Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
esse iactitarunt,
dum orbi terrarum dominarentur.
Fidei enim Christianę ueritas leprosos mundauit,
et ei qui reuersus pro beneficio accepto gratias egit dicitur:
[ERROR: no reftable :]
Luc. 8
surge uade quia fides tua te saluum fecit.
Fides cęcum illuminauit.
qui dum misericordiam implorat ut uideret, statim audiuit:
[ERROR: no reftable :]
Luc. 17
Respice, fides tua te saluum fecit
|
[ERROR: no reftable :]
Luc. 18
et confestim uidit.
atque ut benefactori gratiam quam poterat
referret,
sequebatur illum (ut euangelista ait) et magnificabat Deum.
[ERROR: no reftable :]
Matt. 9
Fides Iairi synagogę principis filiam eius mortuam uitę restituit.
Domino enim iubente ut surgeret,
quę iam exanimis plangebatur,
uiua in pedes se erexit .
Fidei denique merito Martha et Maria Lazarum fratrem,
quem mortuum sepultum-que et iam fetentem fleuerant,
iterum uiuum receperunt.
dicente Domino:
[ERROR: no reftable :]
Joan. 11
qui credit in me,
etiam si mortuus fuerit uiuet.
et rursum:
Si credideritis inquit,
uidebitis gloriam Dei.
Pręcessit ergo fides,
et subsecutus est tam grandis miraculi effectus.
Omnium tamen quę per fidem Christi facta sunt |
quę-que fiunt fient-ue,
hoc maximum quidem est,
quod per eam ipsi credentes de mundi huius miseriis iterum Veritas Dei dicat:
[ERROR: no reftable :]
Joan. 6.
Qui uenit ad me, non esuriet,
et qui credit in me, non sitiet in ęternum.
et paulo post:
[ERROR: no reftable :]
Joan. 6.
Hęc est inquit uoluntas Patris mei, qui misit me,
ut omnis qui uidet Filium et credit in eum habeat uitam ęternam,
et ego resuscitabo eum in nouissimo die;
ut uidelicet non solum in anima beatus sit, sed etiam in corpore.
Atque ut se esse Filium hunc, in quem credere oporteat ostenderet,
postea intulit:
[ERROR: no reftable :]
Joan. 6.
qui credit in me, habet uitam ęternam.
Pręsentis temporis uerbo utitur,
ut credentes | et secundum ea quę credunt uiuentes
iam beatę ęternitati prędestinatos monstraret.
Ne autem minus recte credendo ab ipsa Patris diuinitate Filium
separemus |
Arrianę impietati assentientes,
alibi idem ad Patrem conuersus dixit:
[ERROR: no reftable :]
Joan. 17.
hęc est autem uita ęterna:
ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti Iesum Christum.
Pater igitur et Filius | et utrique communis Spiritus Sanctus
solus uerus Deus est, trinus in personis, unus in substantia.
Et si hoc credere uita ęterna est,
profecto qui sanctę Trinitatis fidem non tenent,
licet unum Deum, unum Dominum et credant et prędicent,
uitam ęternam habere non poterunt.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.