Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
decem uirorum comitatu uenit |
et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus |
nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret,
quod animo uersabat |
inter epulas ipsum primo Godoliam,
deinde illos qui in pręsidio erant concidit |
oppidum-que occupauit.
Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes,
ut ad se in Masphat diuerterent rogauit,
ueluti pro magno habiturus,
si tales hospites habere sibi contigisset.
cum autem uenissent,
rebus uita-que simul spoliauit.
pręter decem,
quibus non pietate sed auaritia ductus pepercit.
quod thesaurum in agro defossum se illi indicaturos dixerant.
Talis pacis non pauca exempla in annalibus quoque habentur Machabeorum.
[ERROR: no reftable :]
prior 6 Antiochus
Nam et Antiochus Eupator cum pacem iurasset pręsidio Syon,
intra arcem receptus uiolauit iuramenti fidem |
et muros quos obsidione capere non poterat,
fraude intercepit dirui-que iussit.
[ERROR: no reftable :]
prior 7 Alchimas
Sic et Alchimus pacem Assideis
iureiurando firmatam cum dedisset,
sexaginta ex eis die uno interimi fecit.
[ERROR: no reftable :] Triphon
Et Triphon, Antiochi regis adolescentis exercitus pręfectus,
primo Ionathan, regis amicum, simulatę beniuolentię blanditiis illectum interfecit,
deinde regem ipsum.
atque hac tanta usus perfidia Asię regnum possedit.
[ERROR: no reftable :]
p. XII. XVI. Ptolomeus
Et Ptolemeus, Abobi
filius, Simonem liberos-que eius Mathatiam et Iudam ad Hiericuntem in
arce Doch inuitatos |
et iam uino epulis-que graues inuadens repenti cęde sustulit.
[ERROR: no reftable :]
secundo IIII Andronicus
Andronicus quoque, Antiochi regis pręfectus, Oniam sacerdotem,
cum iurasset nihil se ei nociturum,
de asylo euocatum trucidauit.
nec tamen impune huic fuit.
Ipsum enim rex capite plecti iussit,
comperto quod ab Onię emulis pecunia corruptus id egisset.
scelere:
Dominum suum,
qui est omnium Dominus,
omnium credentium Redemptor,
omnium Saluator,
a quo in apostolatum ascitus fuerat,
quem sibi pedes lauisse sciebat,
cum quo pascha comederat,
cuius corpori et sanguini communicauerat,
quem tot miracula fecisse iam uiderat,
quem iustum,
quem pium,
quem semper innocentem et in omnes beneficum nouerat,
eum (proh nefas) ad necem prodidit |
et in manibus querentium sanguinem eius dedit, triginta non amplius
argenteorum precio allectus,
quos a Iudeis accepit.
Non fuit ergo ueritus tam prophano animo,
tam mente impia ad talem Dominum accedere |
et ei osculum pacis offerre,
quem tam paruo iam uendiderat.
Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum.
conscientia pulsatus ueniam desperauit.
quam certe si petiisset impetrasset,
et qui pro suis crucifixoribus orauit,
proditori quoque pepercisset.
Ille tamen dolore superatus ipse sibi mortem consciuit,
laqueo se suspendens |
et infelicem animam ęternę mortis tenebris tradens.
autem non audit carpunt et sugillant,
et quem modo laudauerant,
rursum dictis petulantibus incessere non uerentur.
Istos quoque Dei sapientia reprobat in Prouerbiis dicens:
[ERROR: no reftable :]
Prover. 8
Arrogantiam et superbiam et uiam prauam et os bilingue detestor.
Displicet igitur illi,
cui nullum placere potest malum,
simulata pax,
non solum illorum qui factis offendunt,
sed etiam istorum qui de absente uerbis obloquuntur.
de quibus in Iob est scriptum :
[ERROR: no reftable :]
XXXVI
Simulatores et callidi prouocant iram Dei.
intendere dolos.
noli uerbis lenibus eum palpare,
ut nihil metuentem uel facilius euertas |
uel securius infames.
Quod si tibi tuę fraudes,
ut ex diuinę Scripturę sententiis didicisti,
magis nocebunt quam ulli alii,
quę dementia est |
simulata pace alios lędere uelle,
et teipsum in eternum damnare?
alios leuiter ferire,
et teipsum lęthali plaga afficere?
aliis fortunas,
uitam,
famam auferre,
et tuam propriam animam,
quę his omnibus longe est preciosior,
igni inextinguibili sine fine cruciandam tradere?
Quicquid dolose maligne-que agis,
latere potest homines,
Deum nihil latet.
cogitationes tuas inspicit,
cor tuum intuetur.
argue eum,
ne habeas super illo peccatum.
puram ac ueram et cum aliis et
nobiscum habeamus |
ipsi-que Deo pacis placere possimus,
qui de cęlo ueniens pacem attulit terrę,
pacem iis qui longe |
et pacem iis qui prope,
neminem credentem respuens,
omnes autem ad pacem inuitans mutuę inter nos
dilectionis.
ut huius pacis merito,
quę in presenti est,
illam perpetuam atque perennem,
quę est in futuro,
consequamur.
Si enim in simplicitate fraternę pacis ambulabimus,
si passiones nobiscum pugnantes rationi subiugando domabimus,
in Christo requiescemus,
in Christo exultabimus.
Ipse est pax nostra.
Ipse posuit fines tuos pacem |
et adipe frumenti satiat te.
Ipse diligentibus pacem propiciabitur ac fauebit |
et eosdem cum ad iudicandum uenerit,
in suum suscipiet consortium cum charitate
perpetua atque perfecta,
ut impleatur quod dictum est:
[ERROR: no reftable :]
ps. 84
Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi |
iustitia et pax osculatę sunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.