Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Si quis rerum naturam, Quorsum haec? studio quam ingenio uersus condere. Verum quod ad imitandum delegit optimos, in eo uiri iudicium non mediocriter probatur. Hic ergo, mea quidem opinione, et carminis elegantia et operis materia quemquam delectauerit. Sunt enim in eo omnia uerba delecta, translationes eximiae, sermo distinctus figuris, non parua persuasio, cunctaque suis locis reddita, in omnibus uero heroica dignitas, ut non iniuria et delectare et prodesse simul possit. Nam eius generis est poema, ut humanae uitae non parum prosit usui, dum enim uarii militaris negocii tractantur status, quaue ratione unumquodque expeditur. Porro docetur in eodem casu quid consilii suscipiendum foret; demum gesta scripsit duarum urbium, quae pro terrarum orbis imperio certarunt eiusque belli principes clarissimi duces extitere. Nam cuiuis uel sapientissimo militiae magistro statim intelligas. Ita duplici Hunc pugillarem facere, quo ferri commodius possit, curauimus typis nuper inuentis, ne desit quicquam unde studiosi proficiant, cum liceat uel peregrinantibus optimos quosque authores gestare sine multa sarcina. Emendauimus nos codicem, sed quod emendatus sit, non audeo dicere: nihil enim tale praestari potest ab homine in emundo uendundoque occupato et quem decoxisse oporteret, si rationes alteri redderentur. Nam quarum mercium olim duplicate lucra constabant, modo sors integra non trahetur. Reliquum est ut uelis ocium hoc
Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.