Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1512, Budim]: Epistula ad Aldum Manutium, versio electronica., Verborum 166, ed. Eugen Abel Pierre de Nolhac [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1512-09-14.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Clarissimo uiro Domino Aldo Manucio Romano, impressorum summo, fratri et amico optimo. Excellentissime uir, amice obseruande, salutem ac prosperitatem.

Iusseram cuidam librario Alemanno, Iordano nomine, Veneciis agenti sexto iam circiter abhinc anno, tum uidelicet cum ego ex gymnasio Patauino in patriam redirem, ut quaedam opuscula Ioannis illius Pannonii, pro quorum impressione et ego tunc et herus meus preterea apud te egerat, in manus tuae dominationi daret. Quod si factum ab illo est, rogo tuam dominationem uelit libellos ipsos ad manus magnifici ac reuerendi domini oratoris Regis nostri, qui tibi praesentes reddet, dare. Ne enim uir tantus perpetuo carie obsitus lateat, decreui opuscula eius omnino in lucem emitti curare, idque auxilio ac uoluntate domini mei.

In quo et ipsi anco [domino] meo et mihi rem gratissimam tua dominatio faciet, quae optime ualeat. Ex Buda. xvij Kal. Octobr. M.D.XII-o. Bonus frater ac deditissimus, Stephanus Brodariich dd. secretarius R-mi D. Quinquecclesiensis cancellarii Regis Hungariae.
Vade retro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1512, Budim]: Epistula ad Aldum Manutium, versio electronica., Verborum 166, ed. Eugen Abel Pierre de Nolhac [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1512-09-14.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.