Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

De nominibus demonum propriis. Caput XI

Ad hęc ut plenius demonum deprauata natura nobis nota sit, scrutemur in Scripturis, quam uarie aliquando appellati fuerint | et ipsa nominum diuersitas diuersa illorum uitia monstrabit. atque ut a propriis peculiaribus-que incipiamus. [ERROR: no reftable :]demon Demones uocantur, non quia daemones, id est scientes sint, sed dimenin, (ut Eusebius inquit) hoc est, terrere consueuerunt. terrori enim sunt nobis, cum uisibiles apparent. [ERROR: no reftable :]Diabolus Diabolus appellatur, quia peccatorum accusator est. quem enim Gręci diabolum, eum nos criminatorem dicimus. [ERROR: no reftable :]Sathanas / Zabulon Sathanas et Zabulon Hebraicum est; hic fluxus noctis interpretatur, ille aduersarius. quoniam in tenebris demonum sunt opera | et

-- 57v --

perpetuo odio persequuntur sanctitatem. [ERROR: no reftable :]Spiritus nequam Hi etiam spiritus nuncupantur, sed non sine additamento malicię uel nequitię. Spiritus enim sunt | omni prorsus prauitate pleni, omni immunditia referti. [ERROR: no reftable :]Belial Belial interpretatur absque iugo uel absque domino. Nam superbia elatus dixit:

-- 648 --

Ponam sedem meam in Aquilone, et ero similis Altissimo. Excusso igitur obedientię iugo Dominum pati noluit | ideo ad ima deiectus adhuc non cessat superbire | et homines conculcare uelle. [ERROR: no reftable :]Asmodeus Asmodeum in Tobia legimus. Interpretatur autem facturę iudicium uel plasmatio iudicantis. Quia factus est ad malorum uindictam, probationem uero bonorum. [ERROR: no reftable :]Belzebub Beelzebub muscarum deum sonat. Nam cum omnibus retia intendat, muscas tantum, id est infirmos capit, fortioribus non pręualet. [ERROR: no reftable :]Mammona Mammona Syrum Hebreo mixtum uocabulum est, et diuitias uel cupiditates designat. His ille imprudentium mentes implicat, ne Deo seruire queant, cum Mammonę coeperint famulari.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.