Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
pietate notissimus |
eleuatum est cor eius,
postquam graui obsidione Assyriorum fuit liberatus |
additi-que sint uitę suę quindecim anni,
dato ne id futurum dubitaret signo per decem horarum spacium retro ducti solis.
Et tunc quidem iactabundus regis Babylonii legatis ostentauit omnem domus suę opulentiam.
propterea per prophetam audiuit diuitias illas ad Babylonem transferendas una cum liberis nepotibus-que suis.
Sed quoniam submisit se Domino,
dilata est calamitas ad regni successores.
Ipse uero mali huius expers decessit,
non tamen absque dolore eorum quę post se nouerat esse futura.
[ERROR: no reftable :] apostoli Luc. 22
Peccauerunt et discipuli Christi |
orta inter se contentione,
quis eorum uideretur esse maior.
Sed ab ipso uerę uirtutis pręceptore reprehensi sunt dicente |
gentilium non christianorum esse |
ambire honores |
et se magnificos apparere uelle.
Vos autem non sic inquit |
sed qui maior est in uobis,
fiat sicut minor,
et qui pręcessor est,
sicut ministrator.
Nam quis maior est,
qui recumbit,
an qui ministrat?
nonne qui recumbit?
ego autem in medio uestrum sum,
sicut qui ministrat.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.