Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Id audiens nequissima Croatorum gens protinus indignari coepit ita ut uix litteras perlegi pateretur. Non solum itaque non consenserunt litteris et exhortationi pontificis ac Cęsaris, uerum etiam in regem suum insurgentes magno tumultu et uociferatione conquesti sunt illum esse huiusce rei autorem ut ipsi relictis coniugibus, liberis patrioque solo procul per alienas domos errent, aliena sequantur imperia, et aut interimantur aut aliis et non sibi uincant; nihil sibi expedire loca illa sancta si liberentur, neque nocere si non liberentur; atque ita infesta concio pessimis usa consiliis nequiuit inhiberi quin repente sanctissimum Zuonimerum regem inuadentes multis conficerent uulneribus atque interimerent. Eadem quippe illa perfidę mentis ferocia, quę ipsos impiissimi Seislaui partes sequi fecit et Radoslauum patrem, omni laude dignum uirum, regno pellere, in Zuonimerum quoque compulit sęuire; quem non aliter furibundi circumstetere quam cum rabidi uenatorum canes imbellem ceruum nacti nunc latratibus terrent, nunc dentibus laniant. Rex autem, dum adhuc spiraret, tantę perfidię immanitate commotus eos deuouisse fertur ne unquam sui generis dominum habeant, sed semper alienigenis regibus principibusue subiecti sint. Ex illo ad hanc usque diem isthęc maledictio tam certum euentum habuit ut non ab irato prolatum quod tunc dixit crediderim, sed a uate pręnunciatum, Deo uolente palam fieri quanto grauius luituri erant supplicium criminis autores, si sic posteri quoque eorum essent afficiendi. Post hęc uerba Zuonimerus continuo animam exhalauit et relicto corpore ad cęleste regnum transferri meruit, cum terrenum tam bene rexisset per annos quinque et triginta; tam diu enim cum potestate uixit.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.