Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :] Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 112 (Google Books).

-- 112 --

[ERROR: no reftable :] 1. May. 1513. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: nuper proxime preteritis diebus scripsi Serenitati Vestre que tunc emerserant, quod etsi non dubito antea ab aliis intellexerit, non dubito tamen quod ea sibi maximum merorem attulerit, et ego ea que tunc habebantur scripsi non qualia voluissem, sed omnipotens Deus, qui nunquam deserit

-- 113 --

justam causam et in ipsum sperantes omnia in melius direxit, et licet indutie inite inter Christianissimum et Catholicum Reges sint vere, Deo tamen auxiliante non ex eis exorientur tot mala quod verebamur: earum autem sive articulos ipsarum indutiarum, qui fuerunt transmisi Caesari, mitto cum hiis ad Serenitatem Vestram ex quibus videbit quales sint: ipsis tamen non obstantibus Catholicus Rex vult quod Illustrissimus Dominus Vice Rex cum exercitu suo remaneat ad defensionem status Mediolani, et prohibeatur Gallis ingressus et reditus ad Italiam: ulterius jam descenderunt in Italiam iiij. M. peditum Helvetiorum cum vexillis Cantonum sive confaederatorum, venturi etiam plures et ad hanc diem debent esse conjuncti cum Hispanis in Ast, et si Galli descendent conventum est quod statim debeant cum eis confligere, si autem non descenderent, sicuti creditur quod non descendent, cum certo relatum est ipsos non ita esse dispositos ad descendendum, quod progredientur ad montes et capient passus et claustra montium, et eis bene munitis convertent se contra Venetos qui se confederarunt cum Gallis et noluerunt aliquam pacem cum Caesare: contra Venetos munita est Cremona et Brixia, ulterius, status Mediolani facit ccc. lanceas et totidem equos levis armature, qui etiam opponentur Venetis.

Caesarea Majestas providit quod ultra gentes que sunt in Verona etiam ulterius missa sunt ij. M. peditum et datus ordo in Comitatu Tirolis, quod si Veneti ponerent obsidionem ante Veronam irent subito ad succurendum ei

-- 114 --

x. vel xij. M. et quantum opus fuerit hominum ad succurendum Verone: Pontifex autem videns imminens periculum Italiae, statuit una cum statu Florentinorum succurrere Italiae et deliberarunt quod per Vice Regem teneantur viij. M. peditum Hispanorum et xi. M. Helevetii et quod isti pedites debeant interteneri impensis trium videlicet Pape et Florentinorum pro una tertia parte, Regis Catholici pro alia tertia, Ducis Mediolani pro alia tertia parte: ulterius quod Dux debeat dare mille Calones vel Guastadores pro exercitu, et impensa artellarie, et Pontifex dabit suam artellariam quam habet in immolla: ulterius Pontifex et Florentini facient tot lanceas quod inter suas et Vice Regis sint ij. M. lanceae, ex quibus illa pars quae videbitur necessaria ibit cum Vice Rege ad montes, reliqui opponentur Venetis: a Caesare petunt duo, sed erunt contenti quod alterum eorum faciat, videlicet quod mittat iiij. vel v. M. peditum Veronam cum sufficienti numero equitum, ad impediendos Venetos ne transeant in Lombardiam, vel quod rumpat in Burgundia, quo igitur ad statum Italie iste videtur bonus ordo si servabitur et facile obsistet Gallis et prohibebitur eis ingressus et Veneti cito humiliarentur: scripsit etiam Sanctissimus Dominus noster unum Breve Caesaree Majestati ratificando et approbando foedus initum inter suam Caesaream Majestatem et faelicis recordationis Julium predecessorem suum, praeterea dicit se omnia se omnia facturum pro Caesarea Majestate et rebus suis omnibus quantum poterit.

Que

-- 115 --

autem ulterius contingent admonebo Serenitatem Vestram cujus benignitati me humillime commendo, et quam diu faeliciterque valere cupio: ex Lansperg die prima Maij. M. D. XIII. Excellentissimae Serenitatis Vestrae Humillimus servitor Jacobus de Bannissis.

Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.