Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Humillima commendatio: hodie venerunt litterae ex Verona ab Episcopo Tridentino
et ex Inspruk ab Oratoribus Hispanis videlicet Urrea et Comite Carriati qui est
Orator Regis Catholici apud Venetos, et qui ambo simul veniunt ad Caesarem, quod
per unum nuntium quem miserant Fochari, intellerant quod Papa die xx.
mensis Februarii preteriti inter x. et xi. horam expiraverat, et uterque tam
Episcopus quam Oratores scribunt ex relatu ejusdem nuntii Fuchareni: Caesar
hactenus alia nova non habuit, nec habetur alia certitudo istius rei, verum
quidem est quod habuit sua Majestas die xii. praeteriti, supervenerat sibi
parosismus acutus cum subet et scribebant quod
cesaverant parosismus , sed tamen remanserat cum sua febri lenta et
non magna, postea habuimus ista nova quae volui confestim significare Serenitati
Vestrae;
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
|