Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515]: Epistolae III, versio electronica, Verborum 975, versus 33, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - elegia; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Tranquillus Parthenius Vadiano
Quamquam scio me refricare vulnus quotienscunque de meis miseriis aut cogito aut scribo, tamen, quod nullam medicinam tanti vulneris reperiam, facere non possum quin meus animus tot circumplexus calamitatibus altius ingemiscat et ipse scribendo meae virus acerbitatis expromam. Sed obiiciet mihi tua Dominatio imbecillitatem animi, quod immoderatius eos casus feram, quibus lege naturae subiecti sumus. Diu equidem tuli aequo ac forti animo, sufferre autem nequeo; neque ita subita me clades et inopinatus furor afflixit (id enim temeritati fortunae ascribebam), quam quum cogitem, nunc eo me locorum esse, ubi nec quispiam magnitudine mearum miseriarum tangitur neque locus virtuti datur. Quas igitur spes mihi est habenda, quomodo leniendus est dolor, plane non video. Ad patriamne, quę remotissima est et in hostium faucibus, an ad fratres amicosve confugiam, quibus nihil est de mea vita exploratum? Unicum profecto auxilium in tua Dominatione mihi relictum est. Quod quidem non postulo ex ipsius fortunis; alioquin me notabiliter puderet, pręsertim quum considerem, quanta humanitate, quanta benivolentia, obscura adhuc hominis condicione me tua Dominatio complexa sit ac nihil prętermisit quod et meo honori et commodo interesse putaret. Quamobrem quantum debeam tuae Dominationi, exprimere non ausim, ne blandiendo videar aliquem favorem apud tuam Dominationem captare; sed vel ipsam posteritatem (ut facile confido), nedum homines aetatis nostrae intellecturos et tuae Dominationis amplissimam in me voluntatem et meam in tuam Dominationem apertam gratitudinem. Etsi vero tuae Dominationi sum obligatissimus, multo magis tamen me sibi obnoxium fore intelligat, si in re mea vel mediocrem diligentiam adhibuerit. Hoc est in causa. Quum nescio quo turbine quave procella violenter actus per tot
discrimina rerum tandem inops consilii et auxilii huc appulerim tuaeque Dominationis
beneficio hunc locum nactus sim, ubi perbenigne a venerabili magistro Quare, si quid tua Dominatio in re huiusmodi possit efficere (efficiet autem, quantum
voluerit), vehementer oro, velit animum intendere, ne suum Quid decreverit tua Dominatio, significet mihi, et suum
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515]: Epistolae III, versio electronica, Verborum 975, versus 33, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - elegia; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.