Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1515]: Epistula ad Margaretam Archiducissam (1515-01-17), versio electronica., Verborum 280, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1515-01-17.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Humillima commendatio, licet nunquam fuerit tanta facilitas, vel totaliter humiliandi Venetos, vel eos saltem ad debitas conditiones pacis compelendi, sicuti nunc est, nihilominus

-- 236 --

ita volente Beatitudine Pontificis constringitur haec pax Veneta, pro qualitate rerum, satis iniquis pro Caesare conditionibus: cum ex hac pace datur vita ipsis Venetis et utinam non fomentum ad pristinum omnia deducenda: conditiones autem, que missae sunt ex Urbe, includuntur hiis. Ad eas Caesar respondit se eas comprobare, dummodo quilibet retineat id quod ad presens tenet, et quod Pontifex legitime caveat se in ea re non arbitraturum nisi ex voluntate Catholice Majestatis, et de his credo latius Serenitas Vestra admonetur per litteras Reverendissimi Domini Cardinalis Gurcensis qui rem hanc curat.

Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1515]: Epistula ad Margaretam Archiducissam (1515-01-17), versio electronica., Verborum 280, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1515-01-17.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.