Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Quinquaginta parabolae, versio electronica, Verborum 13330, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - parabola] [numerus verborum] [marul-mar-quinqu.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Si parabola ista tantum trepidationis habet ob uitae fragilis et
caducae periculum, quid nos, quaeso, facere oporteat in periculo uitae
aeternae? Si capitis iudicium subiturus reus, dum in dubio est,
soluaturne an damnetur, non potest non contremiscere, nos aeternitatis
examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet
iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal
stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid
ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne
minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas
indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque
erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine
concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit
futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum
nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti
meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta
animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis
terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In
meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et
magis cure nobis est cauere, 439 nequid aduersi
in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam
sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito
perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis
gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur,
cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum,
ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni.
Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo
dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam!
Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat,
currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra
properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos
cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum
uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus,
deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob
perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum
terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam
uenerit, haec praemissurus est signa: bella, fames, pestilentiae saeuient;
pseudoprophetae surgent et seducent multos; abundabit iniquitas et
refrigescet charitas; dominabitur Antichristus; flagellabuntur
christiani et per uaria tormentorum genera sanguis innoxius
effundetur; magno terraemotu agitabitur; sol in tenebras, luna in
sanguinem conuertetur; stellae cadent, homines arescent prae timore;
eleuabitur mare, rugient fluctus; uentorum procellarumque tempestas
debacchabitur; crucis signum apparebit in caelo. Postremo furentis uis
ignis caelum, terram, pontum uno inuoluet incendio nihilque relinquet
uiuum, quod morti fuit obnoxium. Post haec aetere ab alto descendet Dei
Filius Iesus Christus, maiestatem Patris prae se ferens, innumeris
angelorum comitatus choris agminibusque sanctorum, uiuos ac mortuos
diiudicaturus. Mox ad uocem archangeli tubaeque caelestis clangorem
resurgent mortui, ad iudicium uenient; nihil erit occultum, quod non
sciatur, neque absconditum, quod non reueletur. Separabuntur Christo
ita iubente oues ab haedis, iusti ab iniustis. O, quantus occupabit
damnatorum corda moeror, quantos attollent eiulatus! Quam miserabilis
lamentantium audietur uox, cum uiderint alios ascendere cum Christo ad
caelestem regnum et se depelli in interiora terrae, in abyssum
440 horribilium poenarum calamitatisque sempiternae, alios
cum angelis gloriam in excelsis Deo canentibus ferri in paradisum
incomparabilis beatitatis atque infinitae, se autem cum spiritibus
immundis detrudi in infernum ignis inextinguibilis et uermis
immortalis! Quis nunc talia mente secum uoluens non cum ingenti uiuat
pauore, non semper trepidet, non quotidie totis uiribus contendat,
quomodo et tantum malum effugiat et tantum bonum acquirat, non denique
omnia praesentia contemnat, dum contemplatur futura? Quod si ad
parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem
proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna peccatores
punit, iustos autem uitae immortalis felicitate remunerat. In tanto
ergo uitae necisque periculo constricti, ita metuamus, ut non
desperemus, ita speremus, ut nunquam sine metu simus, dicente
Propheta: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum
tremore!
441
|