Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Interea Bladino rege[ERROR: no reftable :]Rex IIII uita defuncto regni gubernacula
filius suscepit Ratimirus qui, auitę humanitatis penitus expers, inimico animo in Christianos
erat. Non pauca regni oppida, quę ab illis habitabantur, euertit, ipsos uero in seruitutem
redegit, sed iis pręcipue infestus qui maritima Delmatię incolebant loca. Itaque quę aui
patrisque benignitas coli frequentarique fecerat uasta ac desolata illius reddidit duritia
plerique Christianorum latebras sibi quęsiere ad siluarum deserta montiumque solitudinem sese
transferendo uitamque misere admodum sustentando dum spem fouent se Deo miserante meliorem
tandem dominum sortituros. Neque illos ea spes fefellit, quanuis ad quintum usque regem dilatus
est euentus. Etenim haud ita multo post moritur Ratimirus absque liberis nullaque post se prole
[ERROR: no reftable :]Rex 5 relicta. Suffectus est tamen in eius locum quidam ex
propinquis, deinde et hoc[ERROR: no reftable :]6 7 8 mortuo alius; uterque autem grauis
atque molestus Christiano nomini inprimis fuit. Deinde alii duo unus post alterum regnarunt,
omnes tamen, ut melioribus locum darent, satis celeri morte de medio sublati sunt. Cęterum quam
diu uixerunt usque adeo nostrę religioni infensi erant ut nonnulli ex Christianis
persecutionibus afflicti ad eorum ritus declinarent, sed quibus fides uita charior erat, omnia
extrema perpeti malebant quam gentilitatis erroribus implicari.
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
|