Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Humillima commendatio: nuper proxime preteritis diebus scripsi Serenitati Vestre que tunc emerserant, quod etsi non dubito antea ab aliis intellexerit, non dubito tamen quod ea sibi maximum merorem attulerit, et ego ea que tunc habebantur scripsi non qualia voluissem, sed omnipotens Deus, qui nunquam deserit

-- 113 --

justam causam et in ipsum sperantes omnia in melius direxit, et licet indutie inite inter Christianissimum et Catholicum Reges sint vere, Deo tamen auxiliante non ex eis exorientur tot mala quod verebamur: earum autem sive articulos ipsarum indutiarum, qui fuerunt transmisi Caesari, mitto cum hiis ad Serenitatem Vestram ex quibus videbit quales sint: ipsis tamen non obstantibus Catholicus Rex vult quod Illustrissimus Dominus Vice Rex cum exercitu suo remaneat ad defensionem status Mediolani, et prohibeatur Gallis ingressus et reditus ad Italiam: ulterius jam descenderunt in Italiam iiij. M. peditum Helvetiorum cum vexillis Cantonum sive confaederatorum, venturi etiam plures et ad hanc diem debent esse conjuncti cum Hispanis in Ast, et si Galli descendent conventum est quod statim debeant cum eis confligere, si autem non descenderent, sicuti creditur quod non descendent, cum certo relatum est ipsos non ita esse dispositos ad descendendum, quod progredientur ad montes et capient passus et claustra montium, et eis bene munitis convertent se contra Venetos qui se confederarunt cum Gallis et noluerunt aliquam pacem cum Caesare: contra Venetos munita est Cremona et Brixia, ulterius, status Mediolani facit ccc. lanceas et totidem equos levis armature, qui etiam opponentur Venetis.

Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.