Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iustiniano partibus Orientis imperante anno Christianę salutis DXXXVIII, quo tempore Germanus et Sabinus episcopi erant, uitę sanctitate nobiles, et Benedictus abbas Montis Cassini, Sfiolado rege uita defuncto Brissus inter liberos eius natu maior successit in regno. Reliqui duo, Totila et Stroilus, et ipsi dominandi cupidi ad alias prouincias sibi subiugandas animum intendunt. Erat Gothorum[ERROR: no reftable :]Gothi gens inquieta, uaga, absque legibus, aspera et bellicosa. Igitur Totila et Stroilus, cum a fratre Brisso subsidia impetrassent, ingentes equitum peditumque copias secum trahentes Occidentis regna inuasere. Et primo quidem infestis armis Pannoniam aggressi commisso cum Pannonibus proelio superant, regem eorum interimunt, regnum uictoria potiti occupant. Post hęc inde mouentes in agro qui Tarnouię dicitur castrametati sunt. Huiusce rei rumor Delmatię regem Salonis tunc residentem timore perculit. Ac repente legatos ad regem Istrię mittendos curat, petit uti coniunctis uiribus a communi periculo sese tueantur maturentque obuiam ire hosti ne ille imparatos repenti irruptione opprimat. Igitur subitario milite comparato ambo pari animi audacia procedentes castra non procul ab hostium castris posuerunt. Per dies octo leuibus inter se procursationibus decertarunt, postremo exercitibus utrinque in aciem eductis diu dubio Marte pugnatum est. Denique magnis utrinque actis cędibus regum duorum acies inclinari cępit. Deo ita disponente, licet nec numero nec armis nec animi robore essent inferiores, fusi fugatique sunt; fortasse crimine aliquo sui populi offensa diuinitas genti infideli atque impię uictoriam dedit. Multa tunc milia Christianorum desiderata sunt, rex Istrię interfectus, rex Delmatię graui saucius uulnere fugaque elapsus Salonas est delatus. Vrbem moeror inuasit et cęde suorum audita lugentium atque ululantium clamor perstrepere cępit. E contrario aduersariorum uis atque potentia eorum quos subegerant suffragiis in dies augebatur. Cumque multitudo ordinem non caperet, fratres diuisis exercitibus alius alio mouit. Totila cum suis in Istriam profectus Aquileiam uastauit, oppida euertit, Italiamque est ingressus anno Christianę salutis 547. Vastatis demum Italię uicis ac uillis urbibusque aliquot solo ęquatis populisque ad internitionem deletis in Siciliam transmisit et, sicut futurum Benedictus abbas Diuino spiritu afflatus prędixerat, haud multo post fato est defunctus.

Interea frater eius Stroilus[ERROR: no reftable :]Stroilus Illyrici regno potitur, deinde Mysiam inferiorem (quę nunc Bosna[ERROR: no reftable :]Bosna dicitur) ingressus, cum et ipsam breui subiugasset, in Delmatiam descendit. Vrbes maritimas deprędatus est, Scardonam oppidum et Salonas, totius prouincię emporium, dirruit et euertit, necdum malis satiatus misit cum parte exercitus filium suum Seuioladum ad Delmatię mediterranea, quę nunc Croatia dicitur,[ERROR: no reftable :]Croatia expugnanda. Cumque Iustinianus Cęsar intellexisset quod Gothorum dux copias diuisisset dimisissetque a se partem alteram cum Seuiolado filio atque ita esse, ut ferebatur, per exploratores certior factus, coacto repente exercitu Stroilum inuasurus abiit. Nec minus prompte atque impigre Stroilus cum his quos secum habebat processit obuiam. Erat enim et ipse animo inuictus ac manu supra quam credi potest strenuus. Postquam in procinctu stetere acies, manus conserunt; acriter utrinque insistitur, arma miscent, nusquam cęditur. Stroilus in medios armatorum globos irruens egregieque sese gerens uulneribus tandem confectus equo delabitur; cuius casu consternati Gothi terga uertunt. Cumque non pauci cecidissent, pars tamen eorum qui fugerant in angustiis magno animo subsistens atque aduersariis repugnans inuicta permansit. Cęsariani uero cum ingenti hominum pecudumque pręda uictores in patriam sunt reuersi. At uero Seuioladus, cum talia audisset, patris necem ulturus (si fors ita ferret) cum tota expeditione, quam celerrime poterat, Bosnam proficiscitur. Sed cum aduersarios inde iam discessisse comperisset, ibidem patris loco regnare [ERROR: no reftable :]Primus rex coepit natusque est ei filius cui Silimiro nomen fuit. Ipse autem Seuioladus Bosnę, Valachię usque ad Polonię fines, et Delmatię Croatięque imperauit, Christiano nomini infensissimus. Eos igitur qui maritima Delmatię oppida incolunt frequentibus afficiebat iniuriis.

Anno imperii sui XII uita decedens, filio Silimiro regnum reliquit. Hic patri natura ac moribus longe dissimilis erat.[ERROR: no reftable :]Rex 2 Nam licet et ipse esset gentilis, omnes tamen sibi subiectos perhumaniter ac perbenigne habebat, ius suum cuique tribuens, neminem lędi permittens et in exigendis uectigalibus nullum inter Christianos et gentiles habens discrimen. Plurimi itaque de coetu fidelium, qui ob persecutionem sęuitiamque prioris domini dilapsi fuerant, rediere; breuique effectum est ut superior Delmatię pars, quę Croatia nuncupatur, nunquam populosior fuisse existimaretur; tranquille inter omnes degebatur nullisque lacessentibus bellis pacem agitabant.

Silimiro autem,[ERROR: no reftable :]3 rex Bladinus cum unum et uiginti annos imperasset, e uiuis sublato, successit Bladinus filius. Mitis admodum et paternę mansuetudinis ęmulus, omnibus charus uixit. Veruntamen filium genuit suę probitati nimis imparem ingenioque diuersum; Ratimiro nomen erat. Cumque adoleuisset, insolescere coepit et regnante adhuc patre quasi dominari uelle. Per idem tempus immensa quędam hominum multitudo familias quoque mulierum ac puerorum secum trahens transmisso magno amne Velia in regionem Sinbagiorum irrupit eaque potita est. Huius gentis dux erat nomine[ERROR: no reftable :]Barris uel barro Barris, quem nos Cęsarem possumus dicere; sub eo chiliarchę pręfectique erant, quorum nutu atque auspiciis singuli plebis ordines regebantur disponebanturque. Hinc profecti Seleuciam sibi subegere, deinde Macedoniam, neque eo contenti Italiam quoque armis inuaserunt. Non semel cum illis congressus Romanorum imperator cum semper inferior discessisset reipublicę consulere cupiens foedus cum ipsis iniit; qui pacta pacis fideliter obseruantes bello abstinebant. Bladinus autem, Salonarum rex, fama potentię eorum cum non parum terreretur, ubi audiuit sua lingua eos uti et commercio facile amiciciam ab iisdem se impetraturum ratus legationem misit; nec spe frustratus, quod cupierat, obtinuit. Neque enim lingua tantum cum illis communicabat, uerum etiam religione. Et quo certior atque diuturnior pax haberetur, factus est Barri tributarius. Et ille tandem bello rapinisque abstinens his quos subegerat felicius pręesse cupiens cuncta, quę armis uastata erant, nouis cultoribus replenda curauit uectigalium remissione inuitando immunitateque et libertate.

Interea Bladino rege[ERROR: no reftable :]Rex IIII uita defuncto regni gubernacula filius suscepit Ratimirus qui, auitę humanitatis penitus expers, inimico animo in Christianos erat. Non pauca regni oppida, quę ab illis habitabantur, euertit, ipsos uero in seruitutem redegit, sed iis pręcipue infestus qui maritima Delmatię incolebant loca. Itaque quę aui patrisque benignitas coli frequentarique fecerat uasta ac desolata illius reddidit duritia plerique Christianorum latebras sibi quęsiere ad siluarum deserta montiumque solitudinem sese transferendo uitamque misere admodum sustentando dum spem fouent se Deo miserante meliorem tandem dominum sortituros. Neque illos ea spes fefellit, quanuis ad quintum usque regem dilatus est euentus. Etenim haud ita multo post moritur Ratimirus absque liberis nullaque post se prole [ERROR: no reftable :]Rex 5 relicta. Suffectus est tamen in eius locum quidam ex propinquis, deinde et hoc[ERROR: no reftable :]6 7 8 mortuo alius; uterque autem grauis atque molestus Christiano nomini inprimis fuit. Deinde alii duo unus post alterum regnarunt, omnes tamen, ut melioribus locum darent, satis celeri morte de medio sublati sunt. Cęterum quam diu uixerunt usque adeo nostrę religioni infensi erant ut nonnulli ex Christianis persecutionibus afflicti ad eorum ritus declinarent, sed quibus fides uita charior erat, omnia extrema perpeti malebant quam gentilitatis erroribus implicari.

Quintus ab his in regnum uocatus, nomine Satimerus, abstinuit a fidelium[ERROR: no reftable :]Rex VIIII Satimerus infestatione atque in omnes ęquo pariter animo fuit. Eo regnante in publicum prodibant qui diu latuerant quique antea metu conterriti partim a fide defecerant, partim fugerant, pristina libertate usi ad sua quisque loca redibant. Erat ea tempestate Thessalonicę uir quidam nomine Constantius, multa uitę sanctitate pręditus philosophięque doctrinis apprime eruditus. Hic diuinitus inspiratus cum de Thessalonica Cassariam se transtulisset, Christum euangelizare coepit; multi conuertebantur, credentes baptizabat, denique totam ferme Bulgarorum prouinciam ueritatis prędicatione ab erroribus liberauit.

Cum ergo defuncto rege Satimero Budimerus, uir humanitate animique mansuetudine et ipse insignis, diadema sceptrumque suscepisset, a Constantio doctus Christi quoque religionem suscepit.[ERROR: no reftable :]Rex 10 Budimerus Et quoniam litteris etiam non parum instructus erat, cum philosophis aliisque incredulis contendere ausus, nonnullos ex iis in Christum credere compulit. Inde Cassariam accedens gratanter est susceptus ibique regni sedem posuit, fidelis inter fideles quos iam Constantius conuersos baptizauerat. Erat tunc summus ecclesię Romanę pontifex Stephanus, qui cum mirifica Constantii opera audisset, uidere illum cupiens, ut ad se ueniret, per litteras petiit. Vir igitur sanctissimus Constantius, cum interim ex pontificis autoritate presbyteros ordinasset, Vetus Nouumque instrumentum ex Gręco in linguam Slauam transtulisset et eiusdem linguę missam composuisset credentesque in fide confirmasset, Romam profectus est iussis apostolicis id poscentibus; inter eundum ad Budimerum regem diuertens per dies aliquot plebi prędicauit nonnullisque qui reliqui erant fidei lauacro purificatis Romam uersus, quo iter habebat, discessit. Interea fideles, quibus pręerat Budimerus, omnes uno ore Deum laudabant et dominum nostrum Iesum Christum qui pro salute in se credentium sustinuit crucem. Rex autem quibusdam Latinę linguę non ignaris negotium dedit ut coactis in unum omnibus littoralis Delmatię quondam accolis atque habitatoribus loca oppidaque superiorum regum impietate dirruta ac desolata instaurarent et exinde Christi nomen longe lateque diffunderetur. Videbat pręterea diuersos genere ac lingua permixtim confuseque constipari et eos suis quenque locis suisque legibus distinguere maturabat. Sed dum seniorum sapientumque uocato concilio super ea re deliberat nec quisquam, quid facto opus esset, satis compertum haberet, legatos Romam ad Stephanum pontificem et Constantinum Augustum misit; ab his rei quam facere decreuerat consilium auxiliumque petens et aliquos de sapientum numero uiros cum ueteribus locorum urbiumque scripturis regnique sui finium atque iurium, qui disponere omnia rite edocti scirent et in statum suum redigere, quo religionis a se populoque suo susceptę fides rebus recte constitutis certior atque diuturnior haberetur. Hac legatione audita pontifex magno afficitur gaudio, postulata concedit et extemplo ad regem duos cardinales ac duos episcopos simul destinat; qui cum uenissent, apostolica autoritate cuncta quę facto opus erant peregerunt: per illos quippe presbyteri consecrati, erectę ecclesię, leges rogatę et, quęcunque nouitiis Christianis necessaria erant, plene perfecteque fuere constituta. Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum magno procerum suorum comitatu expectatos honorifice excepit; omnes quippe regni pręfectos ibidem iusserat congregari ut omnibus nota essent quę agebantur. Igitur per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis audientibus scripturę per dies quattuor lectę et, sicuti hę monebant, regiones diuisę metęque finium singulis impositę ac iura constituta. His peractis Budimerum regem sacro chrismate delibutum sanctificarunt et in dignitate, in qua erat, opportunis benedictionibus confirmarunt, imponentes reliquis omnibus ut semper dicto eius audientes essent iussaque perficerent et suis post illum hęredibus pari studio obsequerentur. Deinde archiepiscopos episcoposque crearunt per loca dioeceses eis assignando iuxta quod in litteris uetustę obseruationis inuenerant. Vnum ex archiepiscopis miserunt Salonas, cuius quidem urbis tunc maxima pars dirruta erat et quęque egregia uastationibus deformata Gothorum immanitate atque sęuitia. Alterum uero archiepiscopum Ducliam destinarunt. Episcopos autem alios aliis locis pręficientes istorum archiepiscoporum iurisdictioni ac regimini subiecerunt. Tunc ecclesiarum ędificia, quę prostrata iacebant, rursum sunt erecta et episcoporum consecrationibus sanctificata. Pręterea regis edicto cautum est ne quis illius ecclesię ius usurparet, ne quis clerico iniuriam faceret, ne quis aduersus ecclesiasticam libertatem ire pręsumeret, sed ut omne clericorum ius atque potestas prępositorum ecclesię arbitrio deffiniretur, lęsę maiestatis reus esset si quis contra attentare auderet; deinde (ut dictum est) regionum fines diuisi. Postquam autem cuncta secundum pristinam consuetudinem in suum redacta sunt statum, hoc est maritima mediterraneaque Delmatię loca et quę inter flumina Drauum et Sauum, Danubium influentia, iacent regionemque quę a Delminii ruinis, ubi tunc regni concilium factum fuerat, usque ad locum qui Valdemin appellatur et a Valdemino usque Dyrrachium protenditur, hanc in partes duas diuiserunt, quas dirimebat ripa Drini fluminis, occidentem uersus usque ad Beriam montem et tractus perpetuus Bosnam prouinciam scindens usque ad montem Lippam. His ita separatis alibi banni,[ERROR: no reftable :]Bannus quos Latini tribunos uocant, alibi sublimioris potestatis duces pręfecti sunt, prout cuiusque regionis exigere uidebatur conditio; sub his creati sunt centuriones, ita dicti a militum numero quibus pręerant; singuli banni septem centurionibus imperabant, maior natu ex centurionibus cum bano suę ditionis gentibus ius dicebant. Duces uero ad ius populo dicendum cum quinque consiliariis prętoribus considebant, insuper magistratus officiaque diuidentes qui prouinciam regerent exigerentque uectigalia a ducibus constituta et quęque regno plebique expedientia prouiderent. Banni quoque ut simul cum uno centurione iudicent, statuerunt, alioquin iudicium irritum sit. Quilibet autem prędictorum de suis uectigalibus partem tertiam pendebat regi ut communi omnium domino, cui subesse debeant omnes qui regni finibus continentur. Alias pręterea leges ac scita sanxerunt, quę nunc referre longum foret, habentur autem in libro qui est in Croatia dictus Methodus, quem Latine Rationalem possis dicere. Cardinales tandem episcopique et Cęsaris legati probe ac laudabiliter suo functi officio magnisque a rege muneribus donati reuerenterque habiti recessere. Mox etiam omnis hominum multitudo cum suis ducibus bannis centurionibusque dilapsa est in suas quisque sedes patriumque solum rediere. Rex autem ipse Budimerus anno a sua unctione quadragesimo, mense III. diem clausit extremum et cum ingenti funeralis pompę apparatu in ęde beatę Virginis Marię matris Dei in oppido Decolio est sepultus. Luxit eum populus dies plurimos; nam ex omnibus regni finibus, ut funus eius honorarent, eo conuenerant.

Non multo ante natus[ERROR: no reftable :]Rex 11 regi filius erat. Hunc infantem licet et in cunis adhuc iacentem omnes uno animo regem salutauerunt. Vncto deinde ab episcopis et coronato nomen inditum est Sfetolicus, quod in Latinum uersum Sanctulum sonat. Qui cum adoleuisset, patris, omnium qui ante illic regnarunt pręstantissimi, uestigia sequi coepit, sacris deditus Christianęque religionis ualde studiosus. Cumque in omnibus sese summa cum laude gessisset mortemque obiisset, filius ei Vladislauus successit in regno, qui ei duo de uiginti annos nato genitus fuerat.

Hic quidem et corporis uiribus et animi audacia pręstabat, sed uita ac moribus patri auoque non satis similis habebatur. Parum enim religiose uixit nec iustitię seruiens nec legibus parens, quin immo prauis[ERROR: no reftable :]Rex 12 animi cupiditatibus deditus nihil sibi non licere existimabat quod collibuisset. Maxime illum uenatio delectabat, cui intentus, dum die quodam citato equo feram insequitur, forte in foueam non modicę altitudinis corruit atque inde totis artubus elisum exanimemque traxere; et talis quidem uitę eius finis fuit.

Regnum suscepit[ERROR: no reftable :]Rex 13 Polislauus filius Polislauus. Quo regnante Attila, Pannonum rex, grandi coacto exercitu regnum eius inuasit. Erat Polislauus iuuenis adhuc uirentisque ętatis, sed manu strenuus animoque pręstans. Itaque acrius quam credi poterat cum suis[ERROR: no reftable :]Attila hosti restitit. Quoties enim legiones inter se concurrerunt, semper proelio superior euasit. Vidensque Attila nequaquam ęquo Marte se confligere posse finibus excessit et plurimis de suo exercitu amissis in Pannoniam cum ignominia redire coactus est. Post hęc Polislauo regi nata est filia, quę iam nubilis uiro tradita duos genuit filios. Atque idem Polislauus anno regni sui septimodecimo uita decessit haud parua rerum gestarum fama post se relicta ut qui pacis bellique artibus plurimum pręstaret.

Eo[ERROR: no reftable :] Rex XIV defuncto alter ex nepotibus eius natu maior nomine Sebeslauus regnare coepit. Cumque Scodram, regni sui oppidum, Gothi obsedissent, ille coacta suorum non parua manu audacter impigreque castra eorum[ERROR: no reftable :]Scodra inuasit ita ut primo impetu eos opprimeret. Hostium igitur, qui regnum suum bello lacessere non dubitauerant, statim pars alia cęsa, alia capta, alia in fugam conuersa uictoriam illi reliquit. Neque enim[ERROR: no reftable :] semper prospere pugnare possunt qui plus audacię quam uirium prę se ferunt. Interim Attila, Pannonię rex, rursum infestis armis fines eius ingressus oppidum quoddam ui cępit cumque bona diripuisset, ędes incendit, moenia dirruit et audita Gothorum cęde nihil cunctatus in regnum suum abiit. Sebeslauus uero nondum de fuga eius certior factus extemplo copias eo mouit, sed hoste quo cum congrederetur non inuento oppidum, quod solo ęquatum fuerat, instaurari iussit. Cumque quattuor et uiginti regnasset annos, duos de se liberos reliquit: alteri nomen erat Razbiuoius, alteri Bladimerus.

Hi post patris obitum[ERROR: no reftable :]XV rex regnum inter se partiti sunt, arbitrio tamen Razbiuoi quia natu maior erat. Cęssit ergo Bladimero partem regni ultra montes Danubium uersus, partemque Macedonię ad campos Argolidis uergentem. Ipse uero sibi accepit littorale regnum omnemque citra montes tractum mari contiguum nauigationibusque opportunum. Porro Bladimerus regis Pannonię filiam accepit uxorem liberosque ex ea procreauit; quapropter inter eum et Pannones diu pax intercessit. Razbiuoius autem cum duodecim regnasset annos, uita decessit nulla de se prole relicta. Venit ergo frater Bladimerus et regnum consanguinitatis iure possedit. Cumque in suo regno uiginti, in fratris octo regnasset annos, mortem obiit.

Filius eius primogenitus[ERROR: no reftable :]XVI rex Canimerus post eum diadema suscepit regnumque dudum diuisum coniunxit et pręcedentium regum potentiam suis opibus ęquauit. Sed quoniam ob quandam animi duritiem inuisus plebi erat, illa Delmatię pars quę Croatia dicitur ab eo desciuit. Quam ob rem rex in furorem uersus coacto repente exercitu Macedonię, Epiri Mysięque superioris ad eos qui defecerant debellandos est profectus. Cęterum non minor illis ad repugnandum animus erat; armati obuiam processere. In campo qui Cliuno nuncupatur inter se concurrerunt; diu ęquo Marte pugnatum est. Interfecto tandem Canimero rege cęssauit bellum.

Successit ei filius[ERROR: no reftable :]XVII rex Tuerdislauus regnoque potitus est. Mox et ipso sine filiis defuncto regnum suscepit nepos eius Ostriuoius,[ERROR: no reftable :]XVIII, XVIIII reges cui anno tertio et uigesimo regni sui defuncto successit Tolimerus filius. Quo regnante nihil contigit turbulentum; ocium et pax erat, ab armis quies. Vndecim regnauit annos.

Et in eius locum[ERROR: no reftable :]XX rex suffectus est Pribislauus filius, qui cum multa in eos quibus pręerat intoleranda commisisset, a Mysis, qui nunc Bosnenses appellantur, interficitur. Interfecti cadauer in fluuium proiicitur, ut sepultura quoque hominis careret qui ab humanitate alienus erat.

Loco eius regnare coepit Cepimerus filius; qui potestatem nactus paternę cędis auctores poena affectos uita spoliauit.[ERROR: no reftable :]XXI rex Eo regnante ferocissima Germanorum gens a septentrionis partibus ueniens Istriam occupauit. Cumque Delmatię fines armis lacessere coepisset, Cepimerus rex eis obuiam processit. Inito proelio uictoria potitur, plurimos concidit, pauci fuga in tutum elapsi sunt. Posthac Germanorum princeps, ut odia in amiciciam uerteret, Cepimeri filiam filio suo Stauozaro petiit uxorem. Factis connubii sponsalitiis amice post hęc alter altero usus est. Cepimerus regnauit quinque et uiginti annos, menses septem.

Cui successit Suetozarus filius, ob insitam sibi animi mansuetudinem omnibus pariter charus.[ERROR: no reftable :]XXII rex Hic Radoslauum filium adeo dilexit ut uiuens adhuc illum pro se regnare iuberet. Radoslauus[ERROR: no reftable :]XXIII rex uero, ut tanto beneficio se non indignum probaret, mortuo patre non tantum regni eius, sed etiam uirtutum se pręstitit hęredem paternosque mores imitatus optime sese in omnibus gessit; prolem tamen sibi suisque longe degenerem sortitus est. Filium enim habuit in tantum uitiis corruptum ut Apostatam} cognomento appellarent; Seislauo autem nomen fuit. Ecclesię non obediuit, uiuente patre regnum affectauit, in omnes fere iniurius fuit. Bannus igitur Bilicus proteruitate eius offensus cum iis quibus pręerat a rege defecit. Rex autem Radoslauus desertores suos persecutus facile in potestatem redegit ultro se dedentes, ne regi quoque aduersari uiderentur dum filium eius detestantur. Bannus ipse fuga elapsus est, eis qui regi se tradiderant crimen remissum ueniaque data. Quos autem cęperat Seislauus, illos in seruitutem redegit pręfectis copiarum suarum oblatos; patri quoque iratus, quod rebellantibus pepercisset, seditionibus animum intendere coepit. Plurimi militum centurionumque terrore compulsi illum sequebantur. Quorum opera usus patrem regno expulit[ERROR: no reftable :]XXIV rex Croatięque dominatus est. Ea enim gens parum ciuilis animi semper metu magis quam benignitate ad obsequendum mouebatur, bonis itaque dominis molesta, improbis autem et arrogantibus mitis erat. Porro Radoslauus regno exutus Lastum cum paucis quos secum habebat confugit. Vbi cum filium sibi adhuc infensum aduentare audisset, uehementer animo angi coepit, comitum magis quam suum dolens periculum; cum quibus inde raptim recedens ad mare usque sese fuga proripuit. Sed tunc etiam tergo instare hostem cernentes cum equis in mare simul irruunt et ad scopulum quendam continenti proximum natando peruenere; atque ita tandem infelix pater, ne una cum illis qui ipsum secuti fuerant perditissimi filii manu trucidaretur, uix effugit. Cumque ibi per dies aliquot mansissent nec se satis in tuto esse putarent, fato quodam Deique miseratione contigit ut nauis quędam de Apulię partibus Delmatiam uersus iter habens pręternauigaret, quę clamoribus euocata scopulo applicuit. Deinde regem cum toto comitatu suscipiens conuersa nauigatione transuexit in Apuliam, ubi illi expositi terrestri itinere Romam contenderunt. Scopulus uero ille, qui fugientes exceperat, regis nomen sortitus est, quem usque nunc Petram Radoslaui appellant.

Interim impius Seislauus fugato patre regnum possedit donec Deo ulciscente hostili manu (ut monstrabimus) interemptus poenas daret. Per idem enim tempus erat in Pannonię partibus uir quidam nomine Tecomilus, presbyteri filius, magister custosque armentorum principis Vdislaui inter Pannones nobilissimi, cui inprimis charus fuit. Nam cum ipse Vdislauus mirum in modum uenationibus deditus esset, semper in his exercendis Tecomili opera usus est. Nemo enim illum anteire aut animi uiriumque robore aut pedum pernicitate poterat. Cęterum Tecomilus die quodam inter uenandum cum forte odorisequam domini canem, quam Pallussam nominabant, leui ictu percussisset eam a se abigendi animo accidissetque ut ipsa in quadam minus firma uerticis parte percussa statim expiraret, domini iram ueritus effugit; illam enim prę cęteris omnibus uenaticis canibus domino gratam esse nouerat quoniam et narium sagacitate et corporis decore cęteris pręstabat. Hac igitur de causa Tecomilus fugiens transtulit se ad Seislauum regem ab eoque est gratanter susceptus et inter familiares habitus. Post hęc Vdislauus princeps cum Bosnam irrumpens uicos oppidaque popularetur agrosque uastaret, Seislauus rex cum suis aduersum profectus ad flumen Drinum cum illo conflixit. Quo in pręlio egregia prę cęteris Tecomili opera est usus. Is enim inter hostium globos leonis instar discurrens et exiliens fundebat fugabatque aduersarios nunc hunc nunc illum irrequieta ensis rotatione cędens, alios saucians, alios protinus interimens. Plurimis denique in fugam conuersis ipsum insecutus principem inflicto uulnere ex equo in terram deturbat ruentique imminens caput abscindit, abscissum regi iam uictori offert; ea tamen pugna eis quoque qui uicere cruenta fuit, cum de ipsis etiam non pauci tunc desiderati sint. Seislauus igitur uictoria potitus cum suis lętus ac triumphans rediit, sed non ita tunc feliciter dimicauit ut paulo post infeliciter corruit, ne quis diuturnam impunitatem sceleri suo speret. Mox enim Vdislaui uxor, ingentis animi mulier, audita mariti cęde Pannonię regem adiit auxilium ab eo petens. Quo cuncta quę exigebantur concedente continuo magnam uim militum comparat, Seislaui regnum ingreditur, ipsum in agro forte uenantem reperit statimque tentoria eius inuadit. Seislauus cum nec equum inscendendi spacium habuisset, capitur nec quisquam ex cognatione eius reliquus fuit qui tunc in potestatem inimicorum non uenisset. Omnes enim una cum eo uenatum ierant nihil tale ueriti neque omnino quicquam suspicantes. Iussit mulier Seislauum in uincula coniici, naribus auribusque truncari et omnibus ostentui esse. Foedum sane spectaculum, sed tantis hominis flagitiis non indignum. Vesperi deinde in flumen Sauum cum uinculis deiectus pręfocatur; atque hunc exitum habuit illa in patrem impietas in Deumque contemptus.

Audita filii nece Radoslauus familięque eius internitione, quod dignas factis poenas dedissent, Deo gratias egit, iusta eius iudicia qua poterat laudatione efferens, qui et noxios punire et innocentibus misereri consuesset. Accepta tandem a pontifice benedictione Roma decedens in regnum suum est reuersus mansitque inter Delmatas maris accolas; Croatis uero omnem iniuriam remisit nec quicquam in se inique commissum exprobrauit, ad clementiam quam ad uindictam semper propensior.

Interea natus est ei filius Colomanus, qui post patris obitum consensu omnium regnum suscepit paternarumque uirtutum ęmulus[ERROR: no reftable :]XXV rex iustitiam pietatemque coluit, mitis, clemens, munificus, modestus ac proinde optimo cuique charus magnique habitus.

Cui in pace defuncto successit[ERROR: no reftable :]XXVI rex Crisimerus filius, et ipse in omnibus laudandus, naturę fortunęque bonis ęque insignis, sed pręcipue in Deum obseruantia atque cultu. Cumque unum et triginta regnasset annos,[ERROR: no reftable :]XXVII rex et ultimus in demortui locum suffectus est filius Zuonimerus, animi ornamentis ac religione nemini superiorum regum postponendus, ęqui ac legum pręcipuus obseruator et proinde pessimo cuique maxime inuisus. Eo regnante prospere inoffenseque succedebant omnia, quieuerant bella, opes augebantur, nec pauperibus timori erat diuitum auaritia, nec plebs potentiorum uim formidabat, omnes pariter tuente ac protegente ipsa regis iustitia, quę neminem prorsus inique uexari patiebatur. Cumque omnium prope par cura esset arua colere, pecudes alere, negotiationibus exerceri, nunquam antea regnum illud ulla rerum copia opulentius fuisse memorabatur. Abunde in ciuitatibus erat uestis preciosa decoraque arma et phalerati equi, exquisita supellex, auri quoque argentique uis, gemmę, margaritę et quęque alia quę mortalium animos uel ęstimatione uel pulchritudine allicere solent. Sed, ut fit, luxuria in superbiam uerti coepit, in summum usque scelus erupturam, quod ex sequenti modo patebit narratione uerumque esse constabit. Contigit enim ut ab Roma Cęsaris pontificisque legati ad Zuonimerum regem missi cum binis litteris uenirent; primas tantum regi legendas dederunt, quarum hęc sententia erat: Rogamus obsecramusque te, Zuonimere frater, regum Christianorum piissime, uti coacto procerum tuorum populique concilio alteram epistolam coram resignari coramque legi iubeas et una cum ipsis deliberes his de rebus quas nos Deo bene iuuante aggredi meditamur pro amore Christi ecclesięque sanctę utilitate; tum demum, quicquid communi omnium consilio decretum fuerit, ut nobis nihil moratus rescribas efficiasque certiores. Vale.

Zuonimerus igitur nauiter, sicut rogabatur, accersitis omnibus regni sui pręfectis decurionibusque ciuitatum conuentuque habito ad Quinque ecclesias in campo qui Cossouus nuncupatur litteras aperiri fecit et cunctis cum silentio audientibus publice recitari; quę in hęc fere uerba scriptę erant: Romanus pontifex et Cęsar Augustus Zuonimero regi populoque eius salutem. Rem certe indignam et Christianorum principum ignauię adscribendam existimamus ut Hierosolymę sanctaque loca, in quibus Christus Dominus pro nobis nasci, pro nobis mori uoluit, ab infidelibus tam diu possideantur, possessa polluantur prophanenturque, et ab iisdem illa sacra, illa Domini mysteria, quę nobis uenerationi sunt, probro derisionique habeantur. Iccirco uos, sicut et reliquos per orbem fideles, hortamur ut nobiscum socia arma iungentes ad res Christiano nomini repetendas in libertatemque uindicandas proficisci statuatis; huic rei cęteros reges ac nationes, quibus itidem scripsimus, consensuros speramus. Nobis autem tam pręclarum facinus conantibus Dei opem affuturam nemo diffidat quando quidem non nisi eius nutu atque instinctu talis menti nostrę incidere potuit cogitatio. Quid ergo uobis consilii sit, hoc est utrum, quod rogamus, facturi estis, quamprimum nosse cupimus. Valete in Domino.

Id audiens nequissima Croatorum gens protinus indignari coepit ita ut uix litteras perlegi pateretur. Non solum itaque non consenserunt litteris et exhortationi pontificis ac Cęsaris, uerum etiam in regem suum insurgentes magno tumultu et uociferatione conquesti sunt illum esse huiusce rei autorem ut ipsi relictis coniugibus, liberis patrioque solo procul per alienas domos errent, aliena sequantur imperia, et aut interimantur aut aliis et non sibi uincant; nihil sibi expedire loca illa sancta si liberentur, neque nocere si non liberentur; atque ita infesta concio pessimis usa consiliis nequiuit inhiberi quin repente sanctissimum Zuonimerum regem inuadentes multis conficerent uulneribus atque interimerent. Eadem quippe illa perfidę mentis ferocia, quę ipsos impiissimi Seislaui partes sequi fecit et Radoslauum patrem, omni laude dignum uirum, regno pellere, in Zuonimerum quoque compulit sęuire; quem non aliter furibundi circumstetere quam cum rabidi uenatorum canes imbellem ceruum nacti nunc latratibus terrent, nunc dentibus laniant. Rex autem, dum adhuc spiraret, tantę perfidię immanitate commotus eos deuouisse fertur ne unquam sui generis dominum habeant, sed semper alienigenis regibus principibusue subiecti sint. Ex illo ad hanc usque diem isthęc maledictio tam certum euentum habuit ut non ab irato prolatum quod tunc dixit crediderim, sed a uate pręnunciatum, Deo uolente palam fieri quanto grauius luituri erant supplicium criminis autores, si sic posteri quoque eorum essent afficiendi. Post hęc uerba Zuonimerus continuo animam exhalauit et relicto corpore ad cęleste regnum transferri meruit, cum terrenum tam bene rexisset per annos quinque et triginta; tam diu enim cum potestate uixit.

Bela autem, Pannonię rex, huius nominis primus, cum fama referente hoc quod Zuonimero acciderat didicisset, propere cum expeditorum manu uenit rerumque potitus omnes regni partes possedit: Bosnam, Croatiam, Delmatiam, Naronam. Sed Croatos, ut domino suo rebelles ac parricidas, laboribus seruituteque oppressit. Pręterea cum post hęc regnum in partes secessisset anno a natiuitate Christi MLXXIX, Bosnenses dominum suum sortiti sunt, Naronenses suum, soli Croati alienum, ne quis eos frustra olim uel immerito a Zuonimero deuotos credat.

Finis
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica, Verborum 4606, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [marul-mar-rdcg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.