Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

De vitio victvm delicatiorem exigentivm. Caput XXII

Gulositatis indicium est | in mensa minus lauti apparatus monachi accumbentis mussitatio. Licentioris igitur gulę sunt, quos non pudet, cęteris in silentio

-- 46r --

considentibus, corrugare nares, frontem contrahere, os distorquere | et gestu nutu-que ipso uel de cibo | uel de potu conqueri. Hic fastidit legumina, ille minutos pisciculos contemnit, alius olera aspernatur, alii cibarius panis odio est, alium uini austeritas offendit. quod si acescere coeperit, stomacho noxium argumentatur | et frigorificum esse

-- 601 --

medicorum testimonio probare nititur. Eo interdum impatientię quidam procedunt, ut suis prępositis insultent delicatiora exigentes quam quibus illi contenti sunt. Carebit hoc uitio, qui eorum uitam uictum-que persępe considerabit, quos Deo constat placuisse, memoriter-que tenebit, quid illi in solitudine degentes esitarint | quid-ue potarint. quibus (ut Hieronymus ait) coctum aliquid accepisse luxuria uidebatur. qui etiam languentes aquam frigidam, sicut de fonte hausta erat, bibebant | ac tam procul a uino quam ab urbibus aberant. nunc tanto magis Deo fruuntur, quanto continentius uixerunt. Rursum pensitare proderit, quantum deliquerant illi | qualiter-que a Deo mulctati sint, qui ob gulę incontinentiam in Moysen murmurauerunt. Profecti ab Aegypto ibant cum illo per solitudinem | et cum esurirent, manna de cęlo pluente aliti sunt, et cum sitirent, aquis de petra eductis potati. Deinde postquam manna contempto Aegyptias dapes concupissent, coturnicum uis ingens castra operuit. quarum carnibus ad nauseam usque satiati, malę concupiscentię proteruę-que murmurationis, qua et Deum et Moysen ducem suum offenderant, poenas dedere. Nam ut in psalmo dicitur: Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei descendit super eos, et occidit pingues eorum | et electos Israhel impediuit. Nemo igitur sibi tutum putet | non contentari iis quę Deo largiente in monasterio habentur, uel ob hoc patres incusare, quod ipse minus copiose abundet, cum necessaria suppetant. Paupertatem professus es, et copiam exigis? obedientiam uouisti, et maioribus audes esse molestus? quid amplius quęreres in seculo | quam quod concupiscis in monasterio? Si monachi geris indumentum, cur dissimilem habes affectum? Memento quia religionem ingressus es, ut Deo seruias et uentri seruire desinas. Nunc de illis dicam, quos ieiunii grauat obseruatio, qui uel male ieiunant | uel omnino non ieiunant.

-- 602 --

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.