Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515]: Quattuor epigrammata in libris, versio electronica, Verborum 600, 105 versus, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen] [numerus verborum] [andreis-f-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tranquilli Parthenij in Pomponium Melam carmen Asclepiadeum
Quicquid sub gelido sydere desidet
Telluris solidae, quicquid et aestuans
Cancri perpetuis zona caloribus
Atque vrget medii circulus aetheris
Et quicquid geminis sunt regionibus
Subiecta, aut placidi sub gremio Iouis,
Descripsit serie Pomponius breui,
Auro Pomponius pulchrior Indico,
Hortis Pomponius Mela beatior,
Seu vis Hesperidum, seu mare quos vagum
Latis Ionium fluctibus abluit.
Nec quicquam occeani partibus vltimi
Orsus praeteriit quod placet auribus
Excultis: aperit nobilis gentium
Iucundumque solum. Nempe cubilibus
Ipsius Zephiri et precipitis Noti
Et qui Parrasio fertur ab angulo
Atque Austro tumidis flatibus aspero
Coniunxit varios nobilibus locis
Mores mortalium, nominibus quoque
Distinguens propriis, siue ruentibus
Et curuis cupias flumina cursibus
Seu cum spiciferis stagna paludibus
Tangentesue suo vertice sydera
Montes; eripitur nec decor vrbibus,
Extremis etiam finibus insulae
Seu vis Taprobanam, seu Cycladas breues,
Ingens littoreis nec species locis
Nec planis procul est dulcis amoenitas.
Hic et Pieridum conspicies domos
Sedemque Oebalii Castoris inclytam
Atque vnde emicuit numen Apollinis.
Venatrix latices Cynthia quos solet
Arcu dum rigidas persequitur feras
Aestu et continuis victa laboribus
Crebro virginibus visere cum suis,
Albentes humeros fluctibus ingerens,
Apparent; vitreis Thessala denique
Tempe cum fluuiis, Thracius horrida
Vel stringat glacie ventus et aspera
Vndas, vel Rhodope Sythonia niue
Accedat nebulis vertice proximus.
Frustra quis subeat longa pericula
Neptuni geminis Syrtibus Aphrici
Et saeuis Siculi vorticibus freti
Et quas expaueas Euboicas minas
Aut quae non maneat montibus auiis
Et siluis rabies praecipitis Necis?
Alter Nereidum naufragus vnguibus
Quidam pestiferis interit anguibus
Discerpunt alium Caucaseae ferae
Multi a crudelibus saepe latronibus
Coguntur variis subdere mortibus
Vitam. heu! quam miseris imminet vndique
Fatum mortalibus: vel mare nauiges,
Vel terram ambiguo numine transuoles,
Omnis Pomponius gloria saeculi,
Aruis Pomponius fertilior Gygis,
Securum docuit quemlibet ordine.
Non solum geminis possis vt auribus,
Ast ipsis oculis omnia cernere:
Et plagam Hesperiam, feras et vltimas,
Et quis presideat Memnonius parens
Terras, et nimiis nigra caloribus
Quae gens Aethiopum possideat loca.
Hoc est ingeniis nobilibus decus
Noscendum: historicis sic quoque vatibus
Cantata accipies absque laboribus.
Et tandem patriis sedibus immorans
Nosces Persephones multiplices domos,
Quascunque radiis Delius aspicit.
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515]: Quattuor epigrammata in libris, versio electronica, Verborum 600, 105 versus, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen] [numerus verborum] [andreis-f-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.