Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
satiat,
et tot malorum quod diximus,
immo plurium quam diximus causa sit?
Aut si nihil ex opulentia mali metuitis,
hoc saltem negare non potestis,
quod omnis terrena possessio fluxa atque fragilis sit |
semper-que citius de manibus elabitur |
quam retinenda speratur.
Cuius rei Salomon non ignarus,
cum immensas opes et cuiusque generis uoluptates sibi comparasset exclamauit:
[ERROR: no reftable :]
Eccl. 1
Vanitas uanitatum,
et omnia uanitas!
detestatus-que est industriam suam in acquirendo,
incertus de hęrede |
et certus nihil diu permansurum sub sole.
Audite ergo Dominum saluti uestrę consulentem:
[ERROR: no reftable :]
Mat. 6
Nolite inquit thesaurizare uobis thesauros in terra,
ubi ęrugo et tinea demolitur,
et ubi fures effodiunt et furantur.
thesaurizate autem uobis thesauros in cęlo,
ubi nec ęrugo |
nec tinea demolitur,
et ubi fures non effodiunt nec furantur.
ęterna pręmia non opulentię dantur,
sed uirtuti.
ut pondere auaritię liberatus,
leuis et alacer expansis obseruatę in pauperes benignitatis pennis tollaris in cęlum |
et ab illis in superna tabernacula recipiaris,
quibus hic benefeceris.
et tandem ad Dominum conuersus dicas:
[ERROR: no reftable :]
Ps. 38
Quę est expectatio mea?
nonne Dominus?
et substantia mea apud te est.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.