Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
infirmata sit
dextera Excelsi |
et eam Ecclesiam,
quam labore pauperum fundauit et auxit,
pręsidio pauperum tueri nequeat?
seruare non possit?
Dicant igitur,
cum populus Christianus multo grauiores persecutiones pateretur |
quam modo patitur,
quis tunc antistitum eius diues erat?
quis arma tractabat?
quis uim uiribus repellebat?
miserorum sepulturę,
captiuorum redemptioni,
oppressorum tutelę,
pietatis operibus,
propugnatoribus quoque ac ducibus militię Christianę.
ut comparatis plurium uiribus hostili impietati fortius resistant.
et illi quidem non in se sed in Deo confidendo uestris-que precibus adiuti uincent.
Quamdiu his contraria agitis,
Ecclesiam quoque pati contraria necesse est.
Quę quoniam uobis commendata est,
sanguis eius de manibus uestris requiretur.
quia non quomodo Christus |
neque quomodo apostoli pro illa statis,
sed qualiter uestra uobis persuadet libido.
non ut oportet uiuendo,
sed potius ut delectat.
Latos agros,
regias domos,
tiriantinas uestes,
auream argenteam-que supellectilem,
phaleratos equos,
uenaticos canes,
nobiles seruos uultis possidere,
non ut Christi discipulos decet,
sed terrę dominos,
et ea rerum copia,
quę nec ueteri |
nec noua Lege conceditur uobis,
abundare.
miserorum necessitati succurrant |
et stipendia quoque militibus ministrent,
qui pro religione,
pro fide,
pro iustitia contra infideles decertant.
Ecclesię igitur bona pauperum sunt,
quorum sacerdos non possessor,
pręter uitę necessaria,
sed dispensator est.
Qui autem dispensat,
fideliter dispenset |
et audiat Apostolum dicentem:
Habentes alimenta et quibus tegimur ,
his contenti simus.
nam qui uolunt diuites fieri,
incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desyderia multa
inutilia et nociua,
quę mergunt homines in interitum et in perditionem.
radix enim omnium malorum est cupiditas.
quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus
multis.
Tu autem, o homo Dei, hęc fuge!
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.