Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
fraudibus ac dolo multorum corda subuerti,
et negligis.
ciuium tuorum suffodi spiritales domos intueris et taces,
canis mutus non ualens,
immo nolens latrare.
[ERROR: no reftable :]
Ezechiel 33
Speculatorem dedi te domui Israhel inquit Dominus |
audiens ergo ex ore meo sermonem annunciabis eis ex me.
Si me dicente ad impium:
Impie morte morieris,
non fueris locutus,
ut se custodiat impius a uia sua,
ipse impius in iniquitate sua morietur,
sanguinem autem eius de manu tua requiram.
Abs te ergo requiretur perditę ouis ratio,
et negligis?
Plebs tibi commissa famem non panis sed audiendi uerbum Dei patitur,
et tu supprimis uitę pabulum?
nec attendis quod scriptum est:
[ERROR: no reftable :]
Prouerb. 11
Qui absconderit frumenta,
maledicetur in populis;
benedictio autem super caput uendentium.
Dolet Esaias quod regem impium Oziam non corripuerit |
et,
[ERROR: no reftable :]
Esa. 6
uę mihi inquit quia tacui.
Apostolus quoque:
[ERROR: no reftable :]
Ad Cor. prima 9
Vę mihi est,
si non euangelizauero.
At tu ociosus oscitas,
et nec maledictione territus |
nec benedictione illectus ad docendum inclinaris.
pręside temperamentum est miseratio cum iustitia.
Miseratio enim sine iustitia |
peccandi pręstat audaciam.
Iustitia sine miseratione |
instar crudelitatis est.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.