Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Verum quod ad imitandum delegit optimos, in eo uiri iudicium non mediocriter probatur. Hic ergo, mea quidem opinione, et carminis elegantia et operis materia quemquam delectauerit. Sunt enim in eo omnia uerba delecta, translationes eximiae, sermo distinctus figuris, non parua persuasio, cunctaque suis locis reddita, in omnibus uero heroica dignitas, ut non iniuria et delectare et prodesse simul possit. Nam eius generis est poema, ut humanae uitae non parum prosit usui, dum enim uarii militaris negocii tractantur status, quaue ratione unumquodque expeditur. Porro docetur in eodem casu quid consilii suscipiendum foret; demum gesta scripsit duarum urbium, quae pro terrarum orbis imperio certarunt eiusque belli principes clarissimi duces extitere. Nam cuiuis uel sapientissimo militiae magistro Hannibalem recte opposueris; Romae uero nulla unquam aetas maiorem numerum illustrium uirum tulit, ut satis amplam inde materiam habeas ad omnia bene administranda, siue in pace siue in bello malis. Accedit huc quod isthaec omnia tractauit Maronis uirtutes quantum ualuit in dicendo secutus. Atque eo pertinet superior tam alta repetitio. Saepe enim et grandis lux tolerari non potest et certissima non capitur ueritas, ingruentesque rerum species, nisi uelut in speculo cernat, acies ipsa interdum non sustinet. Mirum est consulendis simulacris quantum nostra mens reficitur, ut res ipsas melius cognoscat. Ita fit ut perutilis Silii sit lectio, in qua licet, ueluti gemmarum in cera impressas imagines, contemplari ipsum Maronem. Cuius oratio est tanquam naturae quoddam opus, in qua cuncta summa laude censenda sunt, sed non feriunt illico, quod nihil eminet: omnia ueluti coaequata sunt. Quo fit exemplo, ut in pulcherrima muliere, quid praecipuum sit, nescias, omnia tamen pulchra fatearis esse, cum non adeo formosis oculus aut alia pars quid conciliet gratiae

-- aiiv --

statim intelligas. Ita duplici Silius ratione debet amari: quod ipse elegantissimus est et quod imitator Maronis.

Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.