Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
omni morte magis expauescendo.
[ERROR: no reftable :] (!)
Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur,
quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur.
Huius criminis a Domino Saluatore coarguti sunt Iudei,
cum dixissent |
eum in Belzebub, non in Dei uirtute eiicere demonia.
Patet ergo peccatum in Spiritum Sanctum tunc perpetrari,
cum quis Dei opera aliis tribuit,
non errore deceptus,
sed inuidię stimulis actus,
ut Dei laudem sua procacitate obscuret.
[ERROR: no reftable :]
Matth. XIII
[ERROR: no reftable :] Peccatum in spiritum sanctum
Quicunque inquit dixerit uerbum contra Filium hominis,
remittetur ei.
qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum,
non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro.
In Filium hominis peccat,
qui opinione falsus Christum purum hominem putat.
quę quidem culpa,
quia ex ignoratione est profecta,
ad credulitatem conuerso atque correcto protinus condonatur.
Siquis uero aperte opera Dei intelligens uirtutem calumniatur,
dum religioni nostrę inuidet,
et quę per Spiritum Sanctum facta sunt,
impie ad diaboli potestatem refert,
huius culpa irremissibilis esse decernitur.
Non quia poenitentibus aliquid non remittatur,
sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas
denegatur,
ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit
aduersari |
et iam cognitam sibi ueritatem linguę
petulantia polluere |
tanto-que se sacrilegio sponte astringi.
Illos quoque in inferno magis plectendos credimus,
qui credentes |
euangelicis-que instructi doctrinis delinquunt |
quam qui mandatorum Dei ignari peccant.
quod testatur Saluator dicens:
non fecit,
uapulabit multis.
qui autem ignorauit et non fecit,
uapulabit paucis.
inter peccata,
quę ad mortem committi dicuntur,
aliud alio maius esse |
plus-que poenę mereri |
et sicut genere ita et grauitate differre.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.