Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :] Amboise, G.: Lettres: Avec plusieurs autres lettres, Memoires et Instructions ecrites depuis 1504. jusques et compris 1514. Divisees en IV. Tomes et enrichies de Portraits en taille douce. v. 2 : Foppens, 1712, s. 150 (Google Books).

-- 150 --

[ERROR: no reftable :] 4. Juin. 1513. Serenissima Madama.

Humillima commendatio: accepi nuper litteras Serenitatis Vestrae responsivas ad meas, habeo sibi immortales gratias, quod grato animo suscipit sinceram servitutem meam licet tenuem et nullius momenti, fungar semper in omnibus rebus officio optimi et affectuosi servitoris, et quod ad meam notitiam pervenerit nihil eam patiar ignorare.

Quid autem fuerit datum in commissis Rome Secretario qui profectus est ad Catholicum Regem, vere ego nescio, quo ad responsa que attulit nihil simile videtur injunctum fuisse sibi, cum idem Secretarius retulerit nobis Catholicum Regem laudare confederationem Caesaris cum Serenissimo Rege Anglie et hortari ut quanto citius communicato consilio rumpatur in Francia, ex quibus constat nullatenus fuisse sibi suasas indutias persertim particulares: ulterius indutie iste Oratori Urreae, quando eas per me intellexit, cum eas antea semper et negaret et improbaret, qui eundem Secretarium ad Catholicum Regem expediverat, adeo sunt vise importune et acerbe, quod potuit mihi respondere verbum nisi plenum indignationis et improbationis facti, que si per Secretarium suum fuissent Regi Catholico suasa, non fuissent ita nova, preterea practica hujusmodi induciarum

-- 151 --

cepta est, ut clare ex multis constat, ante profectionem Secretarii ad Catholicum Regem: Hec volui explicare Serenitati Vestrae ne arbitretur id aliquo modo factum esse cum scitu Caesaris.

Perperam et inique agit Sepulveda quod non monstraverit Serenitati Vestrae ea que afferebat a Caesare tam ad Catholicum Regem quam ad Serenissimum Regem Anglie, quum ita sibi injunctum fuerat et ipse spoponderat se facturum nec alia executurum quam que approbasset Serenitas Vestra, itidem promisit Secretarius se facturum, qui secundo fuit missus ad Catholicum Regem quod et ego cuperem scire si ita fecerit, ut in postremum melius provideatur, et sciam cui credere debeam.

Venerant nuper littere ad Caesarem ex Mediolano de xxv. preteriti quibus nunciabatur Illustrissimum Vice Regem statuisse totis viribus aggredi Gallos et eos tota Italia explodere et ulterius prosequi, et ita faciebat omnes preparatus.

De xxvj. ejusdem mensis venerunt alie omnino prioribus contrarie quod idem Illustrissimus Vice Rex statuerat retrocedere in Regnum Neapolitanum et revocabat undequaque gentes suas ad retrocedendum, ex qua fama et retrocessu credebatur quod Cremona iam esset perdita, et quod Veneti qui non erant remote ab ea, potiti fuissent civitate: Mediolani fuit tumultuatum, et Civitas fecit indutias cum Arce ad x. dies et quod pro illis x. diebus darentur victualia Arci ex Civitate, et eadem die fuerunt data, ut arbitror, plus quam pro x. mensibus. Dominus

-- 152 --

Andreas de Burgo Orator Caesareus Mediolani, parabat fugam et scriptum fuerat Duci qui erat versus Alexandriam contra Gallos, quod consuleret persone sue: cito venerunt deinde alie littere de xxvij. quibus scribunt advenisse litteras ex Urbe * [ERROR: no reftable :]*Il entend la ville de Rome. per quas nunciabatur Pontificem aperte se declarasse pro Duce Mediolani et contra Venetos, et deposuisse pecunias pro solutione Helvetiorum, et jusisse ut quanto citius Armigeri sui accelerarent ad Lombardiam, ex quo novo Vice Rex substitit et est Placentia, nec progreditur nec retrocedit, nec satis scitur quid facturus sit.

Sacramorus Vice Comes, et Bastardus Triultii cum circiter D. C. equitibus et iij. M. Rusticorum Monteferrato erant inclusi in Alexandria. Duo milia Peditum cum parte artellarie desenderant versus Ast et erant prope Ast, dicebatur quod descenderent societates Triultii et Ruberti de la Marcia: Dominus de la Tremugla erat adhuc Lugduni: Dux Mediolani erat non remote ab Alexandria cum Helvetiis et suis: Prosper de Columna cum C. lanceis et mile Peditibus erat in Cremona et cum eo Comes Alexander Sfortia cum D. Equis Mediolanensibus et non exiverunt omnes 26 quoniam Vicerex noluit retrocedere et revocaverat omnes suos undequaque existentes.

Preter illos Helvetios qui sunt cum Duce Mediolani, xxvij. praeteriti, octo milia eorum receserunt, qui externa [ERROR: no reftable :]Hesterna. die debent fuisse in Como et arbitror quod isti opponent se Venetis, petunt a Caesare xvj. M. Florenos

-- 153 --

Rheni in mense, mile equestres et artellariam et volunt progredi contra Venetos.

Veneti trajecto Athesi per pontem quem construxerant ad Albaredum, recepta a nostris Pischeria et Valesio * [ERROR: no reftable :]*Il y a dans le Veronois deux lineux l' un appelé Valegio pres de Peschiera et l' autre nommé Valése, scitué entre Verone et Sanguinedo. sine aliqua resistentia, iverunt versus Cremonam, et posuerunt se in uno loco propinquo unde excurrunt agrum Cremonensem et Glaram Abdue.

Nostri exiverunt Veronam, et interfecto presidio quod hostes reliquerant pro subsidio vel retroguardia in sancto Bonifacio et Villanova combuserunt illa loca et oppugnabant Colloniam que expugnata ibant ad exurendum Vincentiam, inde ad rumpendum Pontem Venetorum ad Albaredum, quo rupta volebant se firmare ibidem et impedire reditum Venetis: si Vicerex et Helvetii vel una pars progredietur contra Venetos spero cito habebimus finem belli Veneti et in hoc statu res sunt Italie: que ulterius contingent scribam Serenitati Vestrae cujus benignitati me humillime commendo:

Auguste die iiij. Junii anno Domini M. D. xiij. Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servitor Jacobus de Bannissis.
Vade retro

Vade porro


Banicevic, Jakov (1466-1532) [1513]: Epistulae anni 1513, versio electronica., Verborum 5324, ed. G. Amboise [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [banic-j-epist-1513.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.