Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1515, Split]: Iacobo Grassolario, iuris pontificii consulto, versio electronica, Verborum 274, ed. Branimir Glavicic Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-1515-04-26.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Frater meus Valerius istinc reuersus mihi retulit opus nostrum de imitatione Christi apud Te se reliquisse, Tua opera (sicut ipsi pollicitus es) imprimendum. Quam ob rem magna quidem afficior lętitia, quia per Te, uirum egregium atque doctissimum, lucubrationes meę in lucem tandem uenient. Spero enim plus illis ex Tua autoritate existimationis gratięque accessurum quam ex meo quanuis diutino labore. Nam quis est, qui diffidat, talem nactus patronum, non continuo se uoti sui compotem fore? Quanquam ego non hoc futurum opto, ueluti glorię alicuius ab hominibus captandę cupidus, quod quęrere arrogantię uitium est, sed tanquam plurimis prodesse studiosus, quod proprium christiani est. Christus enim, dux et dominus noster, quicquid dixit, quicquid egit, totum ad salutem contulit aliorum. Et quoniam eundem in isto, quod recepisti, opere proposui omnibus religionis nostrę professoribus imitandum, capessendę uirtutis gratia perennisque beatitatis consequendę, non dubita, quin multi talia a nobis ędita auidius legent, postquam etiam Tibi, exacti iudicii sinceręque fidei uiro, placuisse intellexerint.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1515, Split]: Iacobo Grassolario, iuris pontificii consulto, versio electronica, Verborum 274, ed. Branimir Glavicic Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-1515-04-26.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.