Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Cum ergo defuncto rege Satimero Budimerus, uir humanitate animique mansuetudine et ipse insignis, diadema sceptrumque suscepisset, a Constantio doctus Christi quoque religionem suscepit.[ERROR: no reftable :]Rex 10 Budimerus Et quoniam litteris etiam non parum instructus erat, cum philosophis aliisque incredulis contendere ausus, nonnullos ex iis in Christum credere compulit. Inde Cassariam accedens gratanter est susceptus ibique regni sedem posuit, fidelis inter fideles quos iam Constantius conuersos baptizauerat. Erat tunc summus ecclesię Romanę pontifex Stephanus, qui cum mirifica Constantii opera audisset, uidere illum cupiens, ut ad se ueniret, per litteras petiit. Vir igitur sanctissimus Constantius, cum interim ex pontificis autoritate presbyteros ordinasset, Vetus Nouumque instrumentum ex Gręco in linguam Slauam transtulisset et eiusdem linguę missam composuisset credentesque in fide confirmasset, Romam profectus est iussis apostolicis id poscentibus; inter eundum ad Budimerum regem diuertens per dies aliquot plebi prędicauit nonnullisque qui reliqui erant fidei lauacro purificatis Romam uersus, quo iter habebat, discessit. Interea fideles, quibus pręerat Budimerus, omnes uno ore Deum laudabant et dominum nostrum Iesum Christum qui pro salute in se credentium sustinuit crucem. Rex autem quibusdam Latinę linguę non ignaris negotium dedit ut coactis in unum omnibus littoralis Delmatię quondam accolis atque habitatoribus loca oppidaque superiorum regum impietate dirruta ac desolata instaurarent et exinde Christi nomen longe lateque diffunderetur. Videbat pręterea diuersos genere ac lingua permixtim confuseque constipari et eos suis quenque locis suisque legibus distinguere maturabat. Sed dum seniorum sapientumque uocato concilio super ea re deliberat nec quisquam, quid facto opus esset, satis compertum haberet, legatos Romam ad Stephanum pontificem et Constantinum Augustum misit; ab his rei quam facere decreuerat consilium auxiliumque petens et aliquos de sapientum numero uiros cum ueteribus locorum urbiumque scripturis regnique sui finium atque iurium, qui disponere omnia rite edocti scirent et in statum suum redigere, quo religionis a se populoque suo susceptę fides rebus recte constitutis certior atque diuturnior haberetur. Hac legatione audita pontifex magno afficitur gaudio, postulata concedit et extemplo ad regem duos cardinales ac duos episcopos simul destinat; qui cum uenissent, apostolica autoritate cuncta quę facto opus erant peregerunt: per illos quippe presbyteri consecrati, erectę ecclesię, leges rogatę et, quęcunque nouitiis Christianis necessaria erant, plene perfecteque fuere constituta. Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum magno procerum suorum comitatu expectatos honorifice excepit; omnes quippe regni pręfectos ibidem iusserat congregari ut omnibus nota essent quę agebantur. Igitur per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis audientibus scripturę per dies quattuor lectę et, sicuti hę monebant, regiones diuisę metęque finium singulis impositę ac iura constituta. His peractis Budimerum regem sacro chrismate delibutum sanctificarunt et in dignitate, in qua erat, opportunis benedictionibus confirmarunt, imponentes reliquis omnibus ut semper dicto eius audientes essent iussaque perficerent et suis post illum hęredibus pari studio obsequerentur. Deinde archiepiscopos episcoposque crearunt per loca dioeceses eis assignando iuxta quod in litteris uetustę obseruationis inuenerant. Vnum ex archiepiscopis miserunt Salonas, cuius quidem urbis tunc maxima pars dirruta erat et quęque egregia uastationibus deformata Gothorum immanitate atque sęuitia. Alterum uero archiepiscopum Ducliam destinarunt. Episcopos autem alios aliis locis pręficientes istorum archiepiscoporum iurisdictioni ac regimini subiecerunt. Tunc ecclesiarum ędificia, quę prostrata iacebant, rursum sunt erecta et episcoporum consecrationibus sanctificata. Pręterea regis edicto cautum est ne quis illius ecclesię ius usurparet, ne quis clerico iniuriam faceret, ne quis aduersus ecclesiasticam libertatem ire pręsumeret, sed ut omne clericorum ius atque potestas prępositorum ecclesię arbitrio deffiniretur, lęsę maiestatis reus esset si quis contra attentare auderet; deinde (ut dictum est) regionum fines diuisi. Postquam autem cuncta secundum pristinam consuetudinem in suum redacta sunt statum, hoc est maritima mediterraneaque Delmatię loca et quę inter flumina Drauum et Sauum, Danubium influentia, iacent regionemque quę a Delminii ruinis, ubi tunc regni concilium factum fuerat, usque ad locum qui Valdemin appellatur et a Valdemino usque Dyrrachium protenditur, hanc in partes duas diuiserunt, quas dirimebat ripa Drini fluminis, occidentem uersus usque ad Beriam montem et tractus perpetuus Bosnam prouinciam scindens usque ad montem Lippam. His ita separatis alibi banni,[ERROR: no reftable :]Bannus quos Latini tribunos uocant, alibi sublimioris potestatis duces pręfecti sunt, prout cuiusque regionis exigere uidebatur conditio; sub his creati sunt centuriones, ita dicti a militum numero quibus pręerant; singuli banni septem centurionibus imperabant, maior natu ex centurionibus cum bano suę ditionis gentibus ius dicebant. Duces uero ad ius populo dicendum cum quinque consiliariis prętoribus considebant, insuper magistratus officiaque diuidentes qui prouinciam regerent exigerentque uectigalia a ducibus constituta et quęque regno plebique expedientia prouiderent. Banni quoque ut simul cum uno centurione iudicent, statuerunt, alioquin iudicium irritum sit. Quilibet autem prędictorum de suis uectigalibus partem tertiam pendebat regi ut communi omnium domino, cui subesse debeant omnes qui regni finibus continentur. Alias pręterea leges ac scita sanxerunt, quę nunc referre longum foret, habentur autem in libro qui est in Croatia dictus Methodus, quem Latine Rationalem possis dicere. Cardinales tandem episcopique et Cęsaris legati probe ac laudabiliter suo functi officio magnisque a rege muneribus donati reuerenterque habiti recessere. Mox etiam omnis hominum multitudo cum suis ducibus bannis centurionibusque dilapsa est in suas quisque sedes patriumque solum rediere. Rex autem ipse Budimerus anno a sua unctione quadragesimo, mense III. diem clausit extremum et cum ingenti funeralis pompę apparatu in ęde beatę Virginis Marię matris Dei in oppido Decolio est sepultus. Luxit eum populus dies plurimos; nam ex omnibus regni finibus, ut funus eius honorarent, eo conuenerant.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.