Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBER SEXTUS. CHARITATIS. Utrum Deo reddi possit beneficium. Caput I

Non possumus (ut quidam aiunt) Deo dare beneficium, cum eius omnia sint. sic neque gratiam referre, cum nullius rei indigeat | bonorum-que omnium plenissimus existat. Quid ergo sępe in Scripturis de ingratitudine nostra querentem audimus? Ingratitudinis autem non iure argueretur, qui gratus esse nequiuisset. Quę igitur illa res est, quę nos erga Deum aut ingratos reddat | aut gratos faciat? Cuncta nanque Dei sunt. quicquid dare uoluero, de suo dem necesse est. quicquid reddere conabor, ipse dedit quod reddo. Quid habes inquit Apostolus | quod non accepisti? Sed a quo omnia quę habemus accepimus, ei procul dubio nec

-- 583 --

dare nec reddere quicquam possumus, nisi quod ipse largitus est. Si tamen esse aliquid beneficii, quod seruus domino suo tribuere possit inuenerimus, quanuis omnia quę seruus possidet, domini sint , inueniemus et quod homines offerre queant Deo | et ille oblatum beneficii loco habeat, offerre uero nolentem ingratitudinis damnet. Quęro igitur si seruus fideliter seruit, si domini iussa nauiter exequitur, si rem gratam domino facturus non dubitat subire capitis periculum, si nec uiuere cum illo | nec mori pro illo, si casus inciderit recusat, pręstat-ne domino beneficium an non? Si negaueris, respondebo tibi: sine causa ergo benignius quam reliqui eiusdem conditionis a domino accipitur, sine causa manumittitur | et iam non ut seruus aut libertus, sed ut filius diligitur. Immerito certe ista in seruum conferuntur, si nullum domino beneficium pręstitit. Sed qui talia a domino meruit accipere, negari non potest, quin pręstiterit aliquid, ob quod talia accipere uisus est dignus. Rursum si erro fugitiuus-que fuerit, si imperium domini contempserit, si furto non abstinuerit, si petulans, si mendax, si ebriosus, si rixosus, si denique nequam fuerit, nonne uinculis constringetur, stigmate notabitur, furcam ferre cogetur, flagris uerberibus-que cędetur | et uel uenundabitur uel perimetur? Inique talia passum diceremus malum seruum nisi offendisset, sicut bonum non iure remuneratum, nisi aliquid pręstitisset. Cum igitur omnium hominum unus dominus Deus sit | et omnia quę possidemus ab ipso acceperimus, beneficium tamen ei pręstamus, uel uerius reddimus, quoties mandatis eius paremus, quoties consulta suscipimus, monita implemus | et in omnibus ipsi soli obsequi nitimur. Offendimus autem si his contraria agimus. Ideo-que ab illo et iusti pręmium referunt | et poenam iniqui; non quod Deo ex benefactis hominum aliquid accedat | aut decedat ex malefactis, cui neque addi quicquam neque adimi potest. sed quia idem tum

-- 584 --

iustissimus tum optimus sit | non potest non odisse malos | neque bonos non diligere. et hoc quidem pro beneficio sibi dato ęstimat, si quod pręcipit facimus, pro offensa si non facimus. atque ideo alios gratos uocat, alios

-- 109r --

ingratos; hos punit, illos efficit beatos. De ingratis dicturus est, si Euangelio credimus: [ERROR: no reftable :] Matth. 25. Quodcunque uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis. e contrario autem gratos illud beneficium sibi pręstitisse fatebitur, quod indigentibus pręstiterunt. Ingratos damnabit dicens: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Gratos uero ad se uocabit et dicet: Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis paratum a constitutione mundi, ab initio ęternitatis. Vide igitur qua ratione et demus Deo beneficia et accipimus pręmia | et quomodo si non dederimus, mulctandi simus. Atque ut apertius hoc quod astruimus intelligas | qui in Deum credit, qui Deo obtemperat, qui Deum diligit, honorat, colit, ueneratur, gratus est. Incredulus, expes, impius, Deum homines-que contemnens, ingratus est. Nullum postremo peccatum quod legi aduersatur diuinę, ingratitudinis uitio uacat. Illum enim offendimus, quoties peccamus, a quo cuncta bona, quę homini dari queunt accepimus, accepturi adhuc meliora, si non ingrati decesserimus. Operęprecium erit huiusce rei proponere aliquot exempla. et primo eorum, quos Dominus gratiam sibi referentes amplexatus est. deinde illorum quibus pro ingratitudine intulit mala. ut cum pręsentia consyderauerimus , de futuris non ambigamus. beatos uidelicet et in cęlo fore, qui sic a Domino diliguntur in terra. e contrario autem in inferno quoque cruciandos esse, si non se correxerint, qui antequam eo descendant, pro scelere puniuntur.

-- 585 --

De gratis erga devm in testamento veteri. Caput II

[ERROR: no reftable :] Abel Gen. 4 Igitur ut ab iis qui ante Diluuium fuere initium capiamus, gratus erga Deum fuit Abel, qui primogenita et pinguiora quęque gregis sui offerebat Domino. quod autem propterea a Domino dilectus fuerit, Scriptura testatur. ait enim: Respexit Deus ad sacrificia Abel, ad Cayn autem sacrificia non respexit. Maledixit quoque Cayno Dominus, quia ille ob hoc ipsum fratri inuidens, quod sibi pręferretur, ad se euocatum interfecerat. [ERROR: no reftable :] Enos Gen. 5 Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei Dominus, ut filios gigneret | et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. [ERROR: no reftable :] Enoch Gen. 5 Gratus fuit Enoch. neque enim diceretur ambulasse cum Deo, nisi ei semper obsequentissimus fuisset. Morum itaque sanctimonia meruit, ut uiuens ad beatiora quam est mortalium habitatio loca transportaretur. [ERROR: no reftable :] Noe Gen. 6 Gratus fuit Noe. nam et ipse cum Deo ambulasse dicitur | et perfectus iustus-que fuisse. Proinde dignus fuit, qui mundo per Diluuium pereunte solus cum filiis ac nuribus fieret superstes | et omnium quę aquis deleta fuere, reparator existeret. [ERROR: no reftable :] Abraham Gen. 11 Post Diluuium uero gratus fuit Abraham. Posuit enim altaria Domino, uictimas obtulit, decimas persoluit, Deo credidit, et reputatum est ei ad iustitiam. denique ut Domino obediret, filio non pepercit. Ob hoc quidem cum Deo colloquitur, pater multarum gentium constituitur, in semine eius quod est Christus benedicendę omnes nationes Deo promittente nascuntur. [ERROR: no reftable :] Loth Gen. 19 Gratus fuit Loth. ut enim Deo placeret, domi peregrinos acceptauit. quare meruit fieri hospes angelorum | et

-- 586 --

superesse Sodomitis inter quos habitabat, igne et sulphure de cęlo pluente ob scelera consumptis. [ERROR: no reftable :] Isaac Gen. 35 Gratus fuit Isaac. qui cum centum octoginta uixisset annos, in his omnibus Domino suo non peccauit. Perquam digne autem Deo gratia refertur, cum innocentia per omne

-- 109v --

uitę curriculum inoffensa seruatur. Hic igitur bene de Deo meritus cum sementem fecisset, centuplum collegit, geminos genuit, in quibus benedicendis errare non est permissus. non enim cui uoluit, sed cui debuit benedixit, ut Abrahę patris genus in Christum dirigeretur. [ERROR: no reftable :] Iacob Gen. 28 Gratus fuit Iacob. in nullo illum Scriptura accusat, et Deo charissimus fuisse beneficia testantur. Ad eum primogenita fratris Esau transferuntur, dicente Domino: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Cum obdormisset, scalam uidit a terra ad cęlum extentam | et in ea angelos ascendentes et descendentes | ac Dominum cacumini innixum. qui terram in qua quiescebat ei promisit | regnum-que eius longe late-que diffundendum prędixit. Inde ille parens efficitur duodecim liberorum, qui duodecim tribubus nomen dederunt | coeptus-que est uocari Israhel, hoc est, Deum uidens. et, vidi inquit Dominum facie ad faciem. In Aegyptum transmigrans multiplicatur. Liberis quę euentura erant moriens prophetauit. [ERROR: no reftable :] Ioseph Gen. 39 Gratus fuit Ioseph. In Aegypto dum seruus esset et iuuenis impudenter se ingerentis dominę libidini non consensit | maluit-que uitam suam periclitari | quam castitatem pollui, cum ab illa irata tentati adulterii insimularetur. Magnam deinde fratrum in se iniuriam cum ulcisci posset, magnis rependit beneficiis: eos quippe a quibus in seruitutem uenundatus fuerat, in Aegyptum urgente fame profectos benigne suscepit largiter-que aluit. Erat enim secundus a rege, cuius uisa obscuritatibus inuoluta Spiritu Sancto reuelante plana fecerat. [ERROR: no reftable :] Moyses Exodi. 2 Gratus fuit Moyses. filias Raguelis sacerdotis uirgines a pastorum uiolentia tutatus est. Hinc a Domino dux electus pharaonem prodigiis terruit, populum Israhel eduxit de Aegypto, quando mare se aperiens aridum transeuntibus prębuit iter | et eorum persecutores

-- 587 --

oppressit aquis. [ERROR: no reftable :] Exodi. 31 Idem deinde in monte leges quas ad populum ferret, a Domino accepit. nemo tam familiariter cum Deo colloquebatur | nemo tam ardenter ab eo ad idola desciscentes puniuit. Ipso saxum percutiente fluxerunt aquę. ipso orante Amalech superatus est. [ERROR: no reftable :] Iosue Numeri 14 Gratus fuit Iosue. diuinis enim credens promissionibus populum reges terrę quam ingressurus erat metuentem spe uictorię animauit. Proinde dignus fuit, qui in demortui Moysi locum sufficeretur | et uictis hostibus regionem a Domino promissam obtineret | eam-que per tribus diuideret. Ad hanc transeunti Iordanis refrenato aquarum cursu in sicco alueo uiam cessit. Hiericuntem obsidente muri corruerunt. Inimicos persequente sol et luna steterunt, ne noctis interuentu qui fugiebant elaberentur. Tot igitur miraculis testatum est, quantum ei Dominus faueret. quia erga se in omnibus gratum fidum-que sciebat. [ERROR: no reftable :] Patriarchę Sed ne cathalogum sacrorum texere uidear, grati erga Deum fuere omnes illi patriarchę, illi duces, illi sacerdotes, illi iudices, illi reges, illi prophetę , qui in mandatis Dei, in Lege, in omnibus cerimoniis constanter pie-que permansere. Tales autem eligere solitus est Dominus, per quos populum erudiret, a seruitute liberaret, a periculis errueret, uictoria donaret | et de illis quę futura erant admoneret. Quod si benignissimus Dominus fideliter sibi seruientes | beneficiorum-que suorum non oblitos | ita ut dictum est fouet, ita amplexatur in terris adhuc uiuentes, quanto magis ad cęlestis beatitudinis domicilia mansiones-que angelorum translatos? Hęc de Veteris historię fontibus hausta iam exigere uidentur, ut a Nouę salubrius fluentibus aquis aliqua deriuemus, ad eandem gratitudinis uirtutem accommodata.

-- 588 --

De gratis erga devm in testamento novo. Caput III

-- 110r --

Iesus Christus Dei filius humani generis Redemptor ac Saluator, patribus promissus, nobis exhibitus et datus, non pręsentia bona hominibus polliceri coepit sed futura, nec terrenum largiri regnum sed cęleste. [ERROR: no reftable :] Matth. 4 Poenitentiam agite inquit | et appropinquabit regnum cęlorum. Et ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso. Quod si tandem | non ut olim ad inferos animę iustorum descendant, sed in sublime angelorum sedibus inferantur, iocundissimo Domino sui conspectu fruiturę, nonne multo nos causatius quam prisci illi, de quibus paulo ante est dictum, Deo seruire debemus | et soli nauare operam | contemptis-que omnibus ipsum unum, absque quo nihil est beatum, tota mente concupiscere? Merito igitur sequens credentium ętas ad omnia dura atque aspera perferenda coepit accingi, mollia uero respuere et delicata | atque in his pręcipue gratiam referre Saluatori, per quę maximum omnium beneficium se accepisse meminit. Quid enim maius aut optabilius esse potuit | quam paradisum per tot secula primi hominis culpa clausum, per ea demum quę Christus passus est, nobis fuisse reseratum? [ERROR: no reftable :] Luc. 24 Oportuit enim pati Christum | et sic intrare in gloriam suam. Oportet igitur pati et nos | ac per uestigia eius incedere, si illo quo ipse pręcessit, uolumus peruenire. Hęc est ergo nostrorum erga Deum maxima gratitudo: pro amore illius, qui prior dilexit nos, uoluptates, opes, ocia contemnere, continentiam seruare, modico contentos esse, religiosę uitę laboribus nunquam defatigari. [ERROR: no reftable :] Serui dei Talem quippe pro beneficiis gratiam primo Deo retulere apostoli, deinde martyres

-- 589 --

cęteri-que Christi serui, uirgines quoque et uiduę | omnes-que illi qui ecclesię autoritate in sanctorum collegio numerantur. [ERROR: no reftable :] Petrus. Paulus. Ioannes. Bartholomeus. Thomas. Iacobus maior. Iacobus minor. Stephanus. Laurentius Pro Christi nomine non dubitauit Petrus crucifigi, Paulus capite truncari, Ioannes in feruentis olei dolium nudus demergi, Bartholomeus uiuus excoriari, Thomas lanceis perfodi, Iacobus Maior decollari, Minor fuste fullonis interimi, Stephanus lapidibus obrui, Laurentius igne cremari, omnes denique per tormenta consumi. Hoc idem propositum fuit reliquorum sanctorum omnium, necem uidelicet a persecutoribus inferendam subire potius | quam a Christi fide deficere. Illos quibus hoc contigit, Apostolus ad Hebreos scribens pulchre percenset cum ait: [ERROR: no reftable :] 11 Alii uero ludibria et uerbera experti, insuper et uincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Noli expectare ut audias, quid hi prosperitatis in uita perceperint, qui ad quęque laboriosa sustinenda magno animo se armauerant. [ERROR: no reftable :] (!) Si tamen nosse desyderas, nihil illis prosperius contingere potuit | quam per aduersitatum patientiam ostendere, quali constantia | quanta-que fide Christum diligerent. Adde quod in illos quoque a quibus necem supplicia-que passi sunt uictores fuerint. Pręualuit enim patientium fides impietati persecutorum, et contempto inanium deorum cultu ab omnibus adorari coeptus est Christus. Nequaquam sancti martyres coronati triumpharent in cęlo, nisi in terra uicissent. [ERROR: no reftable :] Fidei uictoria [ERROR: no reftable :] (!) Vera fidelium uictoria est | neque deiici aduersis | neque secundis efferri, Deo magis quam hominibus obedire | et carnem spiritui repugnantem in seruitutem redigere. Quę quidem et illi sancti, quos persecutionis non attigit gladius, diligenter obseruarunt. Dum enim uiuerent, non cessabant Christo seruiendo uitę instituta uel ipsi discere | uel alios docere, uigiliis, precationibus, ieiuniis | lectionibus-que uacare, diuitias indigentibus distribuere et paupertate gaudere, uirginitatem uiduitatem-que nuptiis pręferre. [ERROR: no reftable :] Pontifices. Episcopi. Abbati. Monachi. Eremi. Virgines Sic egerunt inter summos pontifices | Syluester, Gregorius, Leo | et Cęlestinus; inter episcopos Martinus, Nicolaus, Ambrosius et Augustinus; inter

-- 590 --

abbates Antonius, Hilarion, Hieronymus et Benedictus; inter monachos Dominicus, Vincentius, Franciscus et Bernardinus; inter eremitas Paulus Thebeus, Honophrius, Arsenius,

-- 110v --

Archebius et Theonas; inter uirgines Maria Virgo simul et Mater. Ipsum enim genuit Saluatorem, quem sicut de Spiritu Sancto concepit, ita sine uirginitatis damno peperit. Hanc secutę sunt | Tecla, Agatha, Agnes, Lucia, Catharina, Cęcilia, Margarita , Barbara | alię-que permultę, quas ad coniugium nulla blandientium promissa, nullę furentium minę, nulla sęuientium tormenta inclinare potuerunt. Omnia extrema perpeti malebant | quam Domino semel promissam amittere uirginitatem. [ERROR: no reftable :] Viduę Inter uiduas uero perpetuam continentiam custodientes fuerunt | Anna, Paula, Galla, Melania, Monicha | et alię plurimę. Talium uitam mores-que sequatur oportet, qui cumulatissimam Deo gratiam cupit referre | ac post relatam ab ipso suscipi et immortalitatis gloria in cęlestibus uestiri. Proponamus nunc ingratorum exempla. ut quos pręmia ad uirtutem parum excitant, saltem poena a uitiis auocet.

De ingratis ante dilvvivm. Caput IV

[ERROR: no reftable :] Adam et Eua Primi parentes nostri donec beneficiorum memores iussioni diuinę obtemperarunt, paradisi in quo positi erant, bonis fruebantur. Postquam uero per ingratitudinem a mandato recessere ligni uetiti fructum gustando, eiecti de paradiso, laboribus, erumnis, morti

-- 591 --

subiacuerunt. Etenim peccauerant (licet postea poenitentiam egisse credantur) a quo corpus, a quo spiritum, sensum, intellectum, Dei similitudinem acceperant. a quo pręesse bestiis terrę | et uolucribus cęli | et piscibus maris iussi erant. ut his quę terra proferret uescerentur . et simul ligna, lapides, metalla, ignem quoque et aquam, tellurem et aera in usum uitę necessarium haberent. Merito igitur malis mancipati sunt, cum talem ac tantum benefactorem offendissent. [ERROR: no reftable :] Gen. 3 Mulier quia prior peccauerat, uiri subditur imperio | et pariendi cruciatibus mulctatur. ut uoluptatem quam cepit | fructum interdictum manducando, filios generando dolore compenset. Merito etiam Adę est dictum: Maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus uitę tuę. spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrę. in sudore uultus tui uesceris pane tuo, donec reuertaris in terram de qua sumptus es. quia puluis es, et in puluerem reuerteris. Tot igitur mala passi sunt post reatum, quot antequam peccassent, bonis fruebantur. Non esset magnum eorum crimen, nisi et magna essent beneficia, in quem commissum est. Non tam enim ex se | quam ex meritis eius qui offensus est, ingratitudinis culpa pensari debet. Itaque, quam grauiter peccauerint, poena indicat | quę quidem ad posteros omnes fuit propagata, propter corruptam radicem, de qua generantur. [ERROR: no reftable :] Cayn Gen. 4 Et quoniam nihil ab homine nequiter agitur, quod ingratitudini in Deum non sit ascribendum, ingratus fuit etiam Cayn Adę filius, qui inuidię furore percitus interimit fratrem suum Abel. Ob hoc illum Dominus execratus est dicens: Maledictus eris super terram, quę aperuit os suum | et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos; uagus et profugus eris super terram omnibus diebus uitę tuę. Postremo et ipse interfectus fuisse creditur in septima generatione, ut prius annos multos aduersa sustineret maledictionis, deinde quod fratri intulerat, ipse ab aliis ferret. [ERROR: no reftable :] Peccatum Neque illa quidem parua fuit ingratitudo, illa

-- 592 --

malicia, quę Deum ad poenitentiam compulit, quod hominem fecisset. [ERROR: no reftable :] Gen. 6 Omnis caro

-- 111r --

inquit corruperat uiam suam; pręter illas octo animas quę in arca seruatę sunt, ne cum cęteris diluuio perirent. [ERROR: no reftable :] (!) Porro si quęris , quanta tunc fuerit culpa ingratorum, multę bestię cathaclismo superfuerunt, illorum nemo. [ERROR: no reftable :] Iudei Post diluuium ingratissimos omnium semper fuisse Iudeos comperio; illos excipimus, quorum superius facta est mentio. Etenim cum ab ipso mundi Domino multo plura quam reliquę nationes beneficia accepissent, magis etiam constanter illum colere debuerunt.

De beneficiis Ivdeis collatis post dilvvivm. Caput V

Videamus igitur primo, quę-nam illis ab indulgentissimo rerum largitore Deo pręstita fuerint bona. deinde quam ingrate ipsi ex aduerso se gessere, et simul quę postea passi sunt mala. [ERROR: no reftable :] Iudei Solis unius Dei ueritas fuit reuelata, solis leges de cęlo datę, monstratus cerimoniarum ritus, oracula futurorum indulta, Dei uoces palam locutę, ingentium miraculorum operatio concessa. Deo fauente timuit eos Aegyptus, et cum dimittere nollet, flagella sustinuit. mare se aperiens siccum euntibus prębuit iter, et aquę quę illis hinc inde pro muro erant, Aegyptios cum

-- 593 --

armis hostiliter insequentes operuere. In solitudine manna cęlestis cibus pabulum illis prębuit | et de saxo uirga percusso scaturiens amnis potum. Iordanis ad fontem suum reuersus perstitit donec transirent. terram denique promissionis lacte et melle manantem, perdomitis eius incolis possederunt. Quis denique explicet tot de hoste uictorias? tot a seruitute liberationes? uel quoties a periculis erruti, a cladibus protecti? Moyse orante (ut ante diximus) uictus est Amalech; buccinis clangentibus Hiericuntis moenia corruerunt; Iosue inimicos persequente lapidibus pluit de cęlo super fugientium ceruices, ac ne noctis interuentu elaberentur, sol et luna motum suum continuerunt. Nulla unquam fuit longior dies | quam ista in qua quinque regum Cananeorum prostratus est exercitus. Balaam pręterea prophetes asinę loquentis uoce prohibitus est eis maledicere, et pro maledicto induxit super illos benedictionem, benedictos a Deo esse non dubitans, pro quibus mutum animal uocem protulerit humanam. Victi sunt deinde Palestini tonitru et fragore de cęlo territi. Olophernes Caldeorum dux, cum urbes aliorum prouincias-que expugnasset, in Iudea unius foeminę manu uictus occubuit. Regnante Hierosolymis Asa innumerabiles Aethiopum copias ad internicionem conciderunt. Regnante Iosaphato cum ingentem Ammonitarum Idumeorum-que exercitum formidarent, inimicos inter se digladiantes conspexerunt | mutuo-que cęsorum tulerunt spolia tam securi | quam paulo ante pauefacti. Regnante Ezechia cum ab Assyriis duce Senacheribo obsiderentur, angeli manu una nocte centum octuaginta quinque milibus hostium cęsis | obsidione soluti sunt. Omitto nunc Machabeos | Iudam, Simonem, Ionatham. qui Dei sui nomine inuocato parua manu ingentes hostium copias pluries fudere. Magna quidem et immensa beneficia hęc, maiora tamen accepturi erant, si istorum quę acceperant largitorem non deseruissent. Nunc ergo quod superest, breuiter expediemus, qua ingratitudine usi sint | quanta-que Deo ulciscente pati meruere.

-- 111v --

-- 594 --

De ingratitvdine Ivdeorvm in devm et qvae pro idolatria passi sint . Caput VI

Longum admodum foret memorare scelera singulorum, qui inter Iudeos impii infidi-que fuere. Omnium ergo simul in Deum suum infidelitas detegatur | poena-que infidelitatis. ut cum hęc nota fuerint, simul constet et ingratitudinis magnitudo | et iusti Domini in ingratos pręsens uindicta. quam siquis euitauerit, nec futurę quidem, quę omnium acerbissima est, obnoxius erit. Dum Moyses in monte immoratur, donec tabulas digito Dei conscriptas acciperet, illi ad idolatriam conuersi uitulum ęneum adorauerunt. et: [ERROR: no reftable :] Exodi 32 Hi sunt inquiunt dii tui Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Ob hoc iratus Dominus delere eos uoluit, sed Moysi pro ipsis instanter supplicanti gratiam fecit. Moyses tamen indignos tabularum beneficio testatus, de monte descendens ipsas confregit | uitulum-que contriuit. deinde Deo iubente Leuitę sumptis armis die illo uiginti tria milia fere ex iis qui uitulum adorauerant occiderunt. ut eum morte dignum esse noueris, qui in Deum ingratus est. Post hęc contempto cęlesti cibo cum Aegyptias dapes concupissent, aduersus Deum et Moysen mussitantes, prouocatus in iram Dominus multa coturnicum ui castra operuit, ut cupidini eorum satisfaceret. Cęterum dum adhuc carnes dentibus manderent, animas efflabant | plurimi-que desyderati sunt. locus in huiusce ultionis memoriam | Sepulchra concupiscentię appellatus. Rursum tamen pollicitationi diuinę non adhibentes fidem, de obtinenda promissionis regione

-- 595 --

desperarunt. Ideo-que illam ingredi prorsus indigni, antequam fines eius attigissent, in deserto mortui sunt, pręter Iesum et Caleph et paruulos populi, qui non peccauerant. Quadraginta annos per solitudinem antequam terram incolendam adissent errauerunt. [ERROR: no reftable :] Chore et Datan Chorę quoque Datani et Abironis castra una cum ipsis terrę hiatu absorpta sunt. atque inde subitus ignis exhalans ducentos et quinquaginta uiros, qui incensum offerebant absumpsit. et hoc quidem quia legi diuinę aduersantes usurpare sibi sacerdotium nitebantur. Vide tamen inconsultam uulgi audaciam. nihil his quę acciderant territi Moysen et Aaronem nimis procaciter incessebant, perinde ac si ipsi eos qui perierant interfecissent. Mox igitur ambobus his ad tabernaculum confugientibus incendium repente illatum uastare coepit proteruos. Quatuordecim milia ex eis et septingentos concremauit. Omnes tunc perissent, ni Aaron iussu Moysi stans inter mortuos et uiuentes Deum orasset. ad eius preces cessauit ignis. [ERROR: no reftable :] (!) Deus enim iniuriam illam illatam sibi deputat, quę seruis suis indigne infertur. Quando quidem sic ultus est eos, qui Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi moriebantur. Hinc tandem humiliatis ac ueniam poscentibus | Moyses Domino iubente serpentem ex ęre formatum suspendit in ligno, quem uulnerati aspiciendo conualescebant. [ERROR: no reftable :] (crucifixus) ICXC Id autem portendebat, quod olim in Christum crucifixum credentes a diaboli morsibus liberandi essent. Ignitus enim serpens diabolus est, Christus ęneus, nihil in se ueneni habens et ueneno peccati infectos clementer sanans. Porro ut quod proposuimus prosequamur, iidem Israhelitę cum appulissent ad Sethim, capti sunt amoribus Moabitidarum, ita ut deos quoque illarum adorarent | sed dignas quidem scelere isto poenas dedere. Leuitę quippe iussu Domini uiginti quatuor milia de illis interimunt. tunc demum Deo

-- 596 --

placato a cędibus cessatum est, cum Zambri uirum et Zochi scortum,

-- 112r --

dum simul coiissent, Phinees Eleazari sacerdotis filius pugione in genitalibus confodit. Vt pręterea pateret, non minori animaduersione dignos esse criminis impulsores quam autores, Madianitas quoque percuti iussit Dominus, qui eos callide per mulierum blandimenta traxerunt ad cultum idoli sui Belphegor. Multo tamen grauius deliquerunt, qui ad deos alienos conuersi fuerant Deo suo derelicto | nec mirabilium eius memores | nec erga beneficia grati. [ERROR: no reftable :] Tempore iudicum Transeamus ad tempora iudicum. Iosue defuncto degenerauit populus. Colere coepere Baal et Astaroth, non numina sed monstra. Ob hoc passi sunt direptiones rerum-que detrimenta | nec omnino pares esse poterant uiribus aduersariorum. Deinde quoniam Palestinis et Cananeis aliis-que idolatris cultu et connubiis iungere se ausi fuerant, Deo poenam huiusce flagitii exigente annos octo seruierunt Cusanrasathaim Mesopotamię regi. Cum autem illos pręuaricationis poenituisset, liberati sunt. Sub liberatoribus quidem satis probe se habebant, illis uero uita defunctis ueluti laxato freno quocunque rationis expers appetitio uocasset, eo ferebantur. Itaque sub Othoniele etiam fidem Deo seruarunt. eo autem mortuo statim ad idola desciuere. Quamobrem tunc quoque seruire compulsi sunt Eglon Moabitarum regi annos octodecim. Deinde post obitum Aioth ducis cum iterum idola colere coepissent, oppressi sunt seruitute a Iabin Cananeorum rege per annos uiginti. Post Debboram quoque uxorem Lapidoth (et ipsa enim pręfuit populo) peccauerunt | atque septem annis a Madianitis uexati sunt | sata fruges-que eorum uastantibus. Item post Gedeonem | et erga familiam eius, a quo de inimicis liberati fuerant ingrati extitere | et erga Deum impii. Ideo-que per idem tempus externorum bello uarie inquietati sunt. Post Abimelech, Tholam | et Iair pręsides itidem peccauerunt | et a Palestinis mala passi sunt annis octodecim. Post Iepte et Abessan et Ahialon et Abdon rursum peccauerunt |

-- 597 --

et denuo a Palestinis oppressi sunt seruitutis iugo per annos quadraginta. Post Sansonem uero inter se dissidere coeperunt, quando tribus Beniamin ob stupratam cuiusdam Leuitę coniugem | et per uim in una nocte multorum coitu lassatam atque extinctam pene interiit, dum a reliquis tribubus indigne id ferentibus impugnantur . Primo tamen de his qui illos oppugnatum uenerant cecidere uiginti duo milia. iterum altero congressu octodecim milia. et ipsi enim offenderant suis uiribus magis quam Dei auxilio freti. sed tertio tandem certamine de Beniamin periere uiginti quinque milia. oppidum eorum Gabaa incensum, in quo obsessi erant. idem-que factum reliquis urbibus ac uicis tribus huius. Ista de Iudicum libro summatim perstringendo protulimus. quę sequuntur, Regum continet historia.

Mala decem tribvvm. Caput VII

[ERROR: no reftable :] Tempore regum Ob idolatriam, quę maxima in Deum ingratitudo est, diuisum fuit Iudeę regnum. decem tribus in Samariam secessere sub rege Hieroboam, duę reliquę sub Roboam Hierosolymis manserunt. In Samaria quidem perseuerauit impietatis crimen | Hierosolymitę magis fideles inuenti sunt. Vitulos ęneos adorabant Samaritę, quos pro diis colendos posuerat Hieroboam primus ex

-- 598 --

Iudeis Samarię rex. Eam ob rem Abię Hierosolymarum regi, in pręlio succubuerunt; die uno quinquaginta milia eorum desyderata sunt. Ciuitates tres amissę: Bethel Hiesana et Ephron. Deinde regnum de familia Hieroboami ad alios translatum. Postea regnante Achab aduersum Syros profecti, ob hanc ipsam idolatrię culpam superantur. Achab quoque sagittę ictu interficitur. Regnante Ioachan seruierunt Azahelo , regi Syrię. Regnante Phacee | Theglatphalasar Assyriorum rex Samariam inuadens magnam quidem populi partem captiuam secum duxit Niniuen. Regnante

-- 112v --

Osee | una cum rege omnes translati sunt in Assyriam | per Salmanasar Assyrię regem. Cum enim prophanos gentium ritus imitarentur | et prophetarum arguerentur sermonibus, ad Deum Israhel reuerti nolebant, colentes Baal, filios filias-que idolis initiantes, inseruientes etiam diuinationibus atque auguriis.

Mala dvarvm tribvvm. Caput VIII

Nunc ad Hierosolymitarum immunditias gradus faciendus restat. Sub Roboam rege legem Domini reliquerant, cum Sesac rex Aegypti ciuitates eorum munitissimas debellauit. dixit-que eis per prophetam Dominus: Vos dereliquistis me, et ego reliqui uos in manu

-- 599 --

Sesac. Hic captam Hierosolymam subdidit seruituti. Templi thesauros regiam-que gazam omnem sustulit et asportauit. Sub Ioram rege, quia gentilium ritus secuti fuerant, Palestinorum atque Arabum magna in parte pręda facti sunt. Tunc enim et regis domus direpta | et eius uxores liberi-que capti. Ipse autem Ioram, quia ab impietate non recesserat, alui profluuio consumptus est. Ob idem crimen Ioa regnante ingentes militum copias parua Syrorum manu prostratas amisere. ipse Ioas a seruis domi fuit interemptus. Rursum sub Amasia rege deos alienos adorabant, cum a Ioa Samaritarum rege superati sunt. pars Hierosolymitani muri diruta, thesauri ablati, ipse Amasias captus, nobilium liberi pro obsidibus abducti. Tunc etiam regnante Achaz colebant Baal, cum et a rege Syrię spoliati sunt | et a rege Samarię Phacee ingenti bello uicti. Ea enim pugna centum uiginti milia uirorum cęsa fuisse dicuntur, ducenta milia in captiuitatem abducta | cum preda omnis generis prope inęstimabili. quanuis Phacee ab angelo coargutus restituerit captiuos | quia tamen ab impietate non recedebant, Idumei illorum fines depopulati sunt, urbes aliquot expugnarunt Palestini, agrum uastauerunt Assyrii. [ERROR: no reftable :] 2 neque tamen tot cladibus affecti ad Dominum redire uoluerunt, donec in regno successit Ezechias Ahazi filius per omnia patri dissimilis. [ERROR: no reftable :] (!) Pie enim ac sancte uixit. et ut intelligas principum mores ciuibus documento esse solere | semper quidem Iudei sub religiosis regibus religiosi fuere, sub impiis impii. [ERROR: no reftable :] Manasses Post Ezechiam regnat Manasses eius filius, magis impietate quam regno nobilis. Captus a Caldeis addicitur seruituti. aduersis pulsatus agnouit errorem, poenitentiam egit | et Domino miserante restitutus est regno. Quod si Manassę poenitentiam suscepit Deus, quis tam impius est, ut ueniam desperet, si ad illum a quo alienatus est recurrerit? [ERROR: no reftable :] Ioacha Ioahazo quoque impio super impios regnante Nechao rex Aegypti eosdem tributa sibi

-- 600 --

pendere compulit. ea erant | centum argenti talenta in singulos annos, unum auri . [ERROR: no reftable :] Eliachim Tunc Ioahazo sublato Heliachinum eius fratrem pręfecit regno. Sed cum neque isto ad regni gubernacula sedente populus ab erroribus resipuisset, Nabuchodonosoro Babyloniorum regi seruierunt | atque etiam latronum infestationes passi sunt. [ERROR: no reftable :] Ioachim Et ne tunc quidem ab idolatrię cultura desistentes Ioachino Ioachimi filio regnante obsessi a Caldeis una cum rege potestati illorum sese dedidere . Tunc omnes fere in Caldeam traducti sunt, pręter pauperes uulgi agricolationi relictos. [ERROR: no reftable :] Mathatias Hinc Matathias urbi pene desertę iussus est pręsidere. Cum-que ipsi etiam qui tunc residui erant, nullo Dei flagello ab inueterato iam errore reuocari potuissent, totam in illos indignationem effudit Deus | eos-que grauius

-- 113r --

quam unquam antea afflixit. [ERROR: no reftable :] (!) Cum enim Matathias iste qui et Sedechias est dictus, a Caldeis defecisset, obsedit eos Nabuchodonosor Caldeorum rex, urbe potitus est, Sedechiam cum liberis fugientem comprehendit, liberos illo spectante trucidare iussit. ei uero nequid deinde iocundi uideret, oculos erruit | et uinctum secum Babylonem abduxit. Post hęc Nabuzardan ducem cum ualida militum manu misit, qui moenia urbis demolitus solo ęquauit, domos templum-que incendit, ciues in seruitutem ad Caldeam transtulit | et cum illis uasa templi aurea, argentea | ęnea | ęneas-que columnas templi. primarios urbis ciues Dei-que sacerdotes interfecit. et impletum est quod in psalmo prędictum fuerat: Tradidit in captiuitatem uirtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici. et conclusit in gladio populum , et hęreditatem suam spreuit. denique facta est, quam prophetę prędixerant, transmigratio Iudeę in Caldeam | ac tanta prophanę gentis ingratitudo tales quidem poenas dedit. quę si solę proponerentur | et nulla futura esset in inferno, quis adeo temerarius est, ut audeat esse in Deum ingratus?

-- 601 --

Mala Ivdeorvm post Christi passionem propter incredvlitatem. Caput IX

Postea uero per Cyrum manumissi | postliminio-que reuersi sub Esdra sacerdote instaurarunt urbem et templum | Domino fauente, postquam eos delicti poenituisset. Fuisse deinceps legis diuinę satis quidem studiosos, improbos tamen | semper-que uirtuti alienę inuidos atque infensos. [ERROR: no reftable :] In Christum impii Christum Dei filium, quem Lex et prophetę prędicauerant uenturum Saluatorem non receperunt, quanuis uidissent miracula facientem | et a plebe laudibus honore-que affectum. docenti ueritatem non crediderunt, innocentem falsis criminationibus circumuenerunt, iustum condemnarunt, ludibrio habuerunt | et spinis coronatum flagellis-que cęsum cruci confixerunt . tantum-que inualuit semel insitum infidis mentibus odium, ut ne tunc quidem ad poenitentiam tanti sacrilegii mollescere quiuerint, cum illo in cruce pendente | sol obscuraretur, terra tremeret, sepulchra aperirentur, templi parietes dissilirent, saxa frangerentur. Nam depositum quoque ac sepultum custodiri iusserunt. cum-que ipsi custodes perendie reuersi eum a mortuis resurrexisse testarentur, pecunia data redemerunt mendacium, ut rursum hi falso assererent, se uidelicet nocte pręterita dormientibus clam uenisse Discipulos | corpus-que furto sustulisse, ut qui sepultus fuerat ad uitam credatur reuersus. [ERROR: no reftable :] Inuida in Christum insurgentem. [ERROR: no reftable :] (!) Quid autem infelix Iudea alios celare iuuat, cuius ipsa conscia es, ueritatem? si non surrexit, cur pecuniam porrigis? si

-- 602 --

surrexit, cur Saluatorem tuum non agnoscis? aut si nihil custodibus donaueris | nihil-que illi prius testati fuerint | quam quod postremo dixerunt, nonne sic interrogatos oportuit: Vidistisne accessisse ad sepulchrum Discipulos | an non? si non uidistis multo sopore fortasse oppressi, quomodo scire potestis? sin uidistis, cur non comprehendistis inermes armati, paucos multi, onere sublati corporis grauatos expediti? Videtis o Iudei custodię uestrę manifestum mendacium | attamen quę uestra pertinacia est, uultis potius mendacio credere et perire | quam sequi ueritatem et saluari. Quid est autem quod Christum negando multo maiorem experti estis Dei iram | diuturniorem-que passi calamitatem | quam cum uitulum adorastis, quam cum Baal, Astaroth, Acharon, Belphegor, Belzebub | aliorum-que demonum simulachris sacrificastis? Nam licet antea quoque cędes, incendia, rapinas, captiuitates, seruitutem, exilia patrii-que soli miserabilem desolationem pertulistis, quoties tamen uos Deum uestrum offendisse poenituit, toties de malis omnibus liberati fuistis. Longissima illa apud Babylonem seruitus (ut

-- 113v --

scriptores uestri testantur) septuagesimum annum non excessit. rursum natali solo restituti, rursum in omnibus reparati instaurati-que regnastis. Quęnam quęso causa est, quod post Christum a uobis condemnatum, semel a Romanis uicti, euersi, dispersi, nullam unquam pristini status faciem, nullam amissę dignitatis umbram recepistis? Iam mille quadringenti et octuaginta anni sunt, ex quo incerta sede uagi per omnes orbis partes errastis, sine lege, sine sacrificio, sine duce, sine rege, sine propheta. dicite si potestis quo crimine, qua culpa id patimini? non idola (ut olim sępe contigit) colitis, non execrandos gentilium ritus exercetis | unum Deum, unum cęli terrę-que Dominum adoratis, et tamen nullus est miserię uestrę finis. Cur ita? profecto cum alia causa omnino nulla queat afferri, restat ut ea sola sit quia Saluatorem uobis, immo omnibus missum non recipitis. Messiam quem uestrę uobis indicant Scripturę non

-- 603 --

admittitis. Videte ingratitudinem uestram in Deum uestrum. Ille uobis quem promiserat uitę doctorem misit, uos ipsum occidistis. Ille dedit Redemptorem, qui pro culpa primorum parentum uestrorum satisfaceret, et uos ei non creditis, uos eum repudiatis. Quandiu igitur obstinatis mentibus fouetis errorem, negando eum, per quem solum data est mortalibus ad Deum accessio, fieri omnino non potest, ut ullam sperandę salutis gratiam consequamini. Credite, credite, et salui eritis. Hic est enim cui dixit Propheta: [ERROR: no reftable :] Ps. 79 Excita potentiam tuam et ueni, ut saluos facias nos. Conuertimini igitur ad eum, qui missus est uobis, et ille qui misit, miserebitur uestri. Hic enim qui missus est, Dei uerbum est, Dei sapientia est, Dei uirtus est. negat talia esse in Deo qui Christum negat. Carnem animam-que hominis assumpsit, ut pro hominibus pati ac mori posset. Itaque non inuitus sed uolens crucem sustinuit, ut suo sanguine a peccatis credentes lauaret morte-que redimeret. [ERROR: no reftable :] (!) Agnoscite beneficium et confitemini Christum. Venit enim uos | non de manu regis Babylonis, sed de potestate diaboli liberare. non ad Hierosolymam reducere | nec regno restituere terreno, sed quod longe felicius est, ad paradisum transferre, in supernis cęli sedibus collocare | et sempiternę suę glorię participes facere. Quod si aduersus tantam Dei uestri nostri-que benignitatem | Christum suum non recipiendo ingrati esse pergetis, de temporalibus miseriis istis ad ęternas descendatis necesse est. Nulla enim maior in Deum Patrem ingratitudo fieri potest | quam in Filium ei coęqualem et coęternum et consubstantialem nolle credere. Felices illi, qui olim ne ingrati essent, ipsum uobis gentibus-que prędicare non timuerunt. qui ut nomen eius denegarent, nec minis | nec tormentis | nec cędibus compelli potuerunt. Verę quippe beatitudinis in Christo spe firmati tyrannis fortiores erant: occidi poterant, cogi ne Christum confiterentur, non poterant. Felices nunc hi, qui ut qualem possunt pro beneficiis Deo gratiam referant, Christo seruiunt, Christum adorant, de Christo die

-- 604 --

ac nocte cogitant, Christi pręcepta totis uiribus exequi contendunt | et contemptis terrenę luxurię deliciis post eum currere nunquam desistunt. Sed ne solos Iudeos accusasse uideamur, nostrorum quoque in Christum infidelitas (ut alia delicta prętermittantur) in medium ueniat, non tam quę modo sit, quam quę olim fuerit | et ueri assertione uicta desierit.

De ingratitvdine hereticorvm et ivdae proditoris. Caput X

Cum enim nullum mendacium diu stare possit, quia nihil firmi, nihil solidi habet in quo innitatur, omnis falsa religio paulatim euanescat necesse est. Itaque iampridem defecit ille diaboli fraude inductus deorum cultus. Unus autem Deus etiam ab illis inuocatur qui Christum ignorant. Defecerunt et hereses, licet

-- 114r --

falsa ueris mixta in se haberent | nihilominus quę uera erant manent, quę falsa, una cum suis autoribus interierunt. [ERROR: no reftable :] Arrius Arrius ab Euangelio alienatus | impie-que de Trinitate sentiens uentris profluuio extinctus est. [ERROR: no reftable :] Olympius Olympius Arrianus dum blasphemias in sanctam Trinitatem ore sacrilego proferret, fulmine ictus conflagrauit. [ERROR: no reftable :] Anastasius augustus Anastasius augustus Euticetis erroribus implicatus, uerbum Dei in carnem mutatum | et in Christo incarnato unam tantum

-- 605 --

esse naturam asserebat. cum-que ab hac impietate ne Hormisdę quidem summi pontificis admonitione solicitatus recederet, ipse etiam fulmine afflatus periit. Nonne hi omnes tam infelici fine consumpti testantur | nemini tutum esse euangelicę ueritati ulla in parte derogare | et ab Ecclesia Christi quicquam uel minimum dissentire uelle? [ERROR: no reftable :] Machumetus. [ERROR: no reftable :] (!) Sola quidem adhuc Machumetana heresis extat, et uiribus aucta | sęuit in Christianos, ut qui Christi sunt, calamitatum patientia probentur, donec et illa sua corruat impietate ac dissoluatur. Quemadmodum autem Iudeorum olim fuit in Deum ingratitudo ad idola conuerti, ita nunc nostrorum par flagitium erit | de Christo parum pie sentire. [ERROR: no reftable :] Iudas. [ERROR: no reftable :] (!) Quod si tam ingrati sint, qui solo errore delinquunt, quid de te dicam perfide Iuda ? quibus uerbis tuam accusem ingratitudinem? quę maior est quam ut fando exprimi queat. Non solum quę uera recta-que erant, quę salutaria, quę sancta, quę perfecta | a Magistro ac Domino tuo didiceras, uerum etiam in consortium ascitus fueras apostolorum | et tanquam cęteris fidelior apostolicę familię oeconomus factus et loculos habens, ut quę omnibus offerebantur, solus dispensares. at tu (proh nefas!) tantorum beneficiorum prorsus immemor et pecunię cupiditate superatus, ut triginta argenteos acciperes, Dominum in mortem tradidisti. Vicisti tuo parricidio Iudeorum ingratitudinem: bonum quod acceperant illi, commune cum aliis erat, tu speciali priuilegio dotatus, tu in ordinem pręcipuorum Christi comitum uocatus, tu singulari quodam honore pręditus, in tantam excidisti dementiam, ut eius proditor fieres, cuius fueras discipulus, ut eum crucifigendum inimicis offerres, cuius eras natura famulus, beneficio socius, dilectione frater, promissione cohęres, non terreni patrimonii, sed cęlestis. Nunquid te cum coenaret, a mensa repulit? cum sacramentum corporis et sanguinis sui discumbentibus porrigeret, pręteriit? cum iisdem pedes lauaret, nunquid non se ad tuos inclinauit? nunquid cum amplecti eum uelles | restitit? cum osculum offerres, faciem

-- 606 --

auertit? Omnia quidem ille tanquam sibi charissimo indulsit. sed tu omnium oblitus | tanquam hosti insidiabaris, tanquam seruum uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris, argenteos quos acceperas proiiciebas. Poenitebat te quidem commissi sacrilegii, sed uenię spe destitutus | dolore-que superatus laqueo collum tuum confregisti | et pendens diruptis uisceribus | effluentibus-que intestinis infelicem animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus, nequitię tamen tuę conueniens | tua-que impietate dignum, non magis quia iustum uendideris | quam quod de misericordis misericordia desperaueris. Vtrunque sane inter crimina grauissimum, ac nescio quod maius, nisi quod alterum remitti poterat, si alterum remissionis impetrandę aditum non pręclusisset. Eo igitur tua te perduxit in Dominum ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit | et tandem mori potius quam Deo peccare optauerit. Atque hęc hactenus. nunc autem ad reliquas charitatis partes descendere statuens, arbitror non minimam, sed pręcipuam potius esse: cum bene uiuendi pręcepta didiceris, operam dare ut alios doceas. Igitur de illius qui docere uult officio disseremus. deinde uidebimus , quantum iuuat, si adsit qui doceat, et quantum nocet, si absit.

-- 607 --

De officio catholici praedicatoris. Caput XI

Docere in ecclesia episcopi officium est | et illorum sacerdotum, qui pręsidis autoritate probati sunt. [ERROR: no reftable :] Paralip. 2.17 Iosaphat Hierosolymarum rex Leuitas misisse dicitur et sacerdotes, ut peragrando urbes Iudeę instruerent populum pręceptis Legis. [ERROR: no reftable :] Mar. 16 Christus ut gentibus Euangelium prędicarent, apostolos, quos ipse instituerat, destinauit. Euntes inquit in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Veruntamen, qui apostolico isto fungi uoluerit munere, eruditione ac uirtutibus pręstare debet. Alioquin si indoctus fuerit, facile in errorem labetur | et quorum conscientiam curare uolet, magis consauciabit. Discat igitur prius, et postea doceat, et quod uerbis docuerit, operibus comprobet. Sic egisse dicitur Esdras sacerdos, cum ad reparandam Hierosolymam ab Artaxerxe dimissus redisset. Ita enim scriptum de illo legimus: [ERROR: no reftable :] Esdrę primo 7 Esdras autem parauit cor suum, ut inuestigaret legem Domini, et faceret | et doceret. Et apostoli ante Spiritu Sancto replentur, deinde prędicationis officio fungi iussi sunt. Porro quod aliis pręcipiendo ędificabant, ne aliter agendo destruerent, id etiam ipsi pręstare studuerunt, non minus exemplo docentes quam sermone. Nam impudens admodum pręsumptio est | hoc alios monere, quod ipse non facias, imponere aliis onera grauia, quibus ipse dorsum non supposueris. Aut quomodo potest aliquis alios reprehendere his de rebus, quas facere se non ignorat? Turpissimum est profecto, cum in corripientem culpa retorquetur, cum quis in quo alterum accusat, seipsum damnat. Sic igitur uiue, ut pręcipis, et ad uerba mores

-- 608 --

confer, et sanus curationem ęgris adhibe, ne cum rubore audias: Medice, cura teipsum! Vobis qui in ecclesia Dei ad populum declamatis | per Esaiam est dictum: [ERROR: no reftable :] 13 Exaltate uocem, leuate manum; ut uidelicet uoci manus consonet | et pręceptis respondeant opera. Quia qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Is demum aliorum delicta efficaciter arguit, in quo non inuenitur, quod alii redarguant. Sit ergo mitis atque submissus qui humilitatem docet. Recedat ab iracundia qui patientiam suadet. Castitatem illęsam seruet, qui stupra adulteria-que detestatur. Nihil improbe agat, qui docet iustitiam et inuehitur in uitia. Denique cum Samaritana relinquat hydriam mundanę uanitatis, qui paratus est populo euangelizare Iesum. Caueat quoque ne lucri gratia prędicet | siue glorię ab hominibus captandę. Non terrenum lucrum spiritalibus quęrendum est disciplinis sed cęleste. [ERROR: no reftable :] Mat. X Gratis accepistis inquit Dominus | gratis date. Eos autem qui in templo uendunt columbas, hoc est dona Spiritus Sancti, eiicit flagello | ut fidelium consortio indignos. et, [ERROR: no reftable :] Io. 2 non est domus Dei inquit domus negociationis sed orationis. Quid ergo? nihilne accipere oportet? immo oportet, sed quantum necessitas postulauerit. [ERROR: no reftable :] Mat. X Dignus est inquit operarius cibo suo. et in Lege dicitur: [ERROR: no reftable :] Deut. 25 Non alligabis os boui trituranti; ut uidelicet et ipse de tritura sua pascatur et uiuat se-que sustentet. Nequid autem ultra quam quod satis est quęras, ipse doctorum Ecclesię princeps Paulus ait: [ERROR: no reftable :] Ad Tim. prima 6 Habentes alimenta et quibus tegamur , his contenti simus. Vitanda est etiam humanę laudis captatio. ne pro labore doctrinę | laudem quę a Deo est amittamus. Ad hęc ne illi quidem recte, qui ecclesiastici doctoris officium professi, dimisso Euangelio quęstionibus nihil ad rem pertinentibus occupari solent, qui syllogismos enthymemata-que proponendo philosophantur | uel poetarum figmenta decantant |

-- 115r --

uel explicandis gentilium historiis immorantur | uel de cęlestium motu syderum-que naturis disputant, non quęrentes quod saluti

-- 609 --

conferat animarum, sed quod auditorum aures demulceat atque delectet. Hi certe a Domino audient: [ERROR: no reftable :] Mat. 13 Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. Plausum enim uulgi quęrunt | et docti dici quam sancti malunt. nec uident quod callidis diaboli suggestionibus supra pinnaculum templi statuuntur, ut quo altius ascenderint, grauius ellidantur cum ceciderint. Quid tu ingenium iactas | aut rerum multarum cognitionem ostentas, qui non ex his quidem, sed ex operibus iudicaris? Magis Deo placet sancti rusticitas | quam peccatoris hominum ore laudata scientia. Non ergo attendat doctor, quid auditores delectet audire, sed quid se deceat loqui, nec se putet in theatro esse, ut cum fabulam peregerit, astantium plausu excipiatur , sed in ecclesia Dei, ut postquam piis admonitionibus eos qui libenter audiunt iuuerit, a Domino capiat mercedem glorię sempiternę. Impigrum quoque ac solicitum esse decet salutiferę institutionis doctorem. [ERROR: no reftable :] Mat. 4 Circuibat Iesus (ut euangelistę tradunt) totam Galileam docens in synagogis eorum | et prędicans Euangelium Regni. et alibi dicitur: [ERROR: no reftable :] Luc. 15 Erat quotidie docens in templo. Intuere pręterea indefessam Apostoli eius in prędicando curam. [ERROR: no reftable :] Ad Ro. 15 Scribens ad Romanos affirmat, quod ab Hierosolymis per circuitum usque ad Illyricum omnia repleuerit prędicationibus Euangelii Christi; et neque persecutionibus deterretur | nec uinctus desistit | in Euangelio se laborare dicens: usque ad uincula. Vide etiam quam anxie opus hoc Timotheo discipulo iniungat, cum ait: [ERROR: no reftable :] 2 Prędica Verbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina; ut uidelicet impleatur, quod in Esaia de apostolis et Ecclesię doctoribus prędictum fuerat : [ERROR: no reftable :] 62 Super muros tuos Hierusalem constitui custodes; tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt . Sed etiam ipsi prophetę fuit olim a Domino iussum dicente: [ERROR: no reftable :] 58 Clama ne cesses | Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. Tanto enim diligentius instandum est doctrinę salutari, in quanto peccantibus maius imminet periculum salutis. Nec semel aut iterum admonendi

-- 610 --

tibi erunt, sed toties, donec cum psalmista dicere possis: [ERROR: no reftable :] ps. 58 Laboraui clamans, raucę factę sunt fauces meę. Magno autem animo uerbum Domini prędicandum est | neque ob pręsentiam potentiorum subticeri debet ueritas, dum uitia reprehenduntur. Gloriatur Dauid coram Domino dicens: [ERROR: no reftable :] ps. 118 Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. et in Esaia euangelico doctori pręcipitur: [ERROR: no reftable :] 40 Super montem excelsum ascende tu | qui euangelizas Syon | noli timere. [ERROR: no reftable :] Ionas 2 Ionas propheta prędicare iussus, dum homines timet, Deo nolebat obedire | et cum naui fugeret, orta tempestate in mare pręcipitatur | atque a pisce uiuus deglutitur. Satius illi tunc fuerat incidere in manus hominum quam non obedisse Deo uiuenti. Hieremias uero ipsius Domini uerbis animatur ad prędicandum dicentis: [ERROR: no reftable :] Hier. 1 Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge et loquere ad eos omnia quę ego pręcipio tibi | ne timeas a facie eorum. nec enim timere te faciam uultum eorum. [ERROR: no reftable :] Ioannes Baptista Mat. 14 Non timuit Ioannes arguere Herodem regem, ut ostenderet | non esse timendos qui occidunt corpus, sed unum illum, qui corpus et animam simul potest mittere in gehennam. Apostoli ac martyres Domini, ne Christum prędicarent, nec minis principum deterreri, nec tormentis inhiberi potuerunt. Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. Paulus cum esset Corinthi, per uisionem nocturnam audiuit Christum sibi dicentem: [ERROR: no reftable :] Act. 18 Noli timere,

-- 115v --

sed loquere, et ne taceas. propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te. Protegit igitur uerbi sui prędicatores Deus, donec docendi munus impleant, et cum impleuerint, occidi permittit, ut coronet.

-- 611 --

Qvid potissime praedicandvm sit. Caput XII

Prędicandum autem est Euangelium, danda pie uiuendi pręcepta, disserendum de beatorum gloria, quatenus fieri potest, poena-que damnatorum, ut peccatores ad poenitentiam excitentur, iusti ad perseuerantiam. Ad apostolos ait Saluator: [ERROR: no reftable :] Mat. 18 Prędicate Euangelium omni creaturę. [ERROR: no reftable :] Luc. 8 Et de ipsomet in Luca legimus, quod iter faciebat per ciuitates et castella prędicans et euangelizans regnum Dei. Hoc idem regnum Discipulos iussit nunciare cum ait: [ERROR: no reftable :] Luc. 10 Dicite illis quia appropinquabit in uos regnum Dei. Idem in plurimis Euangelii locis et tenebras commemorat et gehennam et tormentorum locum et uermem immortalem et ignem ęternum. Poenitentiam etiam prędicauit dicens: [ERROR: no reftable :] Mat. 4 Agite poenitentiam et appropinquabit regnum cęlorum. De Discipulis quoque dicitur: [ERROR: no reftable :] Mar. 6 Exeuntes prędicabant ut poenitentiam agerent. Ad eos autem qui non indigent poenitentia est dictum: [ERROR: no reftable :] Mat. 10 Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Pręuaricator non prędicator est, qui ab his discedens aliqua superflua et nihil profutura docet, multa se nosse ostentans. Quid autem prodest multa scire, et Deum nescire? [ERROR: no reftable :] Ad Cor. I cap. 1, 2 Doctor gentium Paulus | missum se dixit euangelizare non in sapientia uerbi, ut non euacuetur crux Christi. Non iudicaui inquit me scire aliquid inter uos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Vt-que doceret aliam esse sapientiam carnis, aliam spiritus, ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam uero non huius seculi neque principum huius seculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quę abscondita est. Iccirco sane

-- 612 --

et Timotheo discipulo ad prędicandum destinato: [ERROR: no reftable :] Ad Timo. 2 cap. 1 Formam habe inquit sanorum uerborum, quę a me audisti | in fide et dilectione | in Christo Iesu. Et ad Titum: [ERROR: no reftable :] Ad Titum 2 Tu autem loquere | quę decent sanam doctrinam. Non enim sana sed languens et infirma est doctrina, quę pie sancteque uiuendi studio nihil omnino confert. Mortifera uero et detestabilis, quę peruertere nititur ueritatem humanę philosophię argutiis. Audi pręterea quid tibi sapientię antistes Salomon pręcipiat dicens: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 24 Errue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Obseruare quoque debet uitę spiritalis institutor et doctor, qui de thesauro cordis sui profert noua et uetera, ut quicquid ex libris diuinis recitauerit, non secundum litteram occidentem illud interpretetur sed secundum spiritum uiuificantem. Sciat aperire sensus uerborum ambage uelatos | et in medium proferre | et ad auditorum emolumenta conuertere. ut sunt uisa dicta-que prophetarum | et cerimoniarum ritus ac sacrificiorum | quę si spiritaliter et per tropologiam non intelligantur, similia deliramentis anilibus erunt. [ERROR: no reftable :] 11 Ideo autem in Leuitico animalia quę ruminant et ungulam diuidunt, munda sunt. Quia utique is ruminare uidetur, qui in lege Domini meditatur die ac nocte et tunc ungulam diuidit, cum mysticum sensum a litterali intelligentia separat. Horum igitur scientiam ille qui populum docet habeat, ut mundum cibum esurientibus offerre queat | et mentes ad audiendum intentas alere uerbo salutis. Cęterum meminerit eos lacte alendos esse, id est moralibus duntaxat pręceptis instruendos, qui proficere incipiunt, solidum autem cibum profectorum esse et ad altiora nitentium. his mysteriorum ardua explananda erunt, ut ad concupiscenda cęlestia magis inardescant, dum diuini eloquii arcana mirantur.

-- 116r --

[ERROR: no reftable :] Mat. 5 / Mat. 8 Sic Dominus noster montem ascendens docuit Discipulos, tanquam sublimioris disciplinę iam capaces. descendisse autem de monte dicitur, quando cum turba fuit loquendum. Hoc illud est quod in psalmo legimus: Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem

-- 613 --

fundasti eis. Montes erant, quibus dictum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Campi uero descendentes, ad quos dixit Apostolus: Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo. Sicut igitur cuique conuenerit, ita doceatur, ut omnes salui fiant. Semper tamen cauendum est, ne rudis interpres declamet in ecclesia. Male enim exponens dicta Scripturarum, periculum est, ne et ipse in errorem incidat | et alios inducat. quod si (ut dicitur) cęcus cęco dux fuerit, ambo in foueam cadent. Hoc Apostolus Galatis, quos ipse docuerat, metuens ait: [ERROR: no reftable :] Ad Gal. 1 Licet nos aut angelus de cęlo euangelizet uobis | pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. Indocto itaque silere multo satius est | et sua simplicitate contentum esse | quam docti officium usurpare | et docere uelle quod non didicit, aut loqui quod nescit, cum periculo suę aliorum-que salutis. Plerique tamen postquam eorum qui commendantur sermones lectitando edidicerint, confidenter prędicant. Tolerandos puto, dummodo aliquid ultra non pręsumant. Sed uerendum est, ne post hęc auditorum palpatione deliniti | se esse magistros arbitrentur, cum non fuerint discipuli, et aliquid uel addant arroganter | uel mutent inconsulte | uel subtrahant licenter. Multi me laudant inquiet aliquis. Noli multitudini credere, certius paucorum iudicium est, qui in se habent, quod in alio laudant. Illud nempe pictoris optimum est opus, quod pictores commendant, non quod uariis fucatum coloribus coriarii mirantur. Tunc ergo uulgi de tua eruditione opinionibus fidem adhibe, cum idem senserint et periti.

-- 614 --

Qvi praetermittendi et qvi docendi et qvaliter corripiendi. Caput XIII

Ab illis uero quorum nulla speratur correctio, qui cum pharaone obduruerunt, auertenda uerbi diuini prędicatio est. Apostoli Iudeorum obstinatione offensi dixerunt: [ERROR: no reftable :] Act. 1 31 Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud | et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. sic enim nobis pręcepit Dominus. Ac ne aliter illum pręcepisse credas quam egisse, nullum omnino Pilato dedit responsum, cum ab eo quid esset ueritas interrogaretur . quia Veritatis inimicus de ueritate sermonem audire indignus erat. [ERROR: no reftable :] 16 Ideo Paulus et Barnabas (ut in Actis apostolorum legitur) prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui Verbum in Asia. Non sunt igitur mittendę Euangelii margaritę ante porcos | ne conculcent eas pedibus. [ERROR: no reftable :] Prouerb. 9 Iniuriam sibiipsi facit inquit Salomon | qui erudit derisorem, et qui impium arguit, sibi maculam generat. et iterum ait: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 23 In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Et fortasse non leuiter peccat, qui diuina mysteria ibi loquitur, ubi non est auditus. dicente Propheta: [ERROR: no reftable :] ps. 118 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Illos uero qui libenter audiunt | et uitę pręceptis erudiri affectant, nolle docere cum didiceris impium est. Cur talentum tibi a Domino ad negociandum creditum abscondis in terra, serue nequam? cur ocio deditus nihil facis lucri? quam rationem reddes, cum ad illum uacuus redieris? Pastorem te Dominus gregi suo pręfecit, uides lupum uenientem et fugis | uides diaboli

-- 615 --

fraudibus ac dolo multorum corda subuerti, et negligis. ciuium tuorum suffodi spiritales domos intueris et taces, canis mutus non ualens, immo nolens latrare. [ERROR: no reftable :] Ezechiel 33 Speculatorem dedi te domui Israhel inquit Dominus | audiens ergo ex ore meo sermonem annunciabis eis ex me. Si me dicente ad impium:

-- 116v --

Impie morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Abs te ergo requiretur perditę ouis ratio, et negligis? Plebs tibi commissa famem non panis sed audiendi uerbum Dei patitur, et tu supprimis uitę pabulum? nec attendis quod scriptum est: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 11 Qui absconderit frumenta, maledicetur in populis; benedictio autem super caput uendentium. Dolet Esaias quod regem impium Oziam non corripuerit | et, [ERROR: no reftable :] Esa. 6 uę mihi inquit quia tacui. Apostolus quoque: [ERROR: no reftable :] Ad Cor. prima 9 Vę mihi est, si non euangelizauero. At tu ociosus oscitas, et nec maledictione territus | nec benedictione illectus ad docendum inclinaris. Expergiscere tandem, aperi os tuum populo, lucrare Domino | docendo, increpando, exhortando. Hoc fecit Christus, hoc apostoli, hoc officium episcopi est, quem te esse profiteris. Tibi dictum puta, quod per Esaiam dicitur: [ERROR: no reftable :] 58 Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. uel quod ad Ezechielem: [ERROR: no reftable :] 16 Notas fac Hierusalem abominationes suas. Duriores acerbius tibi increpandi sunt, iam ad poenitudinem inclinati mollius. Corinthios interrogat Apostolus: [ERROR: no reftable :] prima 4 Quid uultis inquit | in uirga ueniam ad uos | an in charitate et spiritu mansuetudinis? Ita autem moderanda correptio est , ut et mordeat peccatorem | et spe uenię consoletur, ne ille abundantiori tristitia absorbeatur. Fragilitatis tuę memor aliorum infirmitatibus medere | et ad mentem reuoca pręceptum Apostoli dicentis: [ERROR: no reftable :] Ad Gal. 6 Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huiusmodi spiritu mansuetudinis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Hoc est quod optat sibi psalmista dicens: [ERROR: no reftable :] ps. 140 Corripiet me iustus in misericordia | et increpabit me. Optimum in

-- 616 --

pręside temperamentum est miseratio cum iustitia. Miseratio enim sine iustitia | peccandi pręstat audaciam. Iustitia sine miseratione | instar crudelitatis est. Altera alterius ope indiget, ut correptio ipsa et corripientem commendet | et emendet peccantem.

Vt praedicator ab advlatione procvl sit et praedicandi tempora observet. Caput XIV

Ab assentatione autem procul abesse peccatorum castigatorem decet. ut nihil ad gratiam audientium dicat, sed ad profectum. optimi-que medici more utatur | adhibens uulneribus curationem, non quę delectet male affectum, sed quę sanet. [ERROR: no reftable :] Exodi. 34 Vetat Lex hędum coquere in lacte matris suę. hoc est, peccatorem blanditiis fouere. Non debes quęrere tu qui prędicatoris officio fungeris, ut hominibus placeas, sed ut homines ad Deum dirigas. Audi Apostolum dicentem: [ERROR: no reftable :] Ad Gal. 1 Si hominibus placerem Christi seruus non essem. In eo placeas hominibus, in quo places Deo. Alioquin non Dei, sed hominum eris seruus. Multo melius est ueris offendere | quam placere adulando, et malum incusare ut corrigatur, quam dissimulare ut inualescat. Tempus etiam prędicandi congruum quęratur. non semper seculi hominibus prędicationes uacat audire. [ERROR: no reftable :] Luc. 12 Oportet igitur ut fidelis seruus et prudens, quem

-- 617 --

constituit Dominus super familiam suam, det illi in tempore tritici mensuram. Vbi obseruandum est, quod non solum tempore apto opus sit, ut data prosint, sed etiam mensura, ut neque plus neque minus dicatur | quam necesse fuerit. Accommodatissima autem huic negocio tempora erunt | ieiuniorum dies, qui ante festum Dominicę natiuitatis Dominicę-que resurrectionis solennes habentur. Tunc tempus acceptabile, tunc dies salutis, tunc

-- 117r --

messis tempora sunt, in quibus plus frugis colligi solet. [ERROR: no reftable :] 10 Et qui congregat in messe (ut in Prouerbiis dicitur) filius sapiens est. Siquando alias contigerit. ut uel ad supplicandum uel ad poenitendum plebem exhortari opus erit | uel ad sedandas ciuium inter se seditiones odia-que tollenda, tunc quoque prędicationibus erit insistendum, ut in radice reprimatur malum ne pullulet | et in mortem multorum fruticetur.

De praedicantivm meritis. Caput XV

Quisquis in his quę dicta sunt, diuinę laudis gratia salutis-que proximorum sese pro uiribus exercuerit, multa quidem in terra, sed plurima in cęlo beneficia consequetur. Spiritu Sancto illustrabitur, scientię capiet incrementum, uim in suadendo dissuadendo-que acquiret. Siquidem ipse unus in Trinitate Deus hoc uisibiliter

-- 618 --

apparere fecit in apostolis, quod postea in eorum successores operaturus erat inuisibiliter. [ERROR: no reftable :] Act. 2 Visę sunt supra illos, qui ad euangelizandum mittendi erant, igneę linguę, et ipsi repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui (ut Lucas inquit) uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Tu quoque o sacerdos, qui et ante ut disceres quę Dei sunt, omnem curam operam-que adhibuisti, et postea ut doceres, syncero corde feruenti-que in Deum ac proximos charitate pulpitum inscendisti, si sapienter, si egregie, si efficaciter uerba feceris, nihil tibi arroges, nihil tuo uel ingenio uel studio plaudas. totum hoc Spiritus Sancti gratia est, totum donum Dei est. [ERROR: no reftable :] Mat. 10 Non uos estis inquit qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis. Hoc si habes, iam certissima futurę beatitudinis spe oppignoratus es, iam beatus dici meruisti. iuxta illud psalmistę: [ERROR: no reftable :] Ps. XCLII Beatus homo quem tu erudieris Domine, et de lege tua docueris eum. Sic se eruditum confitebatur Paulus, licet multa a Gamaliele didicisset, cum diceret: [ERROR: no reftable :] Ad Cor. secunda 13 An experimentum eius quęritis, qui in me loquitur Christus? Excusabat immaturam ętatem Hieremias ad populum loqui iussus | imparem-que se huic rei asseuerabat quando tetigit os eius Dominus dicens: [ERROR: no reftable :] Hier. 1 Ecce ego dedi uerba mea in ore tuo; ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna ut euellas et destruas et disperdas et dissipes | et ędifices et plantes. Tu quoque si tuis sermonibus auelli uideris uitia | et uirtutes plantari in cordibus eorum quos doces, contactum a Spiritu Sancto os tuum esse scias | et de labiis tuis non tua, sed Dei uerba processisse. Deus est qui aperuit os mutorum | et linguas infantium fecit disertas. Deus est cuius uox in uirtute et in magnificentia, superborum cedros confringens et humilibus pręstans gratiam. Vox ista euangelicę prędicationis est; arrogantes destituit | et in Deo tantum confidentibus se commodat. Ita ut interdum qui minus eruditus est, plus efficacię in dicendo habeat | magis-que satisfaciat prudenti auditori. Sic enim per Prophetam dicitur: [ERROR: no reftable :] Ps. 67 Dominus dabit uerbum euangelizantibus

-- 619 --

uirtute multa. Igitur quemadmodum uirtus ista (ut in Euangelio est dictum) de Saluatore nostro exibat | et ęgros per tactum uestimentorum eius curabat, ita peccator fidelis ac sancti doctoris uoce in intima cordis contactus ad poenitentiam opera-que uirtutis conuertetur | et animę suę langorem conualuisse sentiet | occulta Spiritus Sancti medicatione. Prędicator quippe medicus animarum est. et cum in homine nihil preciosius habeatur anima ipsa, pręstantissimum diuinę liberalitatis donum est | animę langoribus succurrere scire | et uineę manu Domini consitę operarium esse | atque

-- 110r --

in multam messem mitti a domino messis, ut frugem colligas in horreis cęlestibus reponendam. Magnificum est mensę diuinę esse conuiuam, sed magnificentius ab ipso mensę domino dignum iudicari, ut sis conuiuarum inuitator et ad Sponsi nuptias conuocator multorum atque collector. Cui hoc fuerit concessum, dici de illo poterit quod de Ioanne Baptista fuit dictum: [ERROR: no reftable :] Luc. 1 Et tu puer propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Propheta enim Altissimi Sacrarum interpres Scripturarum est. qui tunc quidem ad cor audientium parat uiam Domino, cum illi uerbis eius edocti a peccatis per poenitentiam purgantur | et uirtuti studere incipiunt. Eidem conuenient laudes illę, quę apostolis a Domino datę sunt dicente: [ERROR: no reftable :] Mat. 5 Vos estis sal terrę. uere enim sal terrę est, cuius pręceptis humana mens conditur, ne corrumpatur contagione uitiorum et contabescat. Vos estis lux mundi. Lux mundi est, cuius uerbis et exemplo fugantur tenebrę ignorantię alienę. Ciuitas est etiam prędicator supra montem posita, omnium obiecta oculis, ut omnes ad illam concurrant | uel discendo quę dicuntur | uel ea quę ab eo qui docet fiunt imitando . Idem lucerna

-- 620 --

est super candelabrum non aliter quam ciuitas supra montem. Lucet enim omnibus qui in domo sunt, et fideles animas doctrinę suę fulgore illustrat | uel qualiter illustrari debeant, morum sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de philosophis, non de oratoribus, non de poetis. Nulla in illis uerę lucis lux fuit, qui Christum ignorarunt. Vobis data est potestas, quam illi non habuerunt, curandi infirmos, eiciendi demonia, mortuos suscitandi. Infirmos enim curatis, quoties eos qui errant, in uiam ueritatis dirigitis. demonia expellitis, cum eos qui per peccatum diaboli domicilium erant, ad poenitentiam uestris exhortationibus conuersos Christo restituitis. mortuos ad uitam reuocatis, cum de scelerum sepulchro iam foetentes, diuinę misericordię magnitudinem proponendo ad uenię spem errigitis | et ut in Deo uiuere incipiant autores estis. At uero illi scientię gentilis professores, quomodo infirmos curarent, cum ipsi infirmi essent | diuersa inter se sentientes? quomodo demones eiicerent, ipsi demonum cultores, quos pro diis habuerunt? Quomodo mortuos reuiuiscere facerent, cum Christum, qui uita est, nescierint? Nonne uos illis doctiores estis, quos non homo sed Deus erudiuit? quos Dei Filius, qui summa ueritas est, instruxit? De uestra certe, non de illorum doctrina est dictum: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 20 Aurum et multitudo gemmarum et uas preciosum labia scientię. Nihil enim scientia charius, nihil pulchrius, quę de ore fidelis doctoris emissa uiam ad immortalitatem mortalibus ostendit. et quorum operum passibus ad beatitudinem peruenitur, uerissime docet. Vos ergo uenter estis, de quo flumina fluunt aquę uiuę. Vos thesaurus de quo proferuntur noua et uetera. Vos aurum quo templum ueri Salomonis linitur. Vos templum Dei uiui, qui in uobis manens emittit eloquium suum terrę | et per os uelociter currit sermo eius. de hoc sermone est scriptum: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 16 Fauus mellis uerba composita, dulcedo animę, sanitas ossium. Omnis quippe sermo cęlestis animę fideli et iocundus est et gratus.

-- 621 --

quando quidem et delectat multum | et uirtutum studio plurimum confert. Quoties autem altiora repetitis | et mentis indagine illa quę in mysterio condita sunt, ellicitis et in lucem profertis, uobis conuenit quod in Prouerbiis dicitur: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 18 Aqua profunda uerba ex ore uiri et torrens inundans fons scientię. Quoties uero audacter et intrepide in uitia inuehimini, columnę estis firmę fulcientes ueritatem. [ERROR: no reftable :] Ad Gal. 2 Ob hoc Paulus apostolus | Petrum, Iacobum et Ioannem uocauit

-- 118r --

columnas, quarum stabilimentum a Domino est, qui in psalmo de Ecclesia loquens ait: Ego confirmaui columnas eius. [ERROR: no reftable :] ps. 74 Ad hęc etiam montes estis, quos nulla uentorum uis concutit, nullus procellarum turbo commouet. de quibus in psalmo dicitur: [ERROR: no reftable :] ps. 124 Montes in circuitu eius, hoc est Ecclesię, et Dominus in circuitu populi sui. Quid ultra dicam? Vos plenę illę nubes estis, de quibus Ecclesiastes ait: [ERROR: no reftable :] 11 Si repletę fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Sapientia enim repleti diuina, non cessatis pręceptis pluere doctrinarum. Vos estis cęlum late resonans tonitru fidelium eloquiorum. de quo in psalmo prędictum fuit: [ERROR: no reftable :] ps. 17 Intonuit de cęlo Dominus. et in alio psalmo: [ERROR: no reftable :] ps. 21 Annunciabunt cęli iustitiam eius. et rursum in alio: [ERROR: no reftable :] ps. 18 Cęli enarrant gloriam Dei. Vos denique non solum montes uel nubes uel cęli, sed quę omnium nobilissima creatura est, angeli Dei estis. non naturę commercio, sed officii dignitate. Nuncius Dei angelus est, nuncii Dei sancti prędicatores sunt. Vnde sicut de Ioanne Baptista in Malachia dixit Deus: [ERROR: no reftable :] 3 Ecce ego mitto angelum meum, qui pręparabit uiam ante faciem meam, ita et uobis dicitur: [ERROR: no reftable :] 2 Parate uiam Domino! In Apocalypsi etiam ecclesiarum pręfecti, quos nos episcopos dicimus, angeli appellantur. Ille autem uerius angelus est, qui sua doctrina ędificat Ecclesiam quam qui ecclesię tantum pręses est | et docendi laborem ocio superatus fugit. Plaudant igitur sibi, qui aurum argentum-que lucrantur, qui magnum pecuniarum quęstum faciunt, qui turres expugnant | et regna suo subdunt imperio. uos animas Domino lucramini, quibus nihil est preciosius, nihil in

-- 622 --

natura humana excellentius. uos ergo melius, qui muros Hierusalem ędificatis, qui ad cęlestem patriam exules reuocatis, ut cum illis, immo et super illos regnetis. Vos enim constituet Dominus super familiam suam | et super omnia bona sua. tunc perpetui reges ęterni-que domini eritis omnium illorum, quos uestris prędicationibus uestra-que doctrina conuersos de terra ad cęlum transmigrare contigerit. Et tunc demum Christus uester rex regum et dominus dominantium erit cum vos aliis pręesse iusserit, tribunos uel chiliarchas animarum, quas ei lucrati estis, constituens.

De praedicantivm beatitvdine. Caput XVI

Sumite igitur calciamenta in pedibus ad pręparationem Euangelii, ut cum cęlestia prędicaueritis, terrena non contingatis. et de uobis dici queat: [ERROR: no reftable :] Esa. 52 Quam pulchri pedes annunciantium et prędicantium pacem | et annuntiantium bonum. [ERROR: no reftable :] 5 Excitet uos Dei amor, proximorum charitas | promissa-que uobis beatitudinis merces. Qui enim fecerit et docuerit sic | magnus uocabitur in regno cęlorum. [ERROR: no reftable :] Io. 41 Et qui metit, mercedem accipit | et congregat fructum in uitam ęternam. Et qui talentis

-- 623 --

domini totidem alia lucratus fuerat, dixit dominus; [ERROR: no reftable :] Mat. 25 Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. intra in gaudium domini tui. Talenta quę ad negociandum dantur, scientia spiritalis est. talenta uero quę superlucrantur, opera sunt | tum nostra secundum scientię donum facta, tum eorum quos docendo et exhortando ut eadem facerent alleximus. In Esaia etiam beatos uocat Dominus doctrinę sanctę dispensatores. [ERROR: no reftable :] 32 Beati inquit | qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis et asini. hoc est Iudei et gentilis. quod quidem ad Euangelii tempora pertinet. [ERROR: no reftable :] Deut. 22 Antehac enim Lex uetabat arare in boue et asino simul. Dominus quoque apostolis pręceperat: [ERROR: no reftable :] Ma. 10 In uiam gentium ne abieritis! Nunc autem seminatur super omnes aquas | et pes bouis et asini simul immittitur, postquam ipse Dominus asinam solui iussit | et asina insidens ingressus est ciuitatem | mandauit-que Euangelium omnibus ubique gentibus prędicari. Beati igitur erunt, qui uerbi Dei semen, ubicunque fructus aliquis speratur, studuerint seminare.

-- 118v --

[ERROR: no reftable :] 5 Qui enim conuerterit peccatorem (ut Iacobus apostolus ait) saluabit animam eius a morte | et operiet multitudinem peccatorum. Quanti autem meriti sit | peccatorem ad poenitentiam inducere | et a uitio ad uirtutem reuocare, ostendit Dominus ad Hieremiam dicens: [ERROR: no reftable :] 16 Si conuerteris, conuertam te, et ante faciem meam stabis. Quę sane beatitudo par uidetur angelicę felicitati, qui et stare dicuntur in conspectu Dei Patris | et faciem eius perpetuo cernere. Atque hęc sunt bona illa ineffabilia, quę scientia et probitate pręditis debentur pręceptoribus, dicente Salomone: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 6 Eruditus in uerbo reperiet bona. dicente etiam angelo ad Danielem: [ERROR: no reftable :] Daniel. 12 Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates. In quo uidetur maioris pręstantię fore illorum beatitudo quam

-- 624 --

aliorum sanctorum. quando quidem iis rebus comparantur, quę inter ista nostro aspectui patentia omnium pulcherrima apparent | et terram omnem suo illustrant lumine. Ad hęc si eos in terra prę cęteris reuereri iubemur, quomodo non etiam in cęlo altiorem honoris gradum adipiscentur? Ait enim Apostolus: [ERROR: no reftable :] Ad Tim. prima 5 Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina.

Qvantvm prodest habere predicatorem. Caput XVII

Satis multa de officio apostolici prędicatoris hactenus dicta sunt. restat nunc uidendum, quantum populo prosit habere sanctum atque eruditum pie iuste-que uiuendi pręceptorem, et e contrario quantum noceat si defuerit. Pręsente illo errigimur, stamus, proficimus. absente illo labi atque cadere solemus. [ERROR: no reftable :] Reg. quinto 12 Ioas Ioas rex Iuda donec Ioiadę sacerdotis consuetudine consiliis-que usus est, pie probe-que uixit; illo morte sublato ad uitia declinauit. Cęteros reges omnes, qui fidei morum-que sanctitate probantur, educatos institutos-que uel a sacerdotibus uel a prophetis fuisse constat. [ERROR: no reftable :] Esdrę primo 10 Samuel docuit Dauidem, Nathan Salomonem, Micheas Iosaphatum, Osee Ioathanum, Esaias Ezechiam, Hieremias Iosiam, Esdras populum, ita ut illo monente

-- 625 --

repudiarint uxores | filios-que abdicarint, quia contra dei Legem alienigenas acceperant | prolem-que cum his multam susceperant. Difficile fuit uxores dimittere, difficilius ex se genitos a se separare | utrunque tamen factum sacerdotis adhortationibus historia sacra testatur. tantum ergo prodest idoneum habere doctorem, qui uitia increpet et ad uirtutem accendat, ut ipso audito etiam ea quę incorrigibilia uidentur corrigantur | et quę uix sperari queunt eueniant. In Prouerbiis a Salomone est dictum: [ERROR: no reftable :] 13 Legatus fidelis, sanitas. et iterum: Vena uitę os iusti. Dauid quoque in psalmis: [ERROR: no reftable :] ps. 10 Docebo (inquit) iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur. Ille sanitas est, quo docente a peccatorum morbo grex infirmus conualescit. Ille uena uitę est, per quem qui in peccato mortui erant, ad uirtutem capessendam uiuificantur. Tunc autem impius ad Deum conuertitur, cum sermonibus prędicatoris instructus relicto errore ad uiam sese confert ueritatis. Quid uerbis opus est? experimenta docent, quam sit expediens prędicationes audire. Sępe uidimus his auditis | Iudeos baptismum poscere Christi, seculares uiros ac mulieres religionis uota suscipere | et quę perfectionis sunt, libera uoce profiteri.

-- 119r --

Prędicationes igitur audiendo homines ex malis boni euadunt, ex bonis meliores, ex melioribus perfecti, et ex perfectis beati. Atque ita demum de terra transferuntur ad cęlum, ut fiant de mortalibus immortales, de terrenis cęlestes | et si fas est dicere, de hominibus dii. Quod si magni emolumenti est patriam obsidione hostili liberari, inimicorum exercitus profligari, regni fines longe late-que diffundi | et auctis tandem uiribus a bellorum tumultu quiescere | tranquilli-que ac pacati status optata felicitate frui, nonne utilius est, ut animę uitiorum oppressę iugo in libertatem uendicentur? ut diaboli potestas uirtutum profectu conteratur? ut caro seruiat spiritui? et homo ipse non aliis, sed quod multo gloriosius est, sibiipsi imperet | sibi-que dominetur? Si enim nihil prodest homini mundum uniuersum lucrari | et animę suę

-- 626 --

pati detrimentum, consequens est, ut animę profectus pluris sit | quam urbes debellare, quam terrarum orbem sibi subdere | et omnibus quę ubique sunt nationibus pręesse atque dominari. Adde quod multi reges ac principes, qui ab hominibus honorantur, Deo exosi sint. quicunque autem probe sancte-que uixerit, siue liber | siue seruus, non potest ei non esse gratissimus quidem atque charissimus. Quid autem iuuat | regnis pręsidere, et ab ipso rege regum reprobari? Regnum tibi si hostis non abstulerit, certe auferet mors, quę semper propinquior est quam creditur. Cęlestis uero beatitudinis pręmium | perpetuum est et perenne. Nullius minas metuet, qui illud consecutus fuerit, nullos casus formidabit semper-que felix ac beatus erit, quem semel Dominus in suum receperit regnum. Et si ad tantum ac tale bonum per sanctorum doctrinam peruenitur, nulli dubium est , quin super omnia conducibile sit | sanctas in ecclesia auscultare prędicationes | et earum institutionibus in uiam dirigi uirtutum. Audisti quantum expedit habere uitę institutorem | audi e diuerso, quanti detrimenti sit eo carere.

Qvantvm nocet predicatorem non habere. Caput XVIII

Malarum uoluptatum illecebris deliniti homines in omne nefas licenter irruent, si nemo sit, qui improbe luxuriantes eloquii uiribus coerceat atque moderetur | et futurorum expectatione a pręsentium cura auertat.

-- 627 --

ut uel poenarum metu | uel spe pręmiorum a uitiis ad uirtutem transferantur. Hoc Salomon in Prouerbiis testatur dicens: [ERROR: no reftable :] 29 Cum prophetia defecerit dissipabitur populus; dissipabitur utique populus | non corporum motu, sed quod deterius est, inconstantia morum, carni magis quam uirtuti seruiendo. Neque enim fieri potest, ut sit ibi uirtuti locus, ubi non est qui doceat uirtutem. Hinc idem ait: [ERROR: no reftable :] 14 Vbi non sunt boues, pręsepe uacuum est. ubi autem plurimę segetes, ibi manifesta fortitudo bouis. Nam quemadmodum de labore boum paleis ac feno impletur pręsepe, ita per studium prędicationis auditorum corda imbuuntur pręceptis iustitię exemplis-que uirtutum | et fructum faciunt operando quę didicerunt. atque tunc bouis triturantis, cuius os uinciri Lex prohibet, fortitudo apparet, cum in plebe ubi lolium et steriles auenę erant, bonarum actionum seges exurgit. Porro ubi non sunt boues isti, ibi pręsepe non solum uacuum est, sed etiam immundum. tunc enim luxurię frena laxantur, gulę uentri-que indulgetur. tunc impudicicia amittit uerecundiam, iniustitia metum, auaritia modestiam. tunc odia concipiuntur, irę exardescunt | rixę sęuiunt | et quolibet

-- 119v --

flagitii genere libere peccatur, cum non adest qui peccantes uerbo correptionis castiget | et sermonibus doctrinę salutaris incitet ad probitatem. Fit autem plerunque ut plebs aliqua propter scelerum magnitudinem cordis-que duritiam indigna sit, cui Deus mittat sui uerbi doctorem. Vnde per Amos prophetam ait: [ERROR: no reftable :] 8 Mittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquę, sed audiendi uerbum Domini. Itaque uerendum est, si in ciuitate suis temporibus non affuerit euangelicę disciplinę prędicator, ne ad extremum usque scelerum peruentum sit. Quod cum acciderit, nihil reliquum est, nisi ut funditus euertatur gens illa et pereat, quę ab eo, cuius nutu cuncta sustentantur, derelicta erit. Sunt pręterea qui discere quidem uellent, sed non est qui doceat. esuriunt et sitiunt iustitiam, et non

-- 628 --

inuenitur, a quo pręceptis iustitię saturentur. Hos deplorat Hieremias et ait: [ERROR: no reftable :] Hierem. 4 Adhęsit lingua lactentis ad palatum eius in siti | Paruuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hi certe miseratione digni, quia dum bonis exaturari cupiunt, malis quomodo sciunt abstinent. Ne quem autem scrupulum patiantur erroris orandum est, ut mittat Dominus operarios in messem suam. Quicquid interim patiuntur, pastorum culpa fit, qui pręsunt ecclesiis, et dum seipsos pascunt, gregis esurientis periculum negligunt. Quod si eorum incuria ouis aliqua perierit, sanguinis eius rei erunt. Dominus Iesus Redemptor noster aluit turbam in deserto, ne deficiant in uia. ut ostenderet | eos in uia uitę deficere, qui non habent ducem, a quo perduci possint ad uitam. Nulla autem maior homini contingere potest pernicies | quam a recti honesti-que tramite deuiare. Tam ergo malum est carere uiuę uocis hortatoribus ad coercenda uitia uirtutes-que capessendas | quam bonum eos habere. Quare uos omnes qui in deserto seculi huius uitam agitis | et terrenarum rerum solicitudinibus occupamini, quęrite pium, quęrite sanctum opportunis temporibus uobis monitorem, quo declamante et modestius discatis uiuere | et meliora possitis sperare. Vos quoque qui dono Dei spiritalis doctrinę scientiam estis consecuti, incumbite operi officio-que prędicandi ac docendi. Cogitate quanti apud Deum meriti sit | catholicis fidelibus-que pręceptis erudire indoctos | et uel unum uel alterum Christo lucrari. Quantę etiam dilectionis argumentum | omnes docere, ut omnes uobiscum simul saluentur. Non sit uobis graue | urbes, uicos | regiones-que percurrere | et illos imitari de quibus scriptum est: [ERROR: no reftable :] ps. 18 In omnem terram exiuit sonus eorum | et in fines orbis terrę uerba eorum. Qui non modo illos qui tunc erant docuerunt, uerum etiam posteros omnes qui sunt qui-que deinde erunt, ad quoscunque scripta illorum peruenerint. Ac nequid ex his quę in terra fiunt sanctorum

-- 629 --

labore doctorum maius esse credatis, hoc labore fundata est Christi Ecclesia, hoc ędificata, hoc permanet et aduersum hereses inuicta | et aduersum uitia immobilis. Nisi enim scripsissent illi, quibus datum fuit nosse mysterium regni Dei, quis nunc quę uera sunt disceret? quis doceret? A prophetis, ab apostolis, a reliquis Ecclesię sanctę magistris didicimus, quę nunc docemus. Ipsorum profecto qui discipulus non fuerit, non poterit esse utilis pręceptor aliorum.

De corporis manvvmqve labore. Caput XIX

Quoniam uero prędicandi ac docendi exercitatio ad eruditos tantum pertinet, simplicibus et indoctis eam dabimus exercitationem, quę corporis manuum-que labore

-- 120r --

constat. Iuuat enim post soluta precationum sacrificia operis aliquid facere, ut habeat mens et cogitatio in quo se occupet | et minus libera sit facultas euagandi per illas rerum temporalium uanitates, quę uel inuitis nobis obrepere interdum et obuersari animo solent. Honestus quique labor monacho conuenit: aut legere | aut scribere quę sancta sunt. pingere etiam uel fingere sanctorum imagines, quarum contemplatione accendatur ad uirtutem. Item in horto plantas ponere, sarculo inutiles herbas excerpere, humum ligone

-- 630 --

uersare, riuulis irrigare | et siquid aliud res exegerit, holitoris opera perficere. Pręceptum est enim: [ERROR: no reftable :] Eccli. 7 Non oderis laboriosa opera | et agricolationem creatam ab Altissimo. Pręterea fiscellas lentis uiminibus texere, ligna dolare, onera ferre | et quicquid Dei seruo non illicitum factu creditur peragere. neque committere, ut inertia uictus quiescat | et quę prędicationi aut lectioni supersunt tempora, ocio sibi perdat. Ista autem o monache, quę tibi facienda iniungimus, ne quasi uilia et abiecta contemnas, illi qui talia factitarunt, a Domino sublimati sunt. [ERROR: no reftable :] Petrus. Paulus Piscabatur Petrus cum aliis etiam post acceptum apostolatum | Paulus funiculos intorquebat, ne quem sui uictus impensa grauaret. nunc a regibus terrę uenerantur. In humili igitur opere exerceri ne asperneris , qui cum Christo cupis in cęlestibus regnare. Non te pudeat pauimenta monasterii ut munda sint, uerrere, uasa mappas-que lauare, coquinam facere, esculenta poculenta-que aliis ministrare. [ERROR: no reftable :] ICXC Non puduit omnium Dominum seruis suis pedes abluere | tergere-que ablutos. Qui talia detrectat, scias illum nondum ad humilitatis uirtutem peruenisse. Seruilia igitur opera fac, ut humilieris. laboriosa, ut carnis petulantiam domes, uenalia ut uictum pares, religiosa quę pingendo uel fingendo fiunt, ut quod professus es constantius exequaris. Etenim sanctorum simulachra siue picta siue ficta si iugiter spectentur, stimuli sunt desidię fugiendę laboris-que subeundi. dum ad mentem nobis reuocant, quibus atribus ipsi sancti ęternam beatitudinem consecuti sint. [ERROR: no reftable :] Antonius. Hilarius. Serapion. Archebius. Pacomius. Dorotheus Hanc certe adepti sunt: Antonius qui sportulas de palmarum foliis texuit; Hilarion qui ligna concidit; Serapion qui cum suis discipulis messis tempore operam locabat, ut inde haberet quod ipsorum uictui annuo sufficeret; Archebius qui suis manibus cęllas construebat quas aliis donaret; Pacomius cui cum suis monachis propositum fuit manuum labore uictum quęrere; Dorotheus qui diuenditis quas texuerat

-- 631 --

sportulis | precium quod uictui superesset, pauperibus erogabat. Non prauis cupiditatibus resistere, non ad perfectionem uitę peruenire potuissent, si succisiua tempora ocio contriuissent. [ERROR: no reftable :] Labor corporis. [ERROR: no reftable :] (!) Labore quippe corporis uegetatur intellectus, uoluptatum appetitio coercetur, superbia frangitur, uirtus retinetur | et quicquid per ocium corruptum fuerit, per laborem instauratur. Denique operum orationum-que uicissitudine diaboli tentamenta superantur | et in proposito uitę sanctioris in finem usque perseueratur. Si paupertatem professus es, magis liber eris, cum manuum labore uictum quęsieris | quam cum elemosinam acceperis. [ERROR: no reftable :] Ad Cor. prima 4 Laboramus inquit Paulus manibus nostris. Et si manibus laborabat is, cui ut Christum prędicaret iniunctum fuerat, quanto magis ei labor hic necessarius est, qui neminem docet? cui post dictas Deo laudes ociandum est, nisi se alicui corporis labori accingat. [ERROR: no reftable :] secunda 3 Ad Thessalonicenses ille scribens fatetur opera manuum fecisse se, ne quem grauaret subsidia uitę poscendo pro ministerio uerbi, quanuis id liceret, uolens potius dare se in exemplum operandi uictus gratia | quam poscendi. [ERROR: no reftable :] Ad Thes. secunda 3 Et siquis non uult operari inquit |

-- 120v --

nec manducet. Cum-que esset Ephesi (ut Lucas refert) ad maiores natu locutus est: [ERROR: no reftable :] Act. 10 Argentum et aurum aut uestem nullius concupiui sicut ipsi scitis; quoniam ad ea quę mihi opus erant , et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Hunc ergo qui inter apostolos plus omnibus operę impendit in prędicando et scribendo, si sequi in istis non potes, imitare saltem in manuum exercitio ac labore. Sic enim et necessitatibus uitę suę consules | et simul uanis cogitationibus facile dabis repulsam | paratior-que ac promptior ad soluenda precum uota redderis . Nam quemadmodum uarius cibus appetentiam edendi prouocat | et coena placet in qua apponuntur alię dapes diuersę-que ab illis, quę in prandio fuerunt, ita et orationem gratiorem faciet magis-que delectabilem alterius operis uicissitudo. Quod autem ait Dominus: [ERROR: no reftable :] Luc. 12 Nolite soliciti esse animę uestrę quid manducetis, neque corpori uestro quid induamini, solicitudinem

-- 632 --

metuendi ne uitę necessaria desint tollit, non laborem adimit, ut simul quod in te est facias | et omnem in Deo spem habeas firmam atque stabilem. Ociosi autem uana est spes. Terra ipsa non reddet fruges, nisi araueris sementem-que feceris. Primo homini dictum est: In sudore uultus tui uesceris pane tuo. et tu panem parare tibi posse putas nihil agendo? uel cupidines malas uincere et sensibus imperare? Crede mihi non ocium hęc omnia superat, sed labor improbus (ut poeta inquit) et duris urgens in rebus egestas. Monachum itaque et pauperem et laboriosum esse oportet: pauperem ut in Deo diues sit. laboriosum ut facilius perueniat ad quietem. [ERROR: no reftable :] Prouerb. 6 Vnde dono Dei sapientissimus Salomon mittit te ad formicam, ut eius exemplo tibi aliquid pares, quo postea es usurus. hoc est uel uictum ne esurias, uel in operando occupationem, ne carnis diaboli-que oppugnationibus per inertiam succumbas. [ERROR: no reftable :] (!) Ingentem (ut quidam ait) formicę forris aceruum
Cum populant hyemis memores | tecto-que reponunt |
It nigrum campis agmen | predam-que per herbam
Conuectant calle angusto, pars grandia trudunt
Obnixę frumenta humeris pars agmina cogunt
Castigant-que moras; opere omnis semita feruet.
Tu ergo istas imitatus futurorum memor pręsentia bene dispone | et callem angustum ingredere, qui ducit ad uitam, non latum qui ducit ad perditionem. suppone humeros labori, ut aliorum quoque desidiam somniculosam tuo excites exemplo. Nullam interim lassitudinem timeas; laborantem adiuuabit Dominus et adiuuando consolabitur. [ERROR: no reftable :] Mar. 8 Laborabant contra uentum remigando apostoli, quando Saluatore in nauiculam ascendente cessauit turbo et fluctus quieuere. Vocat quoque eos Dominus qui laborant dicens: [ERROR: no reftable :] Mar. 14 Venite ad me omnes qui laboratis | et onerati estis, et ego reficiam uos. Hanc tu refectionem intra te senties, quoties quicquid agis, ad eum finem direxeris, ut purius Domino seruias. [ERROR: no reftable :] ad Coloss. 3 Omne quodcunque facitis inquit Apostolus in uerbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo Patri per ipsum.

-- 633 --

Facere opus et gratias agere simul iuberis, ut et manum cum Martha ministerio occupatam habeas | et mentem cum Maria diuinę contemplationi intentam. Operari pręterea manibus debes, non modo ut necessaria compares | uel mali tentamenta uincas, uerum etiam ut habere possis quod aliis impartias. dicente Apostolo: [ERROR: no reftable :] ad Ephes. 3 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret manibus suis quod bonum est, ut habeat communicare ei qui indiget. Hoc idem suo te exemplo hortatur mulier illa fortis, de qua scriptum est: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 31 Quęsiuit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum. deinde sequitur:

-- 121r --

Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Grandis profecto charitas | non tam pro sua quam pro aliorum inopia laborare | et operi propterea libentius incumbere, ut colas pietatem. In fine dicitur: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. Ex quo discimus, quod charitatem sectantis labor | bonis tandem compensetur sempiternis. Veruntamen nequis imprudenter supponat dorsum suum oneri, quod ferre non satis pręualet, pensandę uires sunt | moderate-que agendum. Nemo iumentum suum plus iusto onerat, et si illud uiderit sub fasce gemere | ac titubanti uestigio male incedere, demit aliquid, ut pondus eleuet | et ad mensuram oneratum ire dimittit. Haud aliter tibi de iumento corporis tui faciendum erit. alioquin iumentis quibusdam minus sapere uideberis. Camellus enim neque ultra solitum procedit spacium | nec plus instituto onere recipit. Quod si maius ferente fuerit onus, necesse est ut opprimat. Inconsulta effluunt, moderata autem durant. Neque enim qui tulerit laborem, sed qui pertulit, ęternę quietis beatitudinem consequetur.

-- 634 --

De ocio invtili et infrvctvoso. Caput XX

Vt autem et corporalis et spiritalis operis laborem cupidius ardentius-que subeamus, inertis ocii uitium quam detestabile sit consyderemus. Arguitur stulticię, qui laborem deuitat. dicente Salomone: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 18 Qui sectatur ocium stultissimus est. Idem pusilli animi esse dicitur. [ERROR: no reftable :] 19 Pigrum inquit deiicit timor. Somno etiam magis quam uigilię deditus est. [ERROR: no reftable :] Prouerb. 10 Pigredo inquit immittit soporem. Idem tam uirtutis quam rerum egens erit. dicitur enim: [ERROR: no reftable :] 20 Egestatem operata est manus remissa. et iterum: Propter frigus piger arare noluit | mendicabit ergo ęstate, et non dabitur illi. Ociosus ergo et stultus est | et meticulosus | et somnolentus | et animi fortunę-que bonorum egens atque inopiosus. Nihil tamen in se peius habet ocium | quam quod pateat concupiscentiis. Vnde dicitur: [ERROR: no reftable :] Eccli. 23 In desyderiis est omnis ociosus. et rursum: Multam maliciam docuit ociositas. Cum autem ociosus maliciam didicerit | flagitiis-que sese onerauerit, iacet in illis et torpore uictus uix unquam de resurgendo cogitat. Nam siquando ad se rediens culpam agnoscat, impossibile sibi uidetur, ut ab ea desistat. Et interdum ipse de sua pigritudine conqueritur, intra se cum Propheta dicens: [ERROR: no reftable :] Hier. 3 Circumędificauit aduersum me, ut non egrediar, aggrauauit compedem meum. Sed cum liberum sit non peccare, nihil prodest difficultatem a peccato cessandi prętendere. Et quoniam animę ocio marcescentis ista imbecillitas est, non naturę, [ERROR: no reftable :] Hier. 1 uiderunt eam hostes (ut in Hieremia est scriptum) et deriserunt sabbata eius, hoc est infructuosam quietem eius demones intuentes lętati sunt. eo quod illam

-- 635 --

ignauiter torpescentem ad quęque turpia facile se pertracturos, quasi piscem hamo sperarent, donec ad interitum usque deducerent. In hunc enim interitum corruit et Sodoma, de qua dicitur: [ERROR: no reftable :] Ezechielis 16 Hęc fuit iniquitas Sodomaę sororis tuę: superbia, saturitas panis | et abundantia | et ocium ipsius. Quod si non abundas, sed inopia premeris, et tamen ocio indulges | non es a periculo perditionis liber. quando quidem non solum abundantia et saturitas euertit Sodomam, sed etiam ocium. immo tanto nequius ociatur pauper quam diues, quanto minus habet causam ociandi. Diues nempe cum ociosus fuerit, uoluptatibus luxurię-que operam dabit. Pauperi autem necesse erit | furto ac rapinis quęrere unde uiuat, et in alios grassari, ne ipse fame pereat. Longe itaque periculosius est ociositas egentis quam abundantis. Quid pręterea dicam? Frustra illi natura manus dedit, qui nihil agendo conterit ętatem. quod si necessarię forent ad applicanda tantummodo ori alimenta, etiam pecudibus datę fuissent. Operari manibus hominis proprium est. Qui ergo

-- 121v --

manus suas ad aliquid honesti faciendum non extendit, pecudi certe similior est quam homini, aut etiam pecude deterior. Mutum enim animal in multos usus utile est, homo uero ociosus nulli prodest, sibi autem etiam nocet plurimum. ut ex his quę dicta sunt, satis constat. Iccirco sane et ab hominibus male audit | et a Deo reprobatur. Alii eum statuam lapideam appellant, alii inertem asellum, alii fatuam anum | aut nihili hominem. atque hunc in modum petulantibus cauillantium uocibus taxatur, illuditur, lacessitur, probo contemptui-que habetur. Leuius tamen hoc ei ab hominibus ferendum esset, nisi etiam ab illo qui supra homines est damnaretur. [ERROR: no reftable :] Deuter. 23 Lex uetat eunuchum intrare in ecclesiam Domini. Quisnam iste eunuchus est | nisi ociosus de quo nulla proles oritur uirtutum? Non potest eunuchus generare | neque langori ac socordię deditus aliquid boni facere. Repellitur itaque ab ecclesia | ut coetu fidelium indignus. Non est enim de illo eunuchorum genere, qui se castrauerunt propter regnum

-- 636 --

cęlorum. Valde quippe diuersum est | castitatem Deo uouere | et sterilitate boni operis torpescere, quod non Deo sed diabolo seruire est. [ERROR: no reftable :] Mat. 25 Hic est ille qui talentum ad negociandum acceptum abscondit in terra, et cum nullum quęstum fecerit, eiici iubetur in tenebras exteriores, quarum horrorem fletus auget et dentium stridor. [ERROR: no reftable :] 3 Hic est, quem neque frigidum neque calidum sed tepidum tantum Apocalypsis appellat. Cui uidelicet satis uidetur, si peccata cauerit, quanuis boni nihil operetur. Sed dum in isto tepiditatis proposito insipienter perseuerat, nauseam facit Domino dicenti: Incipiam te euomere de ore meo. Pręcepit enim Dominus non solum discedere a malo, sed etiam facere bonum. Quod si bonum non feceris, licet a malis abstineas, non es executus quod iuberis. Nolle autem obedire Deo malum est. tempus etiam ad bene agendum datum sine fructu elabi sinere malum est. Non potest igitur fieri, ut ociosus mali omnino expers sit, cum etiam ipsum ocium malum sit. Merito itaque et ab Ecclesia propellitur | et ab ore Domini ueluti mucidus panis expuitur | atque ad tenebras relegatur, ut semper patiatur malum, qui nunquam facere uoluit bonum. [ERROR: no reftable :] Mat. 3 Omnis enim arbor quę non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. [ERROR: no reftable :] Mar. 11 Ficus etiam habens folia, sed non et fructum, a Domino maledicitur et arescit. [ERROR: no reftable :] Luc. 13 Illam quoque ficum dominus uineę succidi iubebat, ne terram occuparet, in qua iam per triennium fructum non uiderat. sed ad preces cultoris uineę uolentis arborem ipsam circumfodere stercora-que apponere, quarto etiam anno expectauit, ut fructum faciat. Expectat utique clementissimus Dominus ab ocioso boni operis fructum in pueritia, expectat in iuuentute, expectat in ętate uirili, denique ecclesię prępositi alicuius uerbis exoratus expectat usque in senectam, ut ille tandem eiusdem prępositi uel increpatione impulsus | uel pręceptis eruditus | ab ignauia mollitie-que animi ad studium honesti laboris excitetur et exurgat. Quod si ne tunc quidem desidiam infructuosam reliquerit, quid aliud restat, nisi ut dimittatur

-- 637 --

damnationis iustę securi succidendus? Ne igitur sibi placeas ociose, quod nihil boni agens adhuc non plecteris. Dilatio poenę est istud, non uitii impunitas. Quanto diutius ociatus fueris, si te saltem in fine non correxeris, tanto acrius punieris. In salicibus infructuosis, in medio Babylonis | quę est mentis in deliciis perditę confusio | suspendisti organa sensuum tuorum, turpi uoluptati deditus | et ad flagitia in dies magis declinans. Quousque abutere patientia Domini emendationem tuam expectantis? Non uides, non animum aduertis, quam cito transeant dies et labantur anni? quam unaquęque hora non ita uitę longioris | ut pręsentis mortis certa sit? Nullus est enim temporis punctus quo non arctantur uitę nostrę spacia | et quo mors nobis non propior sit . Quid ergo moraris? quid procrastinas? Rumpe tandem somnolentiam istam et expergiscere | ac tam supinę oscitationis tarditatem recte factorum solicitudine discutere festina, antequam rationem uillicationis tuę reddere cogaris. Vel

-- 122r --

si usque adeo totus obstupuisti, ut uirtutis operibus te parem fore diffidas, uoto saltem aut lingua pete langori remedium | aridam-que ostentans manum ad Dominum suppliciter accede | et ipse postquam te pigritię tuę poenitere conspexerit, dicet tibi: [ERROR: no reftable :] Luc. 6 Surge in medium, extende manum tuam! Tunc tu ope adiutus diuina protinus exurges qui hactenus iacueras, et in medium stabis | in quo locus uirtutis est. nam extrema uitiosa sunt. dexteram-que diu contractam extendere incipies, ut opereris bonum. Atque ita qui tua culpa inutilis ocii langorem patiebare, diuinę gratię curatione saluus euades.

-- 638 --

De hvmilitatis virtvte. Caput XXI

Porro quoniam ad acquirendam diuinę benignitatis gratiam opus est humilitatis uirtute, tempestiuum uidetur, ut nunc de ipsa disseramus. [ERROR: no reftable :] ps. 112 Dominus enim qui in altis habitat (ut in psalmo dicitur) humilia respicit in cęlo et in terra Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et in alio psalmo: [ERROR: no reftable :] ps. 137 Excelsus inquit Dominus humilia respicit, alta autem a longe cognoscit. Longe est enim ab eo qui inflatur, qui fastum fouet | se-que super alios errigit | et quanto magis insolescit, tanto longius a Deo recedit, ad quem non est nobis accessus nisi per humilitatem. iuxta illud: [ERROR: no reftable :] ps. 46 Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Quod et Salomon in Prouerbiis confirmat dicens: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 3 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. Et Esaias propheta: [ERROR: no reftable :] 57. Deus inquit in sancto habitans | et cum contrito et humili spiritu, ut uiuificet spiritum humilium | et uiuificet cor contritorum. In eodem propheta Dominum audimus dicentem: [ERROR: no reftable :] 66. Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu | et trementem sermones meos? Et in Zacharia: [ERROR: no reftable :] 13 Conuertam manum meam ad paruulos. Quę autem maior gratia humilibus in uita dari potuit | quam uerę religionis cognitio? quę in arcano latebat | et quam ne philosophi quidem inuenire poterant, eam nos Christo monstrante didicimus. [ERROR: no reftable :] Mat. 11 Vnde ipse ad Patrem conuersus: Confiteor tibi inquit Pater domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. Paruuli sane atque humiles erant apostoli, qui primi didicerunt ut alios docerent mysterium Dei. de quibus in psalmo

-- 639 --

fuerat prędictum a Propheta ad Deum dicente: [ERROR: no reftable :] ps. 8 Ex ore infantium et lactentium, hoc est sermonibus et prędicatione simplicium et uulgarium hominum, perfecisti laudem; laudem ueritatis, laudem Euangelii | disciplinę-que salutaris. ut quam mundanę sapientię acumen inuestigare nequiuit, eam piscatorum hebetudo docere inciperet. Hinc est illud quod Paulus apostolus ait: [ERROR: no reftable :] Ad Cor. I ca. 1 Stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Idem Dominus humilium precibus facilem se prębet, arrogantes uero non exaudit. Ideo Sophonias propheta hortatur et ait: [ERROR: no reftable :] Soph. 2 Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Sciebat enim | ut iustus et mansuetus Dominus exoretur, ad seruos iustos mansuetos-que spectare. Seruum quippe qui gratus charus-que domino suo fieri desyderat, mores eius imitari oportet. Nam quemadmodum dissimiles inter se dissident ac disseparantur, ita similium summa semper concordia est. et dum paribus nituntur studiis mutua beniuolentia incalescunt. Quod autem humiles exaudiat Deus, per omnes fere diuinę Scripturę historias patet. [ERROR: no reftable :] Iudith 9 Sancta uidua Iudit cum Olopherne congressura cilicium induit, ieiunat, orat | et ait: Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. et illa quidem sicut humiliter orauerat, ita quod uolebat perfecit.

-- 122v --

Clamat in Euangelio centurio: [ERROR: no reftable :] Mat. 8 Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum. et eadem hora qua sic humiliatus est, quod petierat impetrauit. Neque enim frustra scriptum est: [ERROR: no reftable :] Eccli. 35 Oratio humiliantis se nubes penetrabit. [ERROR: no reftable :] Mat. 15 Cananea mulier iam repulsam passa, iam in canum comparatione contempta, quia ab humilitate non recessit, meruit tandem exaudiri. Filius prodigus consumpto patrimonio ad patrem cum humilitate reuersus inuenit ueniam. [ERROR: no reftable :] Luc. 15 Peccaui inquit in cęlum et coram

-- 640 --

te; iam non sum dignus uocari filius tuus. atque ita humiliatus amplexum meruit patris, osculum, indumenta, anulum, conuiuium. Quod ergo luxuria exhauserat, humilitas reparauit. [ERROR: no reftable :] Luc. 18 Publicanus pectus percutit | conscius-que delictorum oculos in cęlum non audet attollere, et iustior redit phariseo, qui ieiunabat, qui decimas soluebat, qui bona multa faciebat. Illius enim peccata deleuit humilitas, huius merita corrupit mentis elatio. Non sum sicut cęteri homines, inquit. et qui se cęteris pręferre non dubitauit, publicano etiam postponendus iudicatur.

De exaltatione hvmilivm in lege. Caput XXII

Non solum autem quę poposcerint humiles consequuntur, sed etiam mirabilium operum gratia donantur, et post hęc pręmia beatitudinis ęternę cumulatius capiunt. [ERROR: no reftable :] Gen. 18 Abraham Abraham puluerem et cinerem se esse dixit loquens cum Deo, benedicitur-que ei et semini eius. [ERROR: no reftable :] Gen. 32 Iacob Iacob submittit se fratri Esau | atque illum dominum suum uocat, per nuncios ab eo captat beniuolentiam, mittit munera, ut leniat iratum. et post hęc gloriatur dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. et tamen adhuc submissius agit. [ERROR: no reftable :] Gen. 33 Obuiam enim factus fratri | septies pronus in terram adorat,

-- 641 --

donec proxime accederet. Atque hac tanta subiectione ab indignato fratre extorsit pietatem. ita ut ille quem perdere decreuerat, in eius collum ruens amplexaretur oscularetur-que dulcius quam dici queat | et fraterna teneritudine superatus fleret. Vnde rursum benedictionem accipit a Domino | et inditur ei nomen Israhel, id est uir uidens Deum. Deum ergo uidere meretur, qui se propter Deum hominibus humiliat atque submittit. [ERROR: no reftable :] Exodi 3 Moyses Loquente Domino de rubo corruit Moyses in faciem. et cum mitteretur ad pharaonem | educendi-que de Aegypto populi dux constitueretur, indignum se fatebatur eo munere | atque id inire recusabat. pro illis etiam a quibus passus fuerat iniuriam, suppliciter Deum deprecatus est. Quas ob res meruit fieri populi Israhelitici liberator de ęgyptiaca seruitute | legis-que diuinę lator | et multorum mirabilium autor | atque aliis pręferri Dei iudicio dicentis: [ERROR: no reftable :] Numeri 11 Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei | uel per somnium loquar ad illum. At non talis seruus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ore enim ad os loquar ei, palam et non per ęnigmata et figuras Deum uidet. Hinc est illud in Ecclesiastico scriptum: [ERROR: no reftable :] 45 Dilectus Deo et hominibus Moyses. et post pauca: In fide inquit et lenitate ipsius sanctum fecit illum | et elegit eum ex omni carne. [ERROR: no reftable :] Dauid Dauid quoque mansuetus et mitis uel si mauis dicere humilis | persecutionem Saulis odium-que capitale maluit uitare fugiendo quam uindicando. cum illum semel atque iterum occidere potuisset noluit. Ab inimicis profligatum et interemptum fleuit. Ideo-que dignus iudicatus est, qui ei succederet in regno. Absalonis etiam filii necem lachrymis et lamentationibus prosecutus est, in eo bello interempti, quo ille nitebatur patri regnum erripere. Qua quidem pietate Dauid, uel patientia, uel humilitate, quodcunque horum dixeris, recte dictum erit, promeruit ad decrepitam usque ętatem regnare, inimicorum uictor | et ipse inuictus | omnium-que regum Iudeę Deo charissimus. Vnde futurę beatitudinis spe plenus: [ERROR: no reftable :] Ps. 114 Placebo inquit

-- 123r --

Domino in

-- 642 --

regione uiuorum. [ERROR: no reftable :] ps. 115 Credidi propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. Quanto maiora sperat, tanto magis humiliatur. Non enim euehit mortales ad cęlum superbia sed humilitas. [ERROR: no reftable :] Iob Iob patientissimus cum fortunę simul et corporis bona amisisset, ad extremam redactus miseriam | humilitatis uirtutem non amisit. Folium se quod uento rapitur et stipulam siccam uocat, dum Dominum alloquitur, et tot tantis-que calamitatibus affectus nihil stultum locutus est. Post hęc sibi restituta duplicia recepisse dicitur, ut quantum se humiliauerat, tantum exaltatum, uel duplo magis intelligas. [ERROR: no reftable :] quinquagenarii Regum q. 1 Duos quinquagenarios ab Ochozia rege missos, ut Heliam prophetam comprehenderent, ignis de cęlo lapsus absumpsit. tertium humilitas reddidit tutum. Flexis coram Helia genibus ueniam precatus uitę periculum euasit. Superbi ergo prouocant iram Dei, humiles autem prouocatam placant. [ERROR: no reftable :] Amos Amos pastor quia mitis mansueti-que ingenii fuerat, Spiritu Sancto repletus prędixit Samarię mala futura | et prophetis meruit annumerari. At etiam prophetali dignitate pręditus non insolescit, sed magis humiliatur. [ERROR: no reftable :] Amos 7 Non sum propheta inquit | nec prophetę filius, sed armentarius uellicans sycomoros, et Dominus misit me prophetare ad Israhel. Dum exaggerat Domini beneficium, suę conditionis confitetur obscuritatem, de armentario factus propheta. si dissimulasset, et ingratus quidem haberetur | et humilis parum. Quid multa? sic habe: neminem in uirtutibus profecisse, neminem sanctum uel Deo charum fuisse, cui defuit uirtus humilitatis. Fundamentum custos-que uirtutum | et de terra ad cęlum ascendendi uia est humilitas. Per hanc omnes prorsus ingressi sunt, qui nunc in supernis sedibus habitant, facti domestici Dei ciues-que sanctorum.

-- 643 --

De exaltatione hvmilivm in evangelio. Caput XXIII

Ne tamen nouorum exempla omnino pręterisse uidear, Ioannis Baptistę Petri-que et Pauli apostolorum humilitatem in medium proponam. de his enim disertius expressum in Scripturis comperio. [ERROR: no reftable :] Ioannes Baptista Ioannes interrogatus quis esset, negauit se esse Christum, malens ueritate submitti | quam efferri mendacio | et neque Heliam neque prophetam se esse asseruit dum humiliatur. proinde Christi testimonio extollitur quod uidelicet in spiritu Helię uenisset, quod plus quam propheta esset, quod denique inter natos mulierum nemo illo maior surrexisset. Ille tamen modis omnibus deiicere se et humiliare non destitit, cum de Christo diceret: [ERROR: no reftable :] Io. 1 Ipse est qui post me uenit, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti. [ERROR: no reftable :] Petrus Petrus piscator erat, et in Christum credens indignum se eius consortio iudicauit | [ERROR: no reftable :] Luc. 5 Exi a me inquit Domine, quia ego homo peccator sum. Ob hoc ad apostolatum uocari meruit ut qui retibus pisces capiebat, prędicatione ueritatis homines caperet. [ERROR: no reftable :] Io. 13 Solus non sinebat sibi a Domino lauari pedes. postquam autem se cum illo partem non habiturum nisi lauaretur intellexit, non solum inquit pedes, sed et manus et caput. Prima uox humilitatis fuit, secunda charitatis. A quo nolebat lauari | ab eo separari pertimuit. [ERROR: no reftable :] Mat. 16 Porro quoniam et humiliabatur plurimum | et uehementius quam cęteri diligebat, dedit ei Dominus claues regni | et principem constituit apostolorum. Paulus de uase irę uas factus est electionis | quantum antea furore aduersus Christum intumuerat, tantum deinde propter Christum humilitate se deiecit.

-- 123v --

[ERROR: no reftable :] Ad Cor. 1 15 Ego inquit sum minimus

-- 644 --

apostolorum qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit | sed abundantius illis omnibus laboraui. Ac ne laboris laudem sibi tribuere uideretur subdit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: [ERROR: no reftable :] Ad Ephes. 3 Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia hęc: in gentibus euangelizare inuestigabiles diuitias Christi. [ERROR: no reftable :] Act. 14 Dum Lystris cum Barnaba prędicationis officio fungerentur, dii crediti, diuinum sibi exhiberi honorem usque adeo respuerunt, ut scissis uestibus mortales se esse clamarent | et ob hoc quidem missos, ut falsorum deorum cultoribus ueri Dei notitiam insinuent | saluti-que eorum qui credituri sunt consulant. Et hi sane de quibus locuti sumus, cęteri-que eiusdem ordinis homines, si nosse uis, ad quantam gloriam in cęlo exaltati sint, consydera qualem dum in terra uiuerent gratiam acceperint. Cęcos illuminare, leprosos mundare, mortuos uiuificare nulla possunt medicamenta , isti potuerunt. Si magna gratia hęc, haud dubium, quin etiam magna quę gratiam secuta est merces fuerit. Quanto igitur humiliores Deo seruiendo erimus, tanto gloriam celsiorem consequemur. [ERROR: no reftable :] Maria mater dei. [ERROR: no reftable :] (!) Ceterum cum multos hoc loco breuitatis causa pręterierim, quorum exemplis uti magnifice poteram, Mariam tamen Dei matrem, eius-que filium Saluatorem nostrum silentio prętermittere nullo modo possum. Hęc fabro desponsata fuerat, in turba pauperum incognita latebat. in tantum autem humilitate placuit, ut a Deo electa sit, quę Dei Filium generaret. Vnde ipsa gloriatur dicens: [ERROR: no reftable :] Luc. 1 Magnificat anima mea Dominum, et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo. quia respexit humilitatem ancillę suę. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Quid enim maius uirgini conferri potuit | quam ut creatorem suum pariat | quam ut Domini sui mater sit, et hoc quidem non uiolata uirginitate sed sanctificata, ut purius niteat in foecunda | quam nitebat in sterili.

-- 645 --

De hvmilitate Christi. Caput XXIV

[ERROR: no reftable :] ICXC Io. 1 Dei uero Filius factus est Hominis Filius. Verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Quid deinde? Et uidimus inquit gloriam eius, gloriam quasi Vnigeniti a Patre | plenum gratię et ueritatis. Qui eius glorię consors esse desyderas, eius humilitatis prius te socium ac participem exhibeas oportet. Non est discipulus supra magistrum | neque seruus domino suo maior, ut exaltari uelit sicut dominus | et humiliari nolit sicut seruus. Hunc autem omnium autorem, omnium saluandorum doctorem ac redemptorem Paulus Philippensibus in exemplum proponens ait: [ERROR: no reftable :] Ad Philip. cap. 2 Hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu | qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se ęqualem Deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Audisti humilitatem, attende gloriam. Propter quod inquit et Deus exaltauit illum | et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris . Neque humilius diuinitas inclinare se potuit, quam ut hominem assumeret, se-que hominum potestati submittere ad flagella et mortem per ludibria sustinendam. neque sublimius attolli quiuit humanitas | quam ut diuinitati unita unus Christus et Deus esset et homo, sedens ad dexteram Patris, a spiritibus angelicis omnium-que sanctorum coetu uenerandus, mortuos et uiuos iudicaturus

-- 646 --

in eadem

-- 124r --

humanitate, in qua uoluit ab homine iudicari. tunc humilis quidem nunc gloriosus, tunc mortalis nunc immortalis et impassibilis, tunc seruus nunc dominus, tunc infirmus nunc ponens inimicos scabellum pedum suorum in uirga uirtutis suę. Tunc non erat ei species neque decor, nunc dicitur: [ERROR: no reftable :] ps. 44 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Nunc regnum eius regnum omnium seculorum. Sed paulo distinctius uideamus, a qua humilitate ad hanc sublimitatem peruenerit, quam tamen semper habuit a Patre et cum Patre communem. [ERROR: no reftable :] (!) Cum igitur Deus esset, hominem quem ipse fecit assumpsit nunquam dimissurus, ut et homo fieret | et Deus esse non desineret . de paupercula matre nasci uoluit, non in urbe regali, sed in paruo oppidulo Bethleem, non saltem in domo uulgari sed in iumentorum stabulo, ubi reclinatus in pręsepio uagiit . Ab angelis nunciabatur, a pastoribus quęrebatur, a magis adorabatur, et tamen ipse contemptibilis et despectus apparere uolebat. Adultus non habuit ubi caput reclinet suum. alienis impensis sustentatus est, alieno usus hospitio. Qui cęlum terram-que fecerat | et quę in eis sunt, hic die ac nocte in laboribus fuit | docendo, sanando, orando. miracula operabatur et latere uolebat. Super asinam sedens intrauit Hierosolymam, cuius sedes cęlum | et terra scabellum pedum erat. Lauit discipulorum suorum pedes, cui angeli seruiebant. Cum innocens esset, pro peccatis nostris ab incredulis quos ipse saluare uenerat, comprehendi, ligari, conspui, cędi, occidi uoluit. Atque ita se submisit obtulit-que ultro omnibus impiorum iniuriis, qui mundum pugillo continet , qui terram respicit et facit eam tremere, in quem angeli intueri gaudent, quia uita est omnium quę uiuunt, et autor quę subsistunt. Quid ergo uel magnificentia eius maius | uel humilitate abiectius? Nemo ęquare potest eius humilitatem, quia nemo habet tantam de qua descendat sublimitatem. Satis est si uestigia eius obseruantes, quantum

-- 647 --

possumus nos humiliter submisse-que geramus. ipso admonente ac dicente: [ERROR: no reftable :] Mat. 6 Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Sit igitur nobis curę, ut minimi simus, in omnibus patientes, in omnibus mites et mansueti, nulli malum pro malo reddentes, paruo contenti, in laboribus assidui, seruire magis quam pręesse cupientes | nunquam captemus hominum gloriam, sed semper Dei laudem | et proximorum profectum. Parati simus omnia supplicia | omne mortis genus perpeti prius quam Deo peccare. Per hanc humilitatem aditum nobis parabimus in cęlum | et gaudiis perfrui merebimur sempiternis, participes facti glorię Domini nostri, cuius humilitatem in terra fuerimus imitati.

De hvmilitate vitiosa. Caput XXV

Sciendum tamen esse alias quasdam humilitates, ex quibus alię quidem nihil ad hanc pertinent de qua locuti sumus, alię uero ipsam reddunt uitiosam. Quid enim ad uirtutem illa humilitas, qua obscuro loco natos designamus, humiles appellando demissi generis in plebe uulgari uiros? uel illa quam etiam rebus inanimatis insensibilibus-que damus? nam et locum humilem dicimus, qui pressior iacet inter eminentes atque demissior, et humilem arborem, quę non multum ab humo errecta

-- 648 --

sit. Sunt et alia duo humilitatis genera in Scripturis obseruata: alterum cum quis aliorum iniquitate opprimitur affligitur-que, iuxta illud: [ERROR: no reftable :] ps. CXIII Populum tuum Domine humiliauerunt, et hęreditatem tuam uexauerunt; alterum cum quis ob suam culpam poenis aut calamitate aliqua grauatur, secundum illud: [ERROR: no reftable :] ps. 106 Propter iniustitias enim suas humiliati sunt. Vtrunque hoc in inuitum fit atque nolentem | uirtutis autem humilitas uoluntaria est. proinde etiam illam quę uitii est uoluntariam esse

-- 124v --

constat. Illa itaque non uirtutis, sed nequitię malignitatis-que erit humilitas, cum quis ea de causa prę se feret humilitatem, siue ut inter sanctos ponendus uideatur, siue ut facilius elemosinam elliciat et lucretur. Tales erant, quos in Euangelio taxauit Dominus dicens: [ERROR: no reftable :] Mat. 23 Vę uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Exterius quippe cilicio se tegunt, nudis pedibus ambulant, horridi, inculti, squalentes, illuuiosi, inter loquendum suspirant, ingemiscunt, fatentur se esse peccatores, crebro ad orandum procumbunt. sed intus uel inanis glorię cupidine flagrant | uel quęrendę pecunię cura solicitantur, sepulchris dealbatis similes, foris quidem mundi puri-que sed intus pleni sordibus atque spurcicia. Perniciosa est ergo humilitas | fingere quod non es, et esse quod non debes. Nam licet callida simulatione falli possint homines, Deus tamen nunquam fallitur: omnia nuda et aperta sunt oculis eius | ipse cordis et renum scrutator unicuique reddet iuxta opera eius | quę tunc quidem iudicanda exponentur, cum nihil erit occultum quod non sciatur, neque absconditum quod non reueletur. Quid ergo proderit | humilem, sanctum, mansuetum ab hominibus fuisse iudicatum, cum etiam hominibus manifestum erit, qualis re uera fueris? [ERROR: no reftable :] 2. notandum Neque enim ex pręteritis aliorum rumoribus, sed ex conscientia tua presenti iudicaberis.

-- 649 --

Cęterum uerę quoque ac sanctę humilitatis ualde studiosis cauendum erit, ne forte humilitatem putent eos quibus prępositi sunt, non corripere si deliquerint, non castigare si perseuerarint | negligentia est istud non humilitas | et charitatis quam proximo debes obliuio. Debes enim curare, ut eos qui tibi commissi sunt efficias meliores | docendo, solicitando, increpando, puniendo. quod si per ignauiam teneritudinem-ue animi omiseris, non mitis | neque mansuetus | neque humilis, sed e contrario inhumanus et a charitate alienus fuisse argueris | crediti-que tibi gregi non pastor sed desertor. Quęris fortasse cur ergo pręcipiat Dominus: [ERROR: no reftable :] Mat. 20 Qui maior est uestrum fiat sicut minor, et qui pręcessor est sicut ministrator? Non hoc dicit ut peccantes non arguas, quos et ipse flagello de tempo expulit, sed ut in laboribus opere-que seruili cum ipsis quibus pręsides communices | et in spiritalibus negociis grauiora onera tuis quam aliorum humeris imponas | necessitatibus-que domesticorum tuorum pro uiribus prospicias | et tanquam filiis ministres | indulgentissimi-que patris fungaris officio nihil prętermittendo quod uel ad humilitatem pertinere uidebitur | uel ad charitatem. [ERROR: no reftable :] (!) Definiamus igitur uitiosam fore humilitatem, quę charitati aliis-que uirtutibus non fuerit copulata. Nam neque libidinosis proderit humilitas | neque gulę uentri-que seruientibus | neque alii alicui flagitio subnixis. [ERROR: no reftable :] humilitatis ordo Prima humilitas esse debet Deo obedire. deinde prępositorum iussa exequi, postremo facilem se omnibus pręstare, neminem offendere | et pati potius iniuriam quam inferre, nihil terrenum appetere, sed cęlestium desyderio semper inhęrere. [ERROR: no reftable :] (!) Quicunque ita se humiliauerit, exaltabitur | et una cum illis, quos in exemplum proposuimus, gaudebit in ęternum gloriosus. In psalmo enim dicitur: [ERROR: no reftable :] ps. 33 Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit. Et in Euangelio: [ERROR: no reftable :] Mat. 5 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. et in alio psalmo: [ERROR: no reftable :] ps. 36 Mansueti hęreditabunt terram | et delectabuntur in multitudine pacis. Possidebunt ergo

-- 650 --

humiles terram, non hanc erumnarum et inquietudinis plenam, sed illam in qua iugis tranquillitas et pax est perennis | quę etiam terra uiuentium

-- 125r --

dicitur, iuxta illud: [ERROR: no reftable :] ps. 26 Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. [ERROR: no reftable :] epistola prima 5 Humiliemur igitur (ut Petrus apostolus pręcipit) sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in tempore uisitationis. Nihil est uera humilitate pręstantius, nihil tranquillius | et a perturbationibus animi magis remotum. Humilitas patiens est, benigna est, nec contempta irascitur | nec laudata se extollit, nec aduersis concutitur | nec prosperis delinitur | in utraque fortuna ęquabilis perseuerat. Vulgi quidem opinione despicitur, sed sapientissimi cuiusque iudicio commendatur | summi-que Dei benignitate ad cęleste regnum sustollitur et coronatur. Expediens nunc uidetur, ut de contrario humilitati uitio, superbia, disseramus. Nam uirtutem ardentius amplectemur cum nequitię turpitudinem magis plene cognouerimus.

-- 651 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.