Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
quid ad te?
quam uoluptatem ex eo capies,
si non audis quid de te post te dictitent homines?
Solent illi quidem qui per adulationem uiuo laudes dixerunt,
de mortuo nonnihil obloqui.
quippe cuius iam neque beniuolentiam captent |
neque uim formident.
Sed esto ut lauderis
et in ore uiuas multorum |
et hoc insuper ad te illi, qui ad inferos descendunt perferant |
nunquid nuncio isto illa tibi leuare cruciatus poterunt |
et non magis grauare,
si ideo te noueris fuisse damnatum,
quia non uirtuti laborasti dum uiueres,
sed glorię |
et hominibus magis placere quam Deo solicitus fuisti?
Quam igitur imprudenter,
immo quam stulte inanis gloria quęritur ,
quę etiam in infamiam uerti potest,
et si non uertatur,
uel ignorata nihil iuuat |
uel cognita plus doloris ei cuius est affert quam consolationis.
[ERROR: no reftable :]
Luc16
Quid profuit diuiti in Euangelio quotidie splendide epulari,
purpura bysso-que indutum in publicum procedere,
a plurimis honorari?
aut quid nocuit Lazaro mendico canibus tantum qui hulcera ejus lingebant, esse notum?
Si hic defunctus ab angelis in sinu Abrahę collocatur,
si ille in inferno sepelitur |
et in igne ardet |
et gutta aquę indiget |
et nullum supplicii finem sperat?
Vtriusque exitum consydera
et iam magis optabis inglorius et ignotus Deo seruire |
quam quęrendę laudis gratia | urbibus ac prouinciis imperare.
assumpturi simus,
non quale deponimus |
tetrum tardum graue ignobile terrenum fragile mortale,
sed lucidum agile leue gloriosum,
omni pristina fece carens,
nullis casibus obnoxium,
beatitudinis capax,
mortis expers.
dicente Apostolo:
[ERROR: no reftable :]
Phil3
Nostra conuersatio in cęlis est,
unde et Saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum,
qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori claritatis suę.
Nos hac tanta spe confirmati,
non solum mortem non timere,
sed etiam nullum mortis genus debemus exhorrescere.
Ideo Dominus noster cum asperrimam tum ignominiosissimam elegit crucis mortem.
Quem secuti sancti martyres omnes tyrannorum minas contempsere,
omnia uicere tormenta,
magis timentes Deum offendere |
quam quęque extrema perpeti.
Quid quod etiam multi ante persecutionem,
immo ante Christum,
cum nondum paradisi ianua pateret,
mori optarint?
Ingemiscens Dauid ait:
[ERROR: no reftable :]
ps119
Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est!
et Helias :
[ERROR: no reftable :]
reg2.19
Sufficit mihi Domine,
tolle animam meam!
et Iob:[ERROR: no reftable :]
Iob3
Quare non in uulua mortuus sum?
egressus ex utero non statim perii?
et Ionas:
Domine tolle quęso animam meam a me,
quia melior est mihi mors quam uita.
Quod si hi quibus adhuc clausus erat aditus regni cęlestis,
hinc decedere optarunt,
nos timebimus,
quibus per Christum a maladicto iam
liberatis patet paradisus?
quos-que corpore isto exutos protinus excipit cęlestis claritatis habitaculum sempiternum?
[ERROR: no reftable :]
ps115
Ob hoc ergo probatę uitę homines mori non formidant ,
quia preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.
[ERROR: no reftable :]
ps33
Ob hoc autem impii et iniqui terrentur,
quia mors peccatorum pessima.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.