper extitit. Ex ea enim tanquam ex 3. Federicus et Bartholomaeus Fregepanes Belam, Vngarorum regem, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto campestri praelio a Tartaris profligatum, regno deinde expulsum et ad maritima latibula fugientem (quo tempore Veglia insula potiebantur) benignissime excaeperunt et uiginti quattuor auri atque argenti facti marcharum millibus donauerunt. Quo auxilio ille se suosque colligens, adiuuantibus maxime Fregepanum copiis, Tartarorum rabiem repressit eorumque imperatore et multis millibus una acie caesis amissum 4. Ioannes, Bernardini proauus, Sigismundo, tunc Vngarorum regi – quo tempore triceps illud schisma uigebat – quadraginta duo ducatorum millia mutuo dedit. Qua pecunia adiutus Sigismundus innumeras fere ad rempublicam Christianam ex uoto componendam impensas fecit, perniciosissimum schisma extinxit et eam qua nunc quoque fruimini pacem uobis comparauit. 5. Nicolaum uero, huius Ioannis filium, praecipua laude et omni commendatione dignum quis iure non estimauerit? Nam cum ditissimus esset, magna in Deum et sacra loca pietate flagrauit, complura diuersorum[ERROR: no reftable :]
Post diuersorum usque ad certo certius (c. 12)
lacunam coniecit Glavičić
ordinum quae adhuc extant monasteria summa impensa extruxit, templis uero et sacerdotibus ad centum ducatorum millia elargitus est, ita ut nulla fuerit per totam Dalmatiam celebrior ecclesia cui auri aliquid uel argenti, aut preciosam uestem non legauerit. Validissimo deinde praesidio Illyricum a Turcis, dum prorex esset, tutari non destitit. Quarum rerum causa a Martino 6. Stephanus, eiusdem Bernardini pater, Mathiae item regi tria ducatorum milia mutuo dedit et suo etiam nomine apud Pium Pontificem Maximum, dum Mantuae ageret, legationis munus honorificentissime expleuit. A quo diuersis eum gratiarum et munerum praerogatiuis honestatum esse constat. 7. Sed ad nostros iam redeo, qui eam Illyrici partem excolunt quae Coruatia nunc appellatur habetque ab occidente et meridie Dalmatiam, a septentrione uero Colapi alluitur et iuxta Sauum fluuium in orientem protensa Macedonia terminatur. Eorum maiores etsi ditissimi fuerunt, ut diximus, ipsi tamen (prout inconstans et uaria esse solet fortuna) non modo mutuatam pecuniam non recuperauerunt, sed multis eos etiam ciuitatibus, oppidis et castellis, quae reges illi acceptorum beneficiorum memores ipsis concesserant, ingrata posteritas (post diutinam possessionem) expoliauit. Ad tria praeterea Christianorum millia praeter ingentem reliquam praedam intra hoc triennium amiserunt. Ex solo enim Modrusiensi agro mille et ultra hoc Aprili mense proxime decurso abductos esse recensuimus. 8. Longa uero esset hystoriarum connexio si quis a sexaginta annis ex quo Constantinopolim amisimus recensere uellet quot cruentissimis praeliis nostri nominis robur attritum sit, quot oppida direpta et incensa, quae uillae funditus euersae sint. Sed quid oppida aut uillas commemoro? Quae et quot prouinciae usque ad internitionem deletae, quotue Ecclesiae suppressae ab eo tempore et extinctae sint, si quis scire desyderat, Pontificii 9. Interiere iamdiu optimi illi imperatores, interiere item Christianissimi Gallorum reges, duces, marchiones et principes, qui ex ultimis Europae finibus, fidei zelo accensi et sola futurae beatitudinis spe ducti, collata pecunia et milite ut ciuitatem sanctam Hierusalem de manibus infidelium eriperent, Asiam penetrare et grauissima ac diuturna bella gerere certatim appetebant. Nos uero non pro uno templo unaue ciuitate, sed pro tota hac quae restat adhuc Christiani orbis parte, pro fide ipsa, pro relligione, pro urbe Roma, terrarum domina, et uobis omnibus tanto tempore iam continuo bellum gerimus, sola hac parte uobis infaeliciores quod Turcis uiciniores sumus. 10. Magna est certe, ut uideo, ira Dei in principes Christianos, qui unius freti obiectu aut breuissimi tractus intercapedine tutos se diu esse posse ab hostibus arbitrantur! An non eadem haec olim mens Graecis erat et Thracibus, Macedonibus quoque et maiori iam Illyriae parti, quorum gloria et imperium tanquam aqua praeteriit? Sed quo ritu uiuant nunc, aut quibus sacris initientur, o Paule apostole, Corinthii tui, Ephesii, Philippenses et Galatae si uideres, maximo certe dolore afficereris! Tu enim infirmantibus coinfirmabaris, patientibus uero remedium solamenque afferre consueueras. Et ut de laeta Maesia, de Epyro, de docta Graecia, de copiosa auri atque argenti Bosina deque Asia et Aphrica uno uerbo concludam: maximam iam Christiani orbis partem, nostra ignauia, priuatis odiis et 11. Quanti redimeretis nunc, patres amplissimi, pulcherrimam et diuitem Constantinopolim, cuius imperator et patriarcha Florentino concilio sub Eugenio Quarto 12. Dicerem, Pater beatissime, si placeret, dicam tamen tua uenia – sed Sanctitatem tuam uosque, patres amplissimi, rogatos esse uelim ut bonam in partem quae dixero accipiatis: nouit enim Deus quod non mentior – tanto esse in periculo 13. Quid prodest – per Deum rogo – aurum atque argentum insatiabili anxietate 14. Quis igitur te accingente gladium super femur tuum, potentissime,[ERROR: no reftable :] potentissime commatibus interclusi (cf. Ps 44,4); post potentissime commate interpunxit Gortan; nullam distinctionem habet Glavičić manus conserere ultro non appetet? Quis te duce, te spectatore pro Christiana fide libens non obierit? Reges consurgent, principes mouebuntur, mare classibus consternetur, campi milite replebuntur, timebunt gentes, aduersarii formidabunt. Et fugiet serpens a facie leonis rugientis et persequentis. O terque quaterque beati, quibus auita regna uidere et patrias terras colere dabitur! Beatissimi uero quis sub crucis signo et te imperatore oppetere continget! Quod si generalis huius expeditionis tempus – ut dici fortasse posset – nondum aduenit et si saluos nos esse uultis, ut uobiscum tunc arma sumamus, respicite in nos et misereamini nostri,[ERROR: no reftable :] Post nostri commate interpunxi; exclamationis signum habent Gortan, Glavičić itaque agite ut tempus illud expectare possimus, cum certe robustissimum hominum genus et ad bella cum Turcis gerenda doctissimum seruasse uos non penitebit. Sic ciues Romanos et de republica quidem nostra optime semper meritos seruaueris, Pater sancte, sic neminem ex his qui tibi dati sunt perdidisse diceris. 15. At si gemitus nostros contemnitis et preces nostras non exauditis, sciat Sanctitas tua nos malis omnibus undique coangustari: uires nostrae defecerunt, amici omnes et proximi nostri, qui pugnare pro nobis deberent, elongati sunt a nobis, unaque est in Deo optimo maximo et tua Sanctitate spes libertatis. Qua si infaelix illa patria frustrabitur, supremum hoc Sanctitati tuae legationis munus exoluimus. Nostri enim faedus aliquid icere pacemue cum Turcis facere et censum illis pendere coguntur. Priscae tamen nobilitatis memores (ut acerrimos Christianae fidei defensores decet), Sanctitate tua et hac sacrosancta Sede Apostolica 16. Accepisti igitur, Pater beatissime, calamitatum nostrarum et angustiae statum; accipe item supremae necessitatis excusationem. Tu uero, Deus omnipotens, indiuidua Trinitas, sancta relligio, cui illibatam incontaminatamque fidem in maximis |
Vade retro
|
Kozicic Benja, Simun [1516, Roma]: De Corvatiae desolatione, versio electronica, verborum 1764, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [begnius-s-corvatiae.xml].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.